Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 15.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
15.1
EPISTOLA XV. AD EUMDEM.
15.1
[ I, 17] Domino et Patri charissimo JOANNI episcopo S. Maclovii, frater PETRUS Cellensis humilis abbas salutem.
15.2
Nullius ponderis esse in vera dilectione pomposa et vacua verba, novit qui charitatis medullam vel semel degustavit. Vanum certe et abjiciendae simulationis reputo, replicare quotidie elementa amoris, ex quo fideliter et firmiter inhaeserit radicibus cordis. Metuentis quoque aut diffidentis est, semel natos amores sermonibus velle renovare, quasi vetustas temporis soleat veros affectus antiquare. Non est imaginis Dei ab inceptis deficere. Non est virtutis vacillare, non est solii gloriae Dei in diversum se vertere. Annon anima ad imaginem Dei? annon charitas virtus Dei? annon pura conscientia thronus Dei et sedes divinae majestatis? Ut ergo Filius, qui est imago Patris, quae creavit semel, semper gubernat et regit, utque virtus Altissimi quae operatur confirmat et perficit, ac denique incommutabiliter manet incommutabilis Dei sessio aeternitatis; sic radicata charitas et fundata de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, ignorat occasum, corruptionem abominatur, mortem in aeternum non gustat. Haec interno coagulo suo conjunxit nostros adinvicem affectus. Haec inter nos mediatrix, unico amore dulciter, fortiter et sapienter animas nostras conglutinavit. Haec in me vestrum tenaciter amorem effudit, et ad vos non dissimiliter me ipsum totum diffundendo contulit. Ad unicum itaque et specialem amicum singulari spe et unica rogo accedat vestra sanctitas. Non diffidat suum esse, cujus veraciter affirmat se esse. Nisi autem justa occasione inventa ad nos veneritis, satis de integritate amoris nostri diminuetis. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).