Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Blesensis1135-1212
Epistolae
Epis 180.3
Choose a text More by Petrus Blesensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11717 Episto337
180.1
EPISTOLA CLXXX. AD REGINAM QUAMDAM.
180.1
ARGUMENTUM.-- Consolatur reginam lugentem mortem viri et filii.
180.2
In mundi rota volubili constituti, si successus varios sentiant, et ex temporis mutabilitate instabili diversas vicissitudines patiantur, non mirantur, nec stupent, qui recto reguntur judicio compositae rationis. Norunt enim quod nil potest consistere solidum, cujus est sub motu perpetuo fundamentum. Ideoque felici quadam providentia casus volentes praevenire ambiguos, et accidentia futura contemnere, sic dispositioni nobili virtuosae constantiae suos animos statuerunt, ut aequanimiter omnia supportantes, nec minantem fortunam pertimeant, nec congaudeant in prosperis. Haec est laudanda magnanimitas, quae prosperis non extollitur, nec frangitur adversis, sed in omni eventu permanens eadem sufficit ipsa sibi. Sane de talibus partibus, secundum varietatem ipsius, vos rumores audisse credimus plurimos, et inter alios jucundum Christiani exercitus processum, per vestrorum inclytae recordationis domini regis consortis et domini Joannis filii, ne dicamus obitum, sed gloriosum transitum ad superna, multipliciter desolatum. Et, licet serenitatem vestram sic praedictae magnanimitatis virtute possimus dotata praesumere, ac tanto uti judicio rationis, ut hac adversitate irrevocabili ultra naturae debitum non frangatur; charitas tamen, qua vos sincere diligimus, nos cogit credere quod vis doloris virtutem nesciat et tristitiae motus modum debitum non permittat. O utinam non sic agitemini superflui doloris fluctibus! non sic absorbeamini immoderatae tristitiae faucibus, quin attendatis sollicite quod mors nil aliud est quam peregrinationis mors quid sit terminus, finis miseriae, laborum meta, exsilii limes, janua patriae, nativitatis vitae, principium beatitudinis, primitiae praemiorum omnibus, qui in Domino moriuntur!
180.3
Cum igitur praedicti Christi pugiles, fidei zelatores pro agone suorum regnorum, prout speramus, stipendia percipiant aeternorum, laetandum est potius de commercio tam felici, ubi pro terrenis dantur coelestia, pro transitoriis sempiterna. Sed et si consolationem velimus temporalem admittere, non potestis totaliter quasi vidua plangere, vel quasi desolata desolationis incommoda deplorare. Ditavit enim vos Altissimi clementia prole multiplici, ut jucunda liberorum numerositate tolerabilior sit unius sublatio, et viri carentiam residua suppleat multitudo. O si mater vestra tanto fuisset tempore potita conjugio, si tot liberorum optato usa solatio, si tot filiorum septa consortio, cessisset profecto doloris materia gaudiis liberorum. Haec itaque diligenter sublimitas vestra consideret, et inutilibus finem ponens lacrymis, ulterius dolore nocuo non adjiciat damna damnis.

Intertext edge

Open linked passage

Note