Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Blesensis1135-1212
Epistolae
Epis 85.4
Choose a text More by Petrus Blesensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11717 Episto337
85.1
EPISTOLA LXXXV. AD R. SARISBERIENSEM.
85.1
ARGUMENTUM.-- Graviter reprehendit in R. Sarisberiensi ventris ingluviem, quantaque mala ex ea nascantur, veterumque exemplis declarat, quanti facienda sit sobrietas.
85.2
M. PETRUS Blesensis Batn. archid., R. Sarisb., salutem in Deo salutari nostro.
85.3
Si tibi increpatoria et solito duriora propono, facit hoc insolentia tua, et iniquitas ex adipe prodiens, quae cum multis exhortationibus meis amicabiliter et blande sollicitata sit, correctionis tamen beneficium non admisit. Si de salute animae tuae, aut saltem de incolumitate corporis cogitares, plus animae et minus corpori, minus ventri et plus spiritui deservires. In animae tuae perniciem conjurasti, atque in ipsius gravamen ventris imploras auxilium; cujus ingluvies, dum omnia devorando vivere appetit, sua voracitate mortificat animam, et interioris hominis lumen obtenebrat. Enorme tui ventris incrementum patientius sustinerem, nisi ex eo gravissimum immineret tuis possessionibus detrimentum. Porro possessorem possessio tua imitatur et sequitur; quia dum ventrem facis, ventrem faciunt domus tuae. Non intelligis miser ruinam nobilium aedificiorum, quae magnanimitas tui decessoris exstruxit? dummodo aedifices ventrem tuum, Nugaris cum tibi, Calve, Pinguis aqualiculus propenso sesquipede exstat: Sed ventrosi parietes prohibentur exstare, quorum altitudinem et robur humiliat ventorum liber excursus et injuria pluviarum. In domibus ruinosis non vetustatem, sed tuam universi causantur inertiam; dum te vident ad carnis delicias resolutum in cute curanda plus aequo sollicitum, Et rident omnes Epicuri de grege porcum. Quidquid in te spirituale fuerat, totum evacuat et pervertit carnalis ista curiositas, quae nec te dies tuos dimidiare permittet, nec illud modicum vitae quod tibi superest, cum jucunditate transigere. Nam in tanta mole corporis anima quasi tenebris obsessa carceralibus in spirituale lumen respirare non potest. Membra vero suis destituta officiis ex longa desidia et torpore sonticas passiones exspectant. Multi enim ex nimia gulositate morbescunt, suamque crapulam vomitu remediantur, turpiter egerentes, quod turpiter ingesserunt.
85.4
Galenus equidem fidelissimus Hippocratis interpres, teste Hieronymo, refert athletas, quorum vita et ars sagina est, diu vivere, aut sanos esse non posse, animasque eorum nimio sanguine et adipibus quasi luto involutas, nihil tenue aut coeleste sapere, sed semper de ructu et ingluvie cogitare. Testimonio Hippocratis crassa et obesa corpora necessariam habent crebram sanguinis demptionem, et alios attenuationis modos; alioquin paralysis, podagra, et alii morbi pestilentes erumpent. Ideo Galenus semper die decima vitae medicinalis auxilii legitur sibi abstinentiam indixisse: nec facile aliquem infirmari, qui frequenter abstineat, aut regulam diaetae modestioris observet. Legimus quosdam morbo articulari, aut podagra laborantes, proscriptione bonorum, et simpliciore mensa membrorum officio restitutos. Refert Pompeius Trogus, quod teterrimus ille tyrannus Siciliae Dionysius, dum gulae et edacitati vacaret, lumen oculorum perdidit. Nihil enim magis praedatur oculos, quam ingluvies ventris, et, ut ait Pontinianus, edacitas cibos frangit, et oculos vorat. Ideo Lucius Sylla, Lepidus consul et alii plerique leguntur tulisse leges cibarias, quas alibi Cato censorius vocat sumptuarias, in quibus vivendi modus et sufficientia naturae depingitur. Nam quidquid epularum sumitur praeter usum necessitatis, non est debitum naturae, sed vitium voluptatis. Sumptuariis legibus se Paulus alligaverat, cum dicebat: Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus. Aemilianus Scipio cum amicis ambulans pane vesci solitus erat, ne aliquam diei partem perderet otiosam; id ipsum dicitur Alexander magnus in consuetudinem duxisse. Augustus cibo vulgari et modico vescebatur, qui pro deliciis reputabat secundarium panem, et minutos pisciculos, caseumque bubulum, manu pressum; ficus autem biferas virides vehementer appetebat. Socrates dicebat, quosdam vivere ut comederent et biberent; se autem comedere et bibere, ut naturae satisfaceret, et excursum vitae fragilis sustentaret. Ethicus dicit: Summum crede nefas animam praeferre pudori, Et propter vitam vivendi perdere causas. Non est equidem regnum. Dei esca et potus. Esca ventri, et venter escis. Deus autem et hunc et has destruet. Quidam autem toti sunt in gutture, merito gurgulionibus comparandi, quorum cogitatio tota de ventre, in ventre, et sub ventre est: quibus satisfieri omnino non potest, donec ventre despumante in venerem delectatio gulae lumborum excitet voluptatem. Abjecta siquidem reverentia et timore tremendi judicii, relaxantur ad omnes illecebras, et in cunctis extraordinariis voluptatibus se volutant. Sed cum lapidosa chiragra Fregerit articulos veteris ramalia fagi, Tum crassos transisse dies, lucemque palustrem, Et sibi jam seri vitam ingemuere relictam. Ita convertetur dulcedo in amaritudinem, in asperitatem suavitas, delectatio in dolorem, eritque instar inferni, aut poenae infernalis initium, dolorum continuatio, et desiderium moriendi. Illud quoque ad cumulum doloris accedit, quod ex intemperantia gulae quidam sibi nomen inane venantur, et gloriam sine fructu, putantes ex crapula et ebrietate hominum sibi titulos gloriosae opinionis acquirere, cum viros honestos, quibus viscera sua claudunt, omni defectui vitae humanae subjacere videant, et publice mendicare. In talibus liberalitatem praecipuam reputant; in quibus libertas quidem peccandi est, sed animae servitus ad corporis voluptatem. Sane, sicut Cicero et Apuleius, et quod majus est, Augustinus et Hieronymus testantur, plus est anima quam corpus: isti autem damnum animae non curantes devotissimam carni miserae impendunt servitutem, sicut scriptum est: Sterilem pavit, et viduae non bene fecit. Porro beatus ille Job plenissime nomen et officium liberalitatis implebat, qui nihil indulgens ebrietati aut crapulae, nec sequens hujus vitae vanitates et insanias falsas se totum pauperum necessitatibus impendebat. Non alebat leones, ursos aut simias. Non confluebant ad eum histriones, dulcorarii, fabularum aut nugarum inanium concentores; sed ex purae liberalitatis conscientia, ex corde sincero, et charitate non ficta, dicebat: Humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus avellatur, si negavi pauperibus, quod volebant; si oculos viduae exspectare feci; si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea; si ostium meum viatori non patuit; si praetereuntem despexi, eo quod non haberet indumentum, et sine operimento pauperem; si non benedixerint mihi latera ejus, et si de velleribus ovium mearum non fuerit calefactus. O quam melior, et per omnia commendabilior est modesta, et sobria haec liberalitas, quae ad vitam aeternam fructificat, quam illa, quae subvertit animum, rationem hebetat, corpus destruit, et aedificat ad gehennam! Si te jejuniis affligeres, si jejunia et afflictiones pauperum sublevasses, providisses tibi consultius, nec barathrum ventris aut gulae Scyllaea vorago domos tuas in praecipitium devolvisset. Nunc vero post dispendium animae tuae, specialiter illud plango, quod ventos et pluvias circumquaque admittunt, quod vespertilionibus sunt perviae, quod in horrorem solitudinis redactae sunt, quod in praecipitium pendent, quod nec sedilia, nec alia utensilia ibi sunt, nec serae, nec ostia, nec fenestrae. Adhuc tamen gloria aedificiorum antiqua resurgeret, si voraginem gulae, et exitialem ventris ingluviem cohiberes.

Intertext edge

Open linked passage

Note