Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 12.2
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
12.1
EPISTOLA XII. AD THEOBALDUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
12.1
[ I, 12] Domino et Patri charissimo THEOBALDO Cantuariensi archiepiscopo et apostolicae sedis legato, frater PETRUS Cellensis qualiscunque minister, se ipsum.
12.2
Facti sumus sicut consolati in consolatione sanctitatis vestrae tam affectuosa, tam pia, tam plena dulcedine et charitate. Reddat vobis Spiritus Paracletus consolationem suam, quia respicere voluistis misericorditer desolationem nostram. Suscitavit siquidem corda nostra etsi non emortua, jam tamen elanguida, susceptio litterarum vestrarum. Dominis et amicis nostris hanc vestram dignationem et consolationem ostendimus, et in spe viva ex consilio eorum fratrem nostrum peregrinari ad vos destinavimus. Excipite illum, et quia vix in terra sua habet, ubi caput reclinet, interim sub umbraculo vestro militet, et stipendia ad nos condigna reportet. Confidimus equidem in bonitate Dei, et in liberalitate animi vestri, quam jam praegustavimus, quia, quamvis in baculo suo transeat mare vestrum, tamen sit rediturus in turmis multarum benedictionum. Discretione sanctitatis vestrae fratres nostros et nuntios disponendos committimus. Dominum quoque et confratrem in omni oratione et beneficio omnium vestrorum vos annumeramus. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note