Petrus Blesensis1135-1212
Epistolae
Epis 212.4
Choose a text
More by Petrus Blesensis1135-1212
—
11717 Episto337
212.1
EPISTOLA CCXII. AD INNOCENTIUM PAPAM.
212.1
ARGUMENTUM.-- Rogat P. B. Londoniensis archidiaconus Innocentium papam ut liberet eum a nequissima et versutissima vexatione B. cantoris.
212.2
Reverendo Patri et domino INNOCENTIO Dei gratia summo pontifici, suus P. B., salutem et inter afflictionum pressuras esse judicem et ultorem.
212.3
Solitus olim scribere dominis meis ex abundantia cordis, atque spirituales aquas et haustus de fontibus Salvatoris derivare in plateas, nunc de doloris atramento scribere atque fletu et gemitu crebroque singultu verba interrumpere potius quam proferre compellor. Indignatio enim totum ebibit spiritum meum et inter molestias senectutis veteranus et emeritus invitor ad bellum, ut aperirentur cataractae miseri capitis mei, ut cerebrum meum ossiumque medullae liquescendo effluerent in fletum. Quidam nuntius domini L episcopi, vestram circumveniens sanctitatem, ex parte domini sui vobis flebile suggessit praedictum episcopum habere in votis novam cantariam in ecclesia L. statuere, vestramque super hoc indulgentiam postulavit. In primo verbo mentita est iniquitas sibi, G. vero bonae memoriae tertio ante istum est[ sic] filium viri praeclarissimi Ecclesiae praedictae canonicum instituit et cantorem. Iste autem factus est cantor de nihilo. Rex autem donavit huic episcopo pauperem ecclesiolam parochialem sub ea forma, ut duo capellani inde invenirentur, quorum unus serviret illi ecclesiolae, alter in ecclesia Londoniensi singulis diebus pro anima domini regis atque antecessorum et successorum celebrarent missam quotidie pro defunctis. Non est reditus ibi de quo duo sacerdotes possunt tenuissime sustentari. Unde ergo surget fundamentum et materia cantoriae, non est data cantandi, sed flendi occasio, nisi de antiquis reditibus nostris ipsi reditus et honoris dignitas in nostram contumeliam assignetur. Indulsistis episcopo et jura quae alii cantores habent in stallis, in processionibus et aliis in ecclesiis Anglicanis. Istarum praetextu litterarum petit iste cantor stallum et alia jura L. archid. qui majorem in ecclesia post decanum et a singulis personis ecclesiae de suis dignitatibus aliquid auferri sibique conferri, quod expresse contrarium est illi clausulae litterarum vestrarum, ubi indulgetis episcopo, ut haec fiant sine alicujus laesione vel damno. Sub generali petitione sua et simplici petit ille, qui omnium novissimus est et quasi abortivus, ut habeat primam vocem in electione decani et secundam in electione episcopi, et alia multa quae a primis fundamentis ecclesiae noscuntur archidiaconi illius quiete et honorabiliter hactenus habuisse. Ergo saevas spectante cruces et pio compassionis affectu viro jam veterano et emerito benigne condescendatis, absurdissimum enim esset, quod tanti nominis virum juvenis ambitiose et superbia superductus antiqua et debita dignitate ita crudeliter spoliaret, cum enim totius civitatis clerus et populus post eum episcopum soli archidiaconi teneantur dilectionem exhibere, quis videre siccis oculis poterit ignominiam et dejectionem archidiaconi et omnem archidiaconatus honorem coram clero et populo a juvene, qui nondum plene creatus est et jam garrit, nondum est et jam accessit, tam crudeliter usurpari? Intolerabile est apud bonos et graves quod sine judicio, sine peccato, dilecto Deo et hominibus excitatur ita enormiter, nec est qui moveatur super contritione Joseph. Provide respiciatis ad innocentiam ejus, innocentissime Innocenti. Convertite justitiam ejus in judicium, sollicite, diligenter inquirite si litterae primae quas indulsistis, et si secundae quas C. episcopo misistis, vera vel falsa suggestione fuerant impetratae, placeat vobis ut locum habeat illa indulgentiae vestrae clausura, ut dignitates quas petit habeat sine alterius laesione. Sane cum Ecclesiam Metropolitanam debeant subjectae dioeceses sequi, auferetur ab ecclesia vestra universae turbationis occasio, ut secundum jura et dignitates cantoris cantor ecclesiae sustineret suae ambitionis insaniam lentari. Variae quidem sunt consuetudines in ecclesiis Anglicanis; quaedam habent decanum, quaedam non, quaedam thesaurarium, quaedam non. In quibusdam cantor est minor, in quibusdam thesaurarius est major; absit autem ut Sponsa Christi amicta varietatibus, clericali, monicali, albi et nigri, linei aut lanei, pro unius ambitione sustineret pallium Joseph aut Christi tunicam ita scindi!
212.4
Dominus L., providens turbationem hanc ex litteris sibi missae indulgentiae securatam, suppressit eas triennio, nec eis unquam voluit uti. Porro saepe dictus B., litteras indultrices clandestina subreptione adeptus, fecit eas denuo revocari et mitti domino G. quadam inextricabili prolixitate armamur. Ut enim huic malo consentire aut contradicere nos oportet, consentientes omni quod habemus jure spoliamur, contradicentes auctoritate illarum litterarum censura Ecclesiae percellimur. Sed, volente Deo, inde procedent injuriae unde jura sumuntur. Exploravit hostis occultus infirmitatem et defectum corporis mei, nec a persecutione cessabit donec vitam extorqueat mihi, et eveniat quod Achab idololatrae dictum est de vita et morte Naboth: Occidisti insuper et possedisti. Unde archid. Lon. ante creationem et in creationem illius cantatoris cum omnibus personis ecclesiae contra eum solemniter appellavit. Audivit enim et adhuc memoriter tenet illud Sapientiae verbum: Fili, si spiritus potestatem habens super te venerit, locum tuum non deseras. In hac forma verborum commendat in Dei et vestris manibus sortes suas.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).