Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 11.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
11.1
EPISTOLA XI AD HUGONEM SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM.
11.1
[ I, 11] Charissimo domino et patri HUGONI Senonensi archiepiscopo, frater PETRUS humilis abbas Cellensis, spiritum gratiae et precum.
11.2
Si patientiam monemur pro contumeliis rependere, quid pro gratia nisi gratiam tum lege naturae, tum praecepto ipsius gratiae debemus reddere? Etsi inimicos jubemur amare, amicis quid habemus facere? credo tanquam ipsam animam nostram suscipere. Certa vero perfecti amoris haec est testificatio, si amicorum utilitati omnis postponatur occasio. Sic, sic magister M. non obliviosus factus beneficiorum vestrorum, ne vobis materia scandali fieret, et iram regis vestra sublimitas persentiret, tulit in se periculum inimicitiarum, et ab honore interim, donec iniquitas transiret adversarii, gratia vestri cessavit. Foveat itaque pietas, quem sic invenit non ingratum alumnum experientia vestra, et contemperet malitiam molestiarum, quia spem habet in protectione alarum vestrarum. Tenerius namque, imo secretius dicitur diligi, cui nihil charius fuit pace benefactoris sui. Facite ipsi pacem, qui nec paci suae pepercit propter vestram pacem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).