Petrus Cantor-1197
Verbum abbreviatum
Abbr 2.117
Choose a text
More by Petrus Cantor-1197
—
11698 Verabb
2.117.1
PETRI CANTORIS VERBUM ABBREVIATUM. CAPUT CXVII. De fortitudine.
2.117.1
Scimus autem plerosque virtutem professos, et qui per prudentiam eligendum elegerant, adversitatum defecisse incursu: verbi gratia, filii Israel prudenter elegerunt exire de Aegypto, quia juxta consilium Domini, ejusque praeceptis obedire prudenter proposuerunt, sed in deserto sitis molestias impatienter sustinuerunt. Qui etiam inter hostium incursus, inter injurias itineris ollas carnium desideraverunt, ad pepones et allia Aegypti revertentes, cum posteriorum deberent oblivisci, et in anteriora se extendere. Sic plerosque claustrales frangit adversitas, et sicut scriptum invenies, nisi ad nutum cuncta suppetant, minimis quibusque prosternuntur. Quos dum paupertas urit, dum contemptus excruciat, dum sublimes et splendidos aspiciunt, quos, aut electione fecerunt haeredes, aut lege, ad fastiditas revolant divitias, ademptam sibi gloriam conquaeruntur, suis invident: et quod magnum susceptae religionis est dispendium, dum ad modica suspirant, quae reliquerunt, quanta pro relictis exspectant, non attendunt. Tales profecto bona, quae diligenda sunt, inutiliter eligunt, dum praedictis exterriti procellis, ad non diligenda mentem reducunt.
2.117.2
Adhibenda est igitur prudentiae fortitudo, ut ad tenendum, quod prudenter eligimus, insurgentibus molestiis fortissime reluctemur. Hac virtute Paulus stimulo carnis et angelo Satanae resistebat. Hac in carceribus, hac in omnibus angustiis, quas ad Corinthios enumerat, armabatur, cum dicebat:« Quando enim infirmor, tunc fortior sum,» et potens. Quae igitur erit differentia inter patientiam et fortitudinem? Patientia consistit in tolerando adversa, fortitudo in resistendo et agendo contra mala. Hac virtute David in adversis innocentiam servavit, eadem persequenti se Sauli pepercit; eadem, audita morte filii sui quem genuit de Bethsabee, consolatus est, et comedit. Ad hanc quoque necesse est nos confugere, cum diversis teneamur. Adversis enim usque ad victoriam difficile resistitur, nisi prudentiae fortitudo copuletur. Hanc Deus commendans, ait:« Estote fortes in bello. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet.» Sed« mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium ejus.-- Fortis autem ut mors dilectio.» Et I Petri, cap. V:« Adversarius vester diabolus circuit, quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide.» Et Parabolarum, cap. X:
2.117.3
Substantia divitis, urbs roboris ejus; et quasi murus validus circumdans eum.» Et cap. XII:« Manus fortium dominabitur quae autem remissa est, tributis serviet.» Et c. X:« Manus fortium parat divitias.» Et Eccli., c. XXX:« Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia.» 276
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).