Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 14.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
14.1
EPISTOLA XIV. AD EUMDEM.
14.1
[ I, 16] Domino et Patri charissimo, JOANNI episcopo Sancti Maclovii frater PETRUS Cellensis indignus abbas cum Apostolo in labore et aerumna.
14.2
Etiam in amaritudinibus nostris congratulatur anima mea: quanto magis in consideratione gloriosae remunerationis? Reminiscor siquidem, quia justi in paucis vexati, in multis bene disponentur, et quia reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum, atque ideo non vana est exspectatio, ubi tam certa, tam grata, tam larga speratur remuneratio. Certa, propter veritatem promittentis; grata, propter consummationem desideriorum recipientis: larga, propter exuberantiam bonorum coelestium in communicatione Divinitatis. Haec reposita est in sinu nostro, haec inter ubera commoratur, hac quaelibet insipida condiuntur, et gustui nostro commodissime aptantur. O animae meae dulcedo, quid putatis Dominum non attendere miserias compeditorum suorum? non librare in statera aeternorum judiciorum poenas filiorum? Nonne, inquit, haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? Miror vos scripsisse destitutum patrocinio sanctissimi Patris nostri Bernardi, cum sancta ejus anima nexibus expedita mortalitatis non charitatis, corruptionis non afflictionis, necessitatis non voluntatis, liberius aures nunc appellet piissimi conditoris pro necessitatibus populi sui. Non mihi contingat de gratia ipsius diffidere, de orationibus ejus desperare. Nimio vobiscum loquendi tantus desiderio vix finem facio. Quem enim sine fine diligo, nunquam satis ei scribere, nunquam satis loqui valeo. Conventus noster vester est populus, noster populus vester est, anima mea vestra est. Utinam viderem vos antequam transiretis ad montes illos, ubi tot sunt, sicut audivimus, pericula. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).