Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 153
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
130.2
Sententia dubia quaestionibus ventilata clarescit, species aromatica pistillorum tunsione fragrascit, Ecclesia oppressione malorum crescit. Virtus quoque bonorum, adversariorum infestatione lacessita flore vernat et fructu. Equus ille, qui procul odoratur bellum ad vocem buccinae dicit Vah! eoque amplius fervet in certamine, quo acrius concitatur fuso undique clamore. Quas enim vires collectas tempore pacis dissimulabat, fenore multiplicato exsolvit, cum expostulaverit necessitas, ut tanquam de grano sinapis virtutem mireris, si speciem simpliciter minutissimi grani intuearis. Tunc igitur virtus se expandit propagine multa, cum malis reluctantibus fuerit provocata, nec ad plenum fides discernitur, nisi telo infidelitatis fortiter impetatur. Justus denique, qui ut leo confidens absque terrore est, quando gloriatur, nisi quando experimentum sui ex aliquo discrimine capit, ut tunc se aliquid posse cognoverit, cum locum virtutis oblato labore invenerit? Gloriosos faciunt martyres nostros causa cum poena, et poena cum causa. Diu est quod in terra vestra latuit, imo consopita jacuit fidei virtus, ubi plures ad se evocabat poculum confectionis, quam Evangelium apostolicae praedicationis. Unde igitur sic effloruit et refloruit moderna in vobis religio, ut apostolicos spiritus ebiberetis, et tota fiducia in medium prosilientes dicatis: Melius est Deo obedire, quam hominibus? Certe musto non sicera pleni sunt, qui concepto robore pellem pro pelle, et cuncta quae habent dant pro animabus suis. De his hactenus. Caeterum si magna illa bellua evomuerit vos de terra vestra, est apud nos domus nova vobis parata, cum omni sumptu, sine auro et argento, ubi et copiam librorum, et studendi otium pro libitu invenietis. Valete.
131
EPISTOLA CXXVIII. AD EPISCOPUM EXONIENSEM.
131
[ V, 16.] Luctus noster in gaudium vertitur, cum de terris amicus noster ad coelum levatur. Spem quidem bonam de ipso, si diu inter nos viveret, conceperamus; sed jam optimam in coelo repositam habemus, episcope Exoniensis. Quid et de quo loquamur, nostis. Non dubito partes vestras plenissime interpositas, ubi tantum perpetratum est nefas. Remanserunt hujus aquilae, quae ad astra evolavit, pulli lambentes sanguinem ejus, et sese quotidie inebriantes felle et absinthio. Sit eis tamen solatium spes futurorum, evidentia miraculorum, et patientia praesentium malorum. Quis dabit mihi pennas sicut columbae, ut evolem, et visitem tumbam pretiosi martyris sancti Thomae? Credite mihi confidenter, veniam impetraturus de peccatis meis adirem locum illum, de quo sanctissima ejus anima per proprium sanguinem assumpta est ad consortium sanctorum meorum. Vos ergo vices nostras supplete, et pro nobis orate, atque dulcissimos illos amicos nostros et vestros benigne fovete.
132.1
EPISTOLA CXXIX. AD EPISCOPUM CESTRENSEM.
132.1
[ VII, 10.] Episcopo Cestrensi, PETRUS abbas S. Remigii.
132.2
Vestri officii est, Pater charissime, calamum quassatum non conterere, et religionem impulsam vero aut falso rumore non penitus evertere, sed sustentare et relevare. Nihil namque in hominibus cujuscunque professionis adeo sanctum et perfectum, quandiu in eodem statu nullus reperitur, ut nulla impostura seu scissura interveniat. Ut enim ait Gregorius, vera religio compassionem habet, non indignationem. Unde et Jesus inclinans se scribebat in terra: Si quis sine peccato est vestrum, prior in adulteram lapidem mittat. Tandem reatum solvit, et ream absolvit; non favendo iniquitati, sed commissa delendo, et non committenda praecipiendo. Venerande Pater et domine, non excusamus peccata nostra, sive illorum, qui in opprobrium sui ordinis faciunt ea quae non conveniunt. Secretius tamen, non mitius, arguendos decerno illos, quorum vita spectaculum debet esse mundo, et angelis et hominibus, si offenderint in lapidem offensionis, non suo, sed sancti ordinis merito. Cum enim causa distinguat inter personam et regulam, salva regula tangatur persona, ne nomen Christi blasphemetur inter gentes. Hactenus monachi solent judicari in capitulo, non in consilio; inter monachos, non inter presbyteros; ab abbate, non ab archidiacono; corporali, non pecuniaria poena. Scitis, ut credo, quia si notificasset nobis paternitas vestra, aut sedulitas archidiaconi, enormitates monachorum nostrorum, nec oculos, nec aures clauderemus, sed juxta antiquorum Patrum consuetudinem regulariter male acta corrigeremus. Amovemus igitur tam priorem illum, quam fratrem suum a prioratu illo, et subrogamus bonos ut credimus fratres, quos vestrae paternitati attentius commendamus, quatenus sub alis vestrae protectionis milvorum rapacitatem non timeant, et cum Dei adjutorio, vestro fulti auxilio, ruinam, si qua est, in domo illa reparent.
133.1
EPISTOLA CXXX. AD ABBATEM DE BELDEWAS.
133.1
[ VII, 11.] Abbati de Beldewas PETRUS abbas Sancti Remigii.
133.2
In negotiis amicorum gerendis tantumdem bonae fidei exigitur, quantum et in propriis. Nec ignoro fraternam sollicitudinem vestram operam dedisse, quatenus fidei vestrae commissum negotium, bono inchoatum principio, fine meliori clauderetur. Fortuna tamen, quae non subjacet humano arbitrio, frequenter eludit sollicitudinem nostram, et elidit intentionem. Quis enim dominatur potestati maris, imo quis imperat motibus indomiti cordis? Vix quisque potest regere familiam penetralium suorum; alienam vero, quam adire non potest, regere quomodo potest? Idcirco indulgentia Dei nobis non negatur, si de commissorum sollicitudine nihil omittatur. In exactione itaque amicali nemo sit durior, quam Dominum vult sentire, indebita repetendo, vel remittendo. His omnibus diligenter inspectis et appensis, ignosco vobis sterilitatem domus nostrae de Lapelee, quam, ut credo, bonis admonitionibus vestris circumfodistis, sed incrementum, quod solius Dei est, praestare non potuistis. Commendo rursum vobis novellas istas plantationes, quae genimine meliori, Deo cooperante, ut speramus, gustabiliorem referent fructum.
134.1
EPISTOLA CXXXI. AD H. ABBATEM S. HUBERTI.
134.1
[ V, 6.] H. venerando abbati de Sancto Huberto, P. Sancti Remigii dictus abbas, salutem.
134.2
Omnia quae in tempore fiunt rationem temporis cum omnibus circumstantiis suis sollicite pensare debent, si finem bonum habere volunt. Idcirco, bone Pater et amice charissime, si susceptam navigationem ad portum salutis perducere potestis, non deseratis abbatiam vestram, sed in hoc tempore malitiae et discordiae patiendo et tolerando, donec transeat iniquitas, resumite vires, et onus diu portatum nolite projicere, cum vestra et multorum laesione; sed paulatim ab humeris deponite. Si enim pax et unitas Ecclesiae redderetur, nec esset chaos inter nos et vos, fieri possent multa quae modo fieri non possunt. Valete.
135.1
EPISTOLA CXXXII. AD E. ABBATEM STABULENSEM.
135.1
[ V, 10.] Venerando domino et amico charissimo E. abbati Stabulensis Ecclesiae, PETRUS humilis abbas Sancti Remigii, in perpetuum cum Christo gaudere.
135.2
Nulla negligentia bona est; non tamen omnis aequaliter culpabilis. Cumulat namque aut minuit meritum negligentiae amputanda dissimulatio faciendorum, aut inconsiderata festinatio non faciendorum. Ea nihilominus quae a nobis remota sunt, et per procuratores fiunt, non consimili a nobis poena exiguntur, si male administrentur, sicut illa quae manu nostra et proprio studio peragi solent. Inde est, domine abba et amice charissime, quod aliquantam opponunt pro nobis excusationem, si fratres nostri de Marna, non solvendo pecuniam quam debent, molestiam vobis fecerunt, cum factum ab anno praeterito aestimaremus, quod adhuc faciendum modo cognoscimus. Ignoscite itaque culpam, quam nec superbia genuit, nec contumacia defendit. Dignus namque venia est, qui cito corrigit delictum, vel qui pro posse reddit debitum. Domini imperatoris mandatum vestrum et nostrum certe turbavit negotium. Injungimus praeposito nostro, ut cito solvat, quod jam fecisse debuerat. Vobis gratias agimus de bona patientia vestra, et innotescimus, quod nunquam utilis nobis fuerit commutatio illa.
136.1
EPISTOLA CXXXIII. AD ABBATEM S. EADMUNDI.
136.1
[ V, 15.] Charissimo domino et amico suo abbati Sancti Eadmundi PETRUS humilis abbas Sancti Remigii, salutem et devotum obsequium.
136.2
Non solum scribere, sed nec nuntium mittere a multis temporibus vobis potuimus. Causa non latet, nec quidem jacet. Adhuc in pendulo est, et magis apud nos dubium quam certum, utrum praesentes litterae salvae aliquo modo ad vos pervenire valeant. Pereant tamen an veniant, nostra dilectio obire non poterit, quia nec hominem timet, nec ignem, nec aquam, nec quamlibet oppressionem ex insidiis fortunae. Mediatores illos, quorum interventu familiaritas inter nos oborta est, penes vos habetis; de quorum amore tam vester quam noster animus pendet; in ipsis et ex ipsis faciem nostram aspicite, et quam habeamus erga vos affectionem, pensate. Plura scriberemus, sed digito labellum compescimus, quia incultum est veritatem fines vestros perambulare, ubi recenter suffocata et strangulata est, nec jam in palam apparere audet.
137
EPISTOLA CXXXIV. AD EUMDEM.
137
[ VI, 10.] Non vilescat vobis nostra littera, quam commendat dilectio. Fungitur namque legatione devoti amici, et parvis expensis supplet impossibilitatem difficillimae peregrinationis. Illota forte facie, et minus compta vilitate pannorum, sublimes offenderet oculos, nisi essent amicabiles. Genus itaque pensandum, non decus, quia specimen generationis pluris est, quam forma lucrativa adulterii et fornicationis. Nostra ad vos oratio de genere Israel est, non deprehensa, vel aliquando deprehendenda macula mendacii, tanquam adulterii. Magnum mihi est religiosorum familiaritatem habere, et pretiosum firmiter retinere. Rogo itaque, vices mutuae orationum nostrarum saepe alterno recursu ad invicem praebeant columbina oscula, et duae pennae jungantur, quarum beneficio coeli palatia, Deo annuente, penetrentur. Valete.
138.1
EPISTOLA CXXXV. AD ABBATEM LATINIACENSEM,
138.1
[ V, 18.] Abbati Latiniacensi abbas Sancti Remigii.
138.2
Promissioni nostrae et petitioni vestrae, nec potui, nec debui deesse. Cui enim semel animam nostram communicavimus, valde absurdum esset, si ea quae infra animam sunt negaremus. Apparens etenim et evidens argumentum est, non bene animos conjunctos, ubi quae possibilia sunt, et factu digna, nulla interveniente ratione, ab amicis non praestantur. Et in hoc itaque et in aliis, me et mea vobis exhibeo, non diffidens de bonitate vestra, ut si quando simile quid a vobis expostulavero, facile mihi indulgeatur. Tamen noverit dilectio vestra, frater, nos opus nostrum incorrectum confidentissime vobis credere, obnixe rogans et supplicans, ut limam correctionis adhibeatis, superflua confodiendo, exilia supplendo, male ordinata ad ordinem revocando, et quidquid inde vobis visum fuerit, tanquam de vestro faciendo. Valete.
139.1
EPISTOLA CXXXVI. AD PETRUM ABBATEM DE SILVA.
139.1
[ V, 17.] Domino PETRO abbati de Silva PETRUS abbas Sancti Remigii.
139.2
Satis est grata nobis occasio, qua vobis scribere compellimur. Cum enim vestram praesentiam, si à Deo daretur, totis semper amplecteremur brachiis, quid mirum si vel semel in anno absentiam qualicunque stylo alloqui desideramus? Nec tamen quae, vel quantum volumus, amantissimo amico praesentibus litteris insinuamus: obstante illa, quae pene cunctis affectionibus nostris insidioso novercatur oculo, importunitate congestorum negotiorum, quae tollit a me animam meam plus saepe nolente quam volente. Est itaque petitio nostra apud vos pro priore vestro Noviense, viro honesto, opinionis bonae, et famae hilaris in partibus nostris. Electus enim in abbatem, excusat se a tanto onere, tum propter humilitatem suam, tum propter difficultatem laboris, quem nondum expertus, jam reformidat tanquam expertus. Instillavit enim auribus nostris, se potius saeculum repetere, quam onus istud suscipere. Non quidem approbo tantam hominis in isto negotio constantiam, ne dicam pertinaciam, quia ordinata Ecclesiae charitas hoc exigit, ut gratiam acceptam in invicem subministremus, et juxta legem Mosaicam, maledictionem illam fugiamus, qua dicitur maledicta sterilis, et quae semen non fecerit in Israel. Quia tamen alias dicitur: Quid molesti estis huic mulieri? Et in Canticis: Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Pede postulationis nostrae suspenso in ambiguitate spinosa deambulans, vestrae discretioni quid potius e duobus eligendum sit relinquo. Officium autem postulantis expleo, ut suggerens vobis nullo modo cogendum supra vires hominem discretum definiam.
140
EPISTOLA CXXXVII AD ABBATEM DE MAJORI SILVA.
140
[ VI, 17.] Quod me semel vestris sanctis commendavi orationibus, et vice mutua nostras qualescunque orationes repromisi, huic congratulor contractui, et perpetuandum totis viribus exopto. Scintillas in litteris vestris excandentes et recalentes hujus nostri mutui amoris cum multa laetitia excepi, et tanquam de sacro altari igne hausto thuribulum propriae conscientiae replens, devotionum nostrarum incensa prout potui adhibui. Scit Deus et Dominus scientiarum, quod de propriis nihil praesumens meritis, et orationibus amicorum intercessiones, ad illum qui adhuc longe agit legatione fungentes, securus mitto, nec aliquatenus vacuas redire spero. Juxta itaque fidem meam unus de mediatoribus et reconciliatoribus meae fragilitatis ad illum qui sedet in throno gratiae accedatis, et copiosam de plenitudine gratiarum benedictionem infelici et misero peccatori referatis. Caeterum pro priore de Novis valde familiari et amico nostro, vestro autem fidelissimo, paternitatem vestram supplex deprecor, quatenus sicut coepistis paterno foveatis gremio, nec aliquid aliquando sinistri de illo suspicemini. Quod enim quasi contumaciter onus abbatiae recusavit, non de protervitate, aut elatione, sive inobedientia processit. Venas quidem susurrii de sacratissimo pectoris vestri arcano susceperat, quod de facili indulgentiam vestram habiturus esset, si potius eligeret in potestate vestra et monachus vester remanere, quam si emancipationem et abbatiam appeteret. Valete.
141.1
EPISTOLA CXXXVIII. AD EUMDEM.
141.1
[ VI, 19.] Abbati Silvae Majoris, PETRUS abbas S. Remigii.
141.2
Jam in itinere posuerant pedem priores vestri, ut ad vos venirent, cum valefacientes nos, dixerunt quid humilitas nostra remandaret paternitati vestrae. Coepi urgeri, utrum in tanta festinatione nudo verbo, an qualicunque scripto salutare vos deberem. Impetrato tamen brevissimo spatio cucurri ad scriptorem, nihil excogitatum, nihil praemeditatum, nihil emendicatum quaerens; sed sicut in ore nostro et in manu scriptoris accurrebant verba, sic ea incondita litteris mandavi. Nec etenim aliorum thesauros, nec nostros pauperes angulos evolvere poteram. Verbum illud, quod prope est in ore et in corde, non fuit necesse diu quaerere, hoc est verbum dilectionis, verbum salutationis. Semper enim stat in januis, et omni transeunti occurrit quod diligam vos, et quod vester totus sum, et de orationibus vestris apud Deum plurimum confido. Scio sine dubio ad judicium me properare, ubi sola veritas locum habebit; sed nolo ut sola justitia sine misericordia portas judicii praeripiat. Ad fugam enim potius me praepararem, si possem, quam ad talem curiam, in qua malo suo merito omnis homo condemnaretur, et nullus nisi misericordia suas partes interponeret, salvaretur. Credo vos aliquid posse apud misericordem et justum judicem, sive praeire sive sequi vos contingat causam nostram. Dedit enim apud se fideles suos multum posse, qui fideles fecit, et januam suae amicitiae illis aperuit. Sit ergo fiduciae meae spes certa, non praesumptio vana, quod de Dei misericordia confido, et de intercessione vestra. De his hactenus. Priores vestros amicos nostros, praecipue Norviensem, et de Bella valle, et S. Pauli, affectuosius vobis commendo, et ut eosdem ad nos remittatis cum bona gratia, imploro. Valete.
142.1
EPISTOLA CXXXIX. AD THEOBALDUM ABBATEM MOLISMENSEM.
142.1
[ VI, 13.] Venerando, et utinam non verbo et lingua, sed opere et veritate amico, THEOBALDO abbati Molismensi, frater PETRUS Sancti Remigii humilis minister, spiritum veritatis.
142.2
Vox quidem vestra vox Jacob est, et utinam manus non essent manus Esau. Verba vestra venti sunt, litterae cymbalum tinniens, promissiones nubes sine aqua, sermo sine voce, flores sine fructu, ignis sine calore, aqua sine humore, corpus sine anima, anima sine vita. Quoties, dilectissime domine, baculus arundineus mihi factus estis, dum vobis crederem, et nihil acciperem? Quoties nuntios nostros non primo, non secundo, non tertio fatigastis, et vanis atque frustratoriis dilationibus delusistis? Ubi est ergo illud privilegium amicitiae, ut scribitis? ubi dilectio illa specialis, ubi fides singularis? Communia vestra male aestimo, cum specialia tam cassa et vana reperio. Homo tantae auctoritatis, abbas tantae congregationis, monachus et sacerdos veracissimi Christi, quare non appendit in statera justa verba sua, ut nunquam exorbitet a regula veritatis, qui Regulam professus est Beati Benedicti, imo Christianae religionis? Fideliter et veraciter protestor, multa incommoda sequi mendacem, dum quisque se et sua illi credere refugit. Si meis acquiescere volueritis consiliis, mutato meliori fundamento, diutius et melius cum prosperitate in abbatia vestra durabitis, et adversariis vestris locum adversum vos malignandi non praestabitis. Debitum nostrum, cum Deus voluerit et vobis placuerit, habebo. Verumtamen exinde non promerui laborem et dispendium, quia bona fide et cum utilitate Ecclesiae vestrae mutuo centum libras ab Otranno Trecensi accepi. Sufficiunt mihi veteres molestiae, et pristini labores, quos sustinui, ne vel una die creditorem molestarem. Non igitur vadam vobis in occursum pro ista re. Apud nos sunt, qui sciunt quid ex debito receperimus, et quid non. Si ad nos veneritis, honorifice vos suscipiemus, et maxime cum pace, si pacem detuleritis. Valete.
143.1
EPISTOLA CXL. AD EUMDEM.
143.1
( VII, 15.] THEOBALDO Molismensi abbati P. abbas Sancti Remigii, salutem.
143.2
Statum vestrum cogitans et recogitans pene usque ad nescio quid dicam rapior. Caligine siquidem nimia pressus an hoc aut illud eligam, dicere confundor. Si enim dixero, Sta, casum timeo. Si dixero, Susceptum rejice onus, providentiam Dei offendere vereor. Proinde verum est quod ait Scriptura: Incerta et timida sunt hominum consilia. Quid ergo? Tacebo et silentio abscondam charissimo amico quid de ipso sentio? Rursus tanquam caecus lapidem jactabo, et feriam ubi non video? Sed scio quia in ambiguis benignius semper interpretandum est, juxta Apostolum qui ait: Tu quis es, qui judicas alienum servum? Suo domino stat, aut cadit: stabit autem. Consulo itaque priores et multos labores, in cella Carthusiensis ordinis pro Dei amore perpessos, semper te ante oculos habere, et tutissimo loco intimi cordis reponere, et si datum fuerit desuper, novos quotidie acervos aggregare. Nunquam enim bono negotiatori quaestus sufficit hesternus. Quotidie namque multa de acquisitis expendimus, et forte una jactura plus amittimus, quam per annum lucrati fuerimus. Ideo Apostolus quae retro oblitus, ad anteriora semper tendit, nisi meliora et fortiora agat, parum pensans quid egerit. Si ergo lucrativa sunt tibi quae facis, fac quod facis. Appende lucrum animae tuae; appende tibi commissorum profectum; appende quid tibi accreverit in temporalibus, quid iterum in spiritualibus. Pensandum siquidem est quietis pristinae damnum, etsi reparat illud novum emolumentum. Tibi, non mihi, crede de bonis tuis; tu enim illa vides et sentis, ego tantum audio et credo. Tibi sunt nota, quia vicina, interiora tua. Si ventrem doles, nescio, nisi dixeris mihi, ventrem meum doleo. Sic nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Itaque cum spiritu tuo, imo cum Spiritu Dei, discerne causam tuam, et appende in statera justa, ne sis mendax in statera dolosa, sanum te asserens, cum infirmus sis, vel infirmum, cum sanus sis. Sed omnis homo mendax non solum in his, quorum non penetrat occulta, sed etiam in se, cujus privato amore palpat molliter, quae amputanda essent mordaciter et fortiter. Adhibendum itaque praeclarissimum speculum Scripturarum ad se cognoscendum et de se judicandum. Regula veritatis apponenda, quae nec modicum tacet fermentum, nec dissimulat minimum quoque et veniale peccatum. Si dormieris inter hos cleros, si accubueris inter hos terminos, si consulueris oraculum inter hos cherubin productiles et aureos, rectos faciet gressus tuos, nec erit necesse consilium Achitofel, quod aliquando infatuatum est. Infra hos circulos immitte vectes tuos, et semper habens arcam Dei ante oculos non timebis Philistaeos tuos, sive spirituales sive corporales. Ipsa die qua recessistis a nobis, venit frater Henricus. Persuasimus ei de reditu ad vos.
144
EPISTOLA CXLI. AD ABBATEM SANCTI RICHARII.
144
[ VII, 1.] In praecipuis boni pastoris sollicitudinibus non infimum tenent locum deliberatio et moderatio cunctarum suarum actionum. Praecipitatio enim et subita animi perturbatio regulam summi arbitri offendit. Qui omnia non mensura et pondere et numero disponit, male quoque cuncta ministrat. Utilius tamen et commodius est corrigere illicita et resecare superflua, quam contumaciter semper ad proclivia defluere. Nam Petrus princeps apostolorum, qui est optima forma omnium praelatorum, habenas regni dicitur habere, quibus impetum cordis tanquam pullum indomitum refrenet, et passibus ordinatis ambulare compellat. Ut ad rem veniam, sacramentum illud, quo monachum vestrum astrinxistis, ne ad monasterium, cui praesidetis, quandiu administratio vestra duraret, aliquatenus nisi permissione vestra rediret, de sancta poenitentia absque ullo pudore et reatu perjurii, potestis relaxare, quod aliquantisper inconsiderate factum est. Si ergo nostro consilio acquiescitis, ovem abjectam revocabitis, et potius ad misericordiae cornu dextrum, quam ad judicii sinistrum, censuram vestram inclinabitis. Misericordia enim superexaltat judicio. Quaerit etiam monachus vester, utrum tenendum sit tale juramentum, an non. Pro certo respondeo, non tenendum, nisi urgentissima et exactissima subsit causae necessitas. Valete.
145.1
EPISTOLA CXLII. AD ABBATEM ET CONVENTUM VILLARIENSEM.
145.1
[ VII, 4.] Abbati Villariensi et conventui, PETRUS abbas Sancti Remigii.
145.2
Cum reo, et pro reo, ipse non in uno, sed in multis reus, reatus veniam postulo, causam non justitiae, sed misericordiae allego, fontem David resignandum et aperiendum sitienti et de via redeunti imploro. Judaei captum a bestia, et morticinum, atque carnem porcinam non comedunt; sed Jesus lilium inter spinas, et captum liberat, et morticinum salvat, et porci immunditiam sua munditia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter, emundat et emendat. Fossa juxta altare, quae sacrificiorum et holocaustorum reliquias sive superflua solet excipere, non nobis oppilata sed aperta reservetur, quia et ipsum altare concavum et in modum retis fieri jussum est, quatenus et cineres excipiat, et vapores admotae flammae intrinsecus usque ad animam foveat. Nostrum altare, quod est non hujus creationis, sed in excelsis, paternae tantum generationis, et in terris maternae nihilominus tantum conceptionis Jesus Christus, ventrem habet eburneum quidem, sed distinctum sapphiris: quatenus et ex virtute Dei nostras deleat ignorantias et peccata, et ex susceptione humanae naturae nostris infirmitatibus ex his quae passus est compati noverit. Noluit autem plagas illas sanctas et vulnera in cruce suscepta, ita recludi, quod meatus veniae et indulgentiae peccatoribus obstruerentur; sed adhuc manus habet expansas in cruce dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Quia igitur viris sapientibus scribo, de arca sapientiae vestrae quantaslibet quisquilias mutuare mihi concedat eadem sapientia, quae nunquam caret affluenti bonitate et copiosa largitate. Pro fratre Ansfredo, imo pro causa ejus, qui ad vos revertitur, haec intimare nec mihi pigrum est, nec vobis onerosum esse debet. Causa equidem suae abscessionis differens fuit ab aliis, qui propositum sanctae religionis irreverenter abjiciunt, et tanquam canis ad vomitum redeunt. Effectus siquidem causae ipsam probat. Non enim abjecto pudore et reverentia sancti propositi, cum meretricibus more aliorum lupanaribus se immiscuit, vel aliis enormitatibus saecularis conversationis rupto foedere sanctitatis se immersit. Non ergo a vobis uno et indifferenti modo rerum causae pensentur. Quamvis enim in mente divina causa atque ratio omnium habeatur, tamen sicut fluvius, qui egreditur de paradiso in quatuor capita dividitur, sic de illa radice divinae dispositionis rami innumerabilium causarum, et in se eadem manens diversas propagines exuberat, universitate eorum quae fuerunt, vel sunt vel erunt. Quisque enim eventus sive effectus de propria causa procedit. Inde est, quantum ad praesentem causam attinet, quod manus Moysi, quam primo de sinu leprosam retraxit, secundo remisit, et carni reliquae similis apparuit. Similiter frater Ansfredus, cum ad claustrum sanctae congregationis vestrae, tanquam ad sinum Moysi, conversus contineretur, nulla in eo lepra criminalis peccati apparebat. Cum autem de claustro exiit, tanquam leprosus apparuit. Favente igitur et agente divina jussione, ad sinum Moysi, tanquam ad virum priorem rediens dicit: Melius mihi erat tunc magis quam nunc, nunquam inde postea exiturus, nisi ex mandato abbatis, vel vocatione coelesti in exitu mortis, quando sana et integra, qualis de baptismate exivit, anima ejus ad domum ipso propitio redibit. Non ergo poeniteat vos ad horam illum amisisse, quem perpetuum fratrem et monachum recipitis. Proderit enim ei sensisse laqueos diaboli, quibus Dei adjutorio contritis, anima ejus liberata est. Tam enim nos, quam fratres nostri, nec non et clerus de castro nostro testimonium ei perhibemus, quod religiosius se habuit in saeculo, quam multi in claustro, dum fere septennio nobiscum conversatus est. Exempla misericordiae plurima supponerem, nisi viscera Joseph jam in vobis mota ad misericordiam praesentirem, et nisi modum epistolarem excedere timerem. Breviter tamen et compendiose patrem prodigi filii ad eum revertentis cum vitulo saginato, stola, annulo et calceamentis occurrentem, imo accurrentem monstro: et Jesum aeque filium Mariae virginis, adhuc Thomae apostolo latus et manus ostendentem, ut quasi petra refugium erinaceis, in cavernis et foraminibus suae passionis pullos fugientes admittat, et ab insecutione milvi rapacissimi tutetur. Oleum itaque de capite vestro non deficiat, quia postquam Sareptena mulier, id est Ecclesia, Eliam pavit, id est Christum recepit, farina misericordiae divinae non defecit, nec lecythus olei imminutus est. Itaque nec ubera sint vobis arentia, nec sterilis vulva. Christus enim non de sterili natus est, sed de puella gratia virginitatis et fecunditatis plena. Valete. Quidam clericus bene litteratus, qui in lege Domini die ac nocte meditatur, januam vestram pulsat, magister Willelmus, ut ad convivium sive ad coenam Domini admittatur. Vestem siquidem habet nuptialem, id est pauperem et humilem, non villosam, nec pomposam. Quo itaque substantia et spiritu pauperior, eo societate Christi dignior. Rogo ut illum recipiatis. Orate pro nobis, quia ovem vestram detonsam bene vobis conservavimus, et cum multa lana remisimus.
146.1
EPISTOLA CXLIII. AD ABBATEM VILLARIENSEM.
146.1
[ VII, 5.] Abbati Villariensi, PETRUS abbas Sancti Remigii.
146.2
Munus amicabile est amico sollicitudinem gerere. Pluris etenim est munus animi quam nummi. Sollicitudo autem implet animum, non manum. Unde nec tam facile tollitur de corde sollicitudo amoris, quam cito excutitur de sinu vel manu pignus cujuslibet materialitatis. Cum igitur a fratre H. diligenter de statu vestro quaererem, audivi vos in labore hominum esse et calicem sororis nostrae, quae est passio Christi, cum his qui in torculari premunt, frequenter bibere. Amara quidem potio bibentibus illam, sed spem salutis optimam in se habet repositam. Nihil enim ad coelum euntibus tutius, quam sequi stratam sanguine Christi tinctam, quam vestigia clavorum impressa prospicere, et ante oculos suos Christum semper perscriptum et praescriptum inspicere. Rectissimum hoc iter ad tribunal gratiae. Via haec latronibus vacua, et finem suum pertendens ad illum, qui peregrinantibus est via, proficiscentibus veritas, pervenientibus vita. Duri sunt lapides ad caput Jacob in itinere quiescenti, asperi silices cacumina montium petenti, pungunt spinae et tribuli teneros pedes, femori infiguntur sagittae, sed nunquid non erit finis? Finem, inquit apostolus, Domini vidistis, patientiam Job audistis. Quid igitur post finem, quid in fine? Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. In fine siquidem apprehendemus quae sit longitudo, latitudo, sublimitas crucis Christi, et profundum. Longitudo dierum in dextera ejus; latitudo, ut sit tanta cognitio de Deo quanta dilectio, tanta dilectio quanta beatitudo, tanta beatitudo quanta dulcedo Dei, tanta dulcedo quantus ipse Deus. Sublimitas, in capite Nazaraei, Jesus Nazarenus rex angelorum. Profundum, cum omnia subjecta erunt ei, praeter illum qui sibi subjecit omnia. Haec, charissime frater et domine, charissimus filius vester H. a nobis nolens vacuus redire sua instantia extorsit, non a nolente, sed ab obsesso multis curis et turbis. Libentissime vidimus novum hominem factum de veteri, reversum de regione dissimilitudinis ad patrem clementissimi pectoris et redundantissimae pinguedinis. Hunc vobis affectuosius commendamus, tanquam mutuae dilectionis pignus, et fratrem, quem ego aliquantisper enutrivi, et valde diligo.
147.1
EPISTOLA CXLIV. AD ABBATEM SANCTI AEGIDII.
147.1
[ IX, 7.] Abbati Sancti Aegidii, PETRUS abbas Sancti Remigii.
147.2
Vagabundas frequenter litteras ad diversos huc illucque absque emolumento aliquo devolvimus. Una vero res seria plura redimit otiosa. Columna quoque firmiter locata sustinet in se residentia etiam titubantia. Uno lucro plures jacturas compensat sedulus negotiator. Ut ad nostra veniamus, delictum Judaeorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium. Haec idcirco praelibaverim, ut non sine fructu scribam vobis. Fructum dico, non qui perit, sed qui permanet. Permanet autem quidquid Deo placet. Placet vero Deo vera dilectio, pura oratio, sancta compunctio, mandatorum Dei observatio. Suum possessorem nec avarum nec prodigum faciunt. Avarum redderent, si dilectionem et orationem amicis non erogaret; prodigum, nisi compunctionem et mandatorum Dei observationem proprie retineret. Sic monet Sapientia: Deriventur, inquiens, fontes tui in plateis, quod ad alios; Sit tibi fons proprius et non communicet ex eo alienus, quod ad te ipsum. Bene offert, qui sic dividit. Progrediatur epistola, et demissa facie quae sequuntur eloquatur. Nobilitas vestra et litteratura, sicut de carne et sanguine sunt, sic carnem et sanguinem, nisi condimentum religionis interponatur, sapiunt. Regularia tamen irregularibus ab oppositis sese objiciunt. Claustralis disciplina in habitu et forma regularium deputantur. Carnalia et saecularia regulam aut exuunt, aut interrumpunt. Operiat utique velamen religionis turpitudinem lubricae carnalitatis: et in abbate monacho lateat ventosae nobilitatis, et superfulgeat vexillum humilitatis. Dicat igitur conscientia in vestimentis ovium sepulta: Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini. Item: Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi. Vera nobilitas nunquam superbit; litteratura saecularis inflat, si illam charitas non reprimat. Ecce super candelabrum praeclarum lucerna superposita in abbatia Sancti Aegidii, si clare ardet, plurimas adventantium regiones illuminat; si declinat in obscurum seu vaporem fumi, offendit videntes. Sic itaque luceat lux vestra, ut videntes glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est.
148.1
EPISTOLA CXLIV bis. AD BASILIUM ET ALIOS PRIORES CARTHUSIENSES.
148.1
[ V, 9.] Dominis et Patribus BASILIO cum caeteris prioribus Carthusiensis ordinis, frater PETRUS humilis abbas Sancti Remigii, salutem cum omni devotione.
148.2
Ad glorificandum Christum vos convenire, quotiescunque convenitis, non ignoramus. De nullo itaque negotio saeculari directionem cordis vestri impedire sine dubio fas est. Commonere autem vos dignum est, ut quod facitis usque in finem facere studeatis. Virtus enim boni operis de radice procedit bonae intentionis, et in perseverantia dilectionis perficitur, et omnis laus in fine canitur; melior quoque est finis orationis quam principium. Haec ideo praemiserim, ut quia manum misistis ad fortia, semper ad ampliora et anteriora charitatis opera extendere contendatis, ad ejus imitationem, qui dum in mundo esset, porrigendo manum, corporum lepras, oculorum caecitates, aurium surditates, et labiorum silentia curavit. In fine vero prorsus in cruce manus extendens, coeli et terrae, universaliter plagas et vulnera antidoto sanguinis sui curavit, et contra omnia recidiva, validissimam medicinam in cornu crucis, omnibus posteris usque ad consummationem saeculi reposuit, ut quicunque crucem suam post eum bajulaverit, vitae aeternae compos et particeps, contrariam valetudinem timere non habeat. Frater iste, praesentium lator, per nos et per multos alios rogat mitti operarios de vobis in messem Domini. Messis enim multa in Dacia jam alba et ad metendum; sed operarii pauci, sed minor numerus qui non potest sufficere ad edendum agnum. Non sit itaque vobis pigrum, non durum, non desperabile, mittere ex vobis, qui nomen Dei et sanctum ordinem vestrum in terra illa portent in spe percipiendi fructus centesimi, aut potius millesimi. Corona vestra et gloria, si bono exemplo vestro animas plures Deus lucratus fuerit, et in regno gloriae de salute aliorum merces vestra amplior et gloriosior in conspectu Dei et sanctorum angelorum erit. Valete.
149.1
EPISTOLA CXLV. AD THEOBALDUM CLUNIACENSEM ELECTUM.
149.1
[ IX, 3.] THEOBALDO electo Cluniacensi, PETRUS abbas Sancti Remigii.
149.2
Gemebundas, et quasi intestinorum suorum tumultuosa collisione seu conquestione, et velut a fulgure et tempestate percussas a vobis recepi litteras. Hominem siquidem redolebant satis conturbatum et exterritum, ac velut repentino superveniente tonitruo pene jacentem exanimatum. Nec mirum. Res namque nova, tam sua novitate quam magnitudine, hominem audacissimum et fortissimum potuit concutere. Qui ad crucem ducitur, gemens et lugens merito conqueritur. Si crux a cruciatu dicitur, nonne in cruce cruciatur, cujus humeri importabili oneri supponuntur? Profecto amodo tot molas supportabitis, quot monachorum curam recipietis. Quid ergo? Nonne cum Apostolo dicetis: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Ecce timor, ecce anxietas, ecce cruciatus. Sed quid? ubi consolatio? ubi revelatio? ubi tanti doloris remedium? sine dubio in Christo. Nam ipse primus ascensor, mitigator et sanctificator crucis; qui suo cruciatu nostros absolvit cruciatus in cruce, et de cruce dixit: Mulier, ecce filius tuus, et discipulo: Ecce mater tua. Sed quid hoc ad rem? quid ad praesentem quaestionem? Multum per omnem modum. Nam mulier est Cluniacensis Ecclesia, quae est mater omnium nostrum, quae de fructu ventris sui plures manipulos sanctarum animarum ab Oriente et Occidente in sinu Abrahae, Isaac et Jacob, jam collocavit, et sponso suo poma nova novitiorum, et vetera antiquorum et senum, in coelesti mensa frequenter obtulit. Quis vero discipulus sit, de quo dicitur: Mulier, ecce filius tuus, jam credo animadvertitis. Tangit enim vos haec sententia, quia aeterna praedestinatione, et moderna vocatione, sollicitudinem hujus matris vestrae decreto inviolabili gratia Dei injungit. Temerarium autem est, et inhumanum, tam divinam ordinationem respuere, quam matri fidele obsequium denegare. Igitur tanquam Issachar asinus fortis, cervicem et humeros huic electioni supponite, et de Dei auxilio fideliter praesumite, quia spiritus adjuvat infirmitatem vestram. Mihi autem amico et fideli vestro gaudium est et exsultatio, quod tantum amicum in tam excellenti loco merui videre sublimatum. Nam et ipse servus et filius sum Cluniacensis Ecclesiae. Valete, et per nos, oro, transitum facite.
150
EPISTOLA CXLVI. AD H. ABBATEM CLUNIACENSEM.
150
[ IX, 11.] Non omissis excubiis Dominicae sepulturae vestri habens memoriam, sancto Sabbato opus aggredior lege non prohibitum. Nec legere namque, nec scribere prohibet lex. Lugeo interim ex lege sua contra legem proscriptum Jesum extra synagogam, extra civitatem sanctam tunc profanam, extra vitam. Sed Christus proscriptus meliorem adiit mansionem, populum chariorem, civitatem sanctiorem, lectulum gratiorem, mensam suaviorem. Quid plura? proscriptus a Judaeis ascriptus est rex et Dominus in coelis. De exsilio migravit ad regnum; ab his qui odio habuerunt eum gratis, ad illos qui obsequuntur semper gratis, a cruce ad coelum, a patibulo contumeliae ad thronum gratiae. O benigna patientia, quousque sustinui locum contumeliosum, populum injuriosum? Certe non una die, non mense, non anno, sed annis multis, quatenus poenitentiam de commisso agerent, et indulgentiam acciperent. Dormis, Jesu, in monumento, nec ore, nec naribus ullos strepitus facis: medium noctis silentium tenent omnia, donec surgas, donec evigiles, donec apostolos dispersos revoces. Mittat gallus vocem, et melius cantet in Christi resurrectione quam in Petri negatione. Rauce tunc cantavit dicens: Raucae factae sunt fauces meae a conturbatione hominum, a tempestate procellarum. Ubi enim in terra vox clara, quando Verbum suffocabatur, quinimo et verberabatur, ut veritas supprimeretur? Sed parvo intervallo factus est terraemotus, quia surrexit Dominus, et cantavit gallus, surrexit Dominus de sepulcro. Non ter, sed millies gallus Christianorum singulis noctibus, singulis civitatibus, singulis sanctorum congregationibus cantat Alleluia, cantat et Christi mortem et resurrectionem. Unde: Gallo canente spes redit, etc. Alius quidam ineffabillis gallus de coelo intonuit, dicens: Exsurge gloria mea, exsurge psalterium et cithara. O Fili, gloria mea! nam filius sapiens gloria est patris; exsurge, dormisti, somnum cepisti, satis est, exsurge, ultra non dormiturus, sed mecum in gloria mea vigilaturus ad psallendum, ad citharizandum vicinis et amicis meis, qui libenter, non impudenter auscultant vocem tuam. Concentum certe coeli cantando et psallendo dormire facis. Veni cum psalterio, veni cum cithara tua. In psalterio decem chordarum cantabis, quia super novem ordines angelorum cum homine redempto collocaberis. Citharam quoque passionis tuae percute in auribus meis, quia illum qui non debuit condemnari condemnavi, et volo ut senior ille frater, qui in agro occidit Abel, meam audiat diabolus symphoniam et chorum, non ut delectetur, sed ut confundatur, et sit ei in testimonium suae malignitatis et meae benignitatis, qui dedi filium ut redimerem servum. Hanc portionem mihi hodie contulit Dominus de sua passione et resurrectione, antequam ad nostrum capitulum accederemus. Tingite panem vestrum in aquam crassam vituli saginati, et sicut adipe et pinguendine repleatur anima vestra. De his hactenus. Mitto fratrem Stephanum quem diligitis, cum fratre suo B. quatenus eo pacto sub fratre suo domus nostrae de Provincia curam habeat, ut vos et fratrem ejus fidejussores habeam de indemnitate bonorum nostrorum. Est enim in hoc officio novus, et necesse est ut habeat bonos adjutores et consiliarios, donec per se ambulare didicerit.
151
EPISTOLA CXLVII. AD HUGONEM ABBATEM S. AMANDI.(Opp. Joannis Saresb. edit. GILES, Oxon. 1848, in 8º, t. I, col. 192, epist. 136.)
151
Amicorum fidem articulus necessitatis examinat, et qua quisque moveatur ad alium affectione convincit. Nobis autem, qui jampridem totum animum devovimus obsequio vestro, devotumque Domino auctore inviolabiliter conservamus, gravis et onerosa incumbit necessitas, quam vestra gratia, de qua plurimum confidimus, speramus, et petimus sublevari. Nam quod fortasse mirabimini, addicti sumus exsilio, et in eo jugi sollicitamur et torquemur angustia. Si quidem clericus quidam nobis longe semper amicissimus, cujus omnia tam prospera, quam adversa a multis retro temporibus nostra sunt, litterarum eruditione et morum honestate, tanto cunctis probatior, quanto notior, ab Anglia exsulat apud nos, et nos domi nostrae exsulamus cum illo. Sustinet enim indignationem regis Angliae, non suo quidem merito, ut de nostra et ipsius loquamur conscientia, sed quia domino suo Cantuariensi archiepiscopo, ut oportuit, servivit. Is est magister Joannes de Saresberia, bonum testimonium habens in partibus cismarinis et transmarinis. Ut ergo a nobis ipsis tam proprii quam futuri exsilii amoveatis angustias, dilectioni vestrae attentius supplicamus, ut eum interventu comitis Flandrensis et vestro, reconcilietis regi Anglorum, et sicut videritis expedire, ei litteras regis patentes perquiratis, quibus secure redeat, et suis in pace fruatur bonis. Sciatisque pro certo quia nos in nulla re magis poteritis promereri, nec est quod dissimuletis, quia constat pluribus, potestatem vobis esse collatam, si voluntas adfuerit.
152.1
EPISTOLA CXLVIII. AD ABBATES S. MEDARDI ET S. CRISPINI.
152.1
Sancti Medardi et Sancti Crispini abbatibus PETRUS abbas Sancti Remigii.
152.2
[ V, 21.] Nescit verae amicitiae naturam, qui in amore imitatur arundinem vento agitatam. Sine profunda radice amicitia, accidens est non substantia, species non virtus, fenum de tecto, quod antequam evellatur arescit. Tres itaque praecipuas ancillas, sine quibus vivere nou potest, comites habet et pedisequas, justitiam, patientiam, et constantiam. Justitia suum jus unicuique servat; patientia, si forte intervenerit, injuriam salva integritate amicitiae tolerat; constantia nec qualitate nec quantitate pacti praevaricati exspirat. Quis ergo abduxit? quis seduxit? quis exturbavit funiculum hunc triplicem a sacratissimis visceribus dominorum et amicorum meorum, abbatis Sancti Medardi, et abbatis Sanctorum Crispini et Crispiniani? Moriatur non vivat tam nefarium et nefandissimum scandalum servorum Dei, quod de radice vetustissimi colubri, id est ineptissimae avaritiae prodiit. Subornat se quidem occasio avaritiae vestimentis justitiae, sicut Jacob vestimentis Esau valde bonis, et Jacob mentitur se Esau. Pater tamen universorum, qui quasi oculos caligantes exhibet, dum ipso judice, ipso omnia regente, injustitia justitiam opprimit, nec poenam recipit, quasi miratur de tanta hominum fraude, qui sub oculis ejus non timent mentiri, et in invicem fraudare, dicens: Vox quidem, vox Jacob, sed manus, manus sunt Esau. Praefert quisque altercantium jus authenticum et regulare se habere, nostra, inquiens, diu sic possedit Ecclesia, et nostra sic. Ecce Jacob in voce. Deinde pax cordium concutitur, antiqua familiaritas excutitur, obliquantur oculi, castissimi amplexus solvuntur, de altero alter conqueritur, innexi discipulorum parietes in domus scissuram partiuntur. Ecce manus Esau. Redite, amici charissimi, redite ad cor. Non grandis querela, grandis autem est de hac discordia inter notos et vicinos vestros infamia. Praedecessorum vestrorum temporibus, nec in personis, nec in rebus monasteriorum vestrorum dicitur fuisse inventa tanta concordia, quantam firmo et fraterno foedere hactenus ad invicem excoluistis. Unde ergo tam subito valde odiosa advenit simultas? Quomodo ausa est sacra penetrare pectora exsecrabilis et exsecranda temeritas, qua pacis cubicula inquietarentur, et utriusque pacatissima quies intempestive sollicitata infestaretur? Resarciatur repente amoris vinculum, ne charitas in alumnis suis saltem unius diei, ne dicam mensis vel anni, praescriptionis incurrat dispendium. Qui enim ait: Sol non occidat super iracundiam vestram, regulam juris praefixit, quam intutum est praevaricari. Gravis enim sumitur vindicta de illo qui Evangelii jura violat perpetua. Quare, inquit Apostolus, non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? Sordet religio, ubi praevalet ambitio; fama foedatur, si res injuste auferatur vel acquiratur; conscientia molestatur, si stimulo elationis quoquo modo pungatur. Oleum quo caput mentis impinguatur extra funditur, si pluris pecunia quam justitia habeatur. Itaque interpono partes nostrae amicitiae, si forte recognita cognatione antiquae familiaritatis, reporrigant sibi hiantia corda reconciliationis mutua brachia. Rogo ut dies per amicos vestros accipiatur, in quo de concordia familiariter agatur. Valete.
153
EPISTOLA CXLIX. AD PRIOREM CANTUARIENSEM
153
[ VI, 9.] Me debitorem vobis constituit tam obsequium dilectionis, quod omnibus ex parte nostra per vos transeuntibus impenditis, quam charissimi nostri magistri Joannis gratia, quam plenissime obtinetis. Novus quoque a Deo vobis collatus martyr ad suae sepulturae locum attrahit et allicit. Quem enim prae aliis mortalibus virum constantem, et in fide vera fundatum cognovi, cum sanctis angelis et martyribus jam annumeratum corde credo, et ore confiteor. Praesumo autem et ipse de orationibus ejus, utique quia dignum fecit me Deus suis benedictionibus, colloquio, cognitione atque familiaritate. Accedit et hoc ad cumulum totius amicitiae, quod in turbine illo et tempestate per M. Joannem salvatus et conservatus est. Noluit Deus stellas omnes cum magno illo sole simul de terra vestra tollere. Ideo reliquiae salvae factae sunt. Plane bene appellaverim stellas, doctrina et vita relucentes tanti patris filios, et tanti doctoris discipulos. Utinam radios suos libere, et absque interpolatione tenebrosae noctis exercere valerent. Caeteris enim terris vestra melior et clarior appareret, si doctrinam illorum reciperet.
154
EPISTOLA CL. AD EUMDEM
154
[ VI, 18.] Lugdunensem archiepiscopum nobis aliquando scripsisse de revelatione pretiosae mortis sancti et gloriosi martyris Thomae non teneo. Audivi quidem, sed a quo audierim mente excidit. Nolui ergo certa pro incertis scribere. Superflua enim sunt impendia lucernae, ubi sol meridianus lucet in virtute sua, et denigrat majestatem verorum, admistum modicum fermenti mendacii et falsitatis. Credo enim magis laborandum, ut plura demantur miracula, quae mera veritate fulciuntur in gloria Dei et praefati martyris, quam ut aliqua furtiva et emendicata supponantur. Omni supplicatione et postulatione tam vos quam omnes qui posteris tradituri estis memoriam mirabilium vestri et nostri martyris exoro, ut nihil nisi septempliciter examinatum, purgatum, et colatum fidelissima veritate scribatur de eo vel de miraculis ejus. De monacho Montis Dei, nomine Gaufredo, refero quae veraciter facta partim ab ipso, plenius a quodam monacho nostro, qui tunc temporis ibi scribebat, audivi. Forte ab Anglia charta miraculorum sancti Thomae ad nos devenerat, et a nobis ad fratres de Monte Dei. Jam dictus frater turgidus et inflatus toto corpore, ut vere hydropicus, cellam egredi non poterat. Accepta itaque cum fide et invocatione sancti nominis charta, tetigit pedes suos, et tibias, et totum corpus suum de ipsa, et in tantum convolavit ut parvo tempore interposito ad Ecclesiam, et ad officia sua, non tamen ex toto curatus, rediret. Addo miraculum plus jucundum quam utile. In capella nostra libellus qui legitur in capitulo de natalitiis sanctorum, et de recordatione defunctorum nostrorum, nescio quis forte furatus est. Altera die cum flagitarem more solito legi lectionem ex ipso libro, turbatis capellanis non est inventus libellus. Cum vero de negligentia et de incuria malae custodiae eosdem capellanos increparem, unus eorum, nomine Robertus Anglicus, qui frequenter missam ad altare, in quo reliquiae sancti Thomae continentur, celebrabat, in hanc vocem prorupit: Certe nunquam credam Thomam esse sanctum, nisi reddiderit nostrum libellum. Fere post mensem, redditus est nobis liber. Si hoc miraculum est, istud verum esse confirmo. Valete. Sanctum conventum, et M. Joannem salutate.
155.1
EPISTOLA CLI. AD PRIOREM ET FRATRES CANTUARIENSES.
155.1
[ VII, 20.] Priori Cantuariensi et caeteris fratribus, PETRUS abbas Sancti Remigii.
155.2
Beata occasio, qua vobis admoneor scribere. Miserum certe me judico de inertia, quae detinet senectutem meam a visitatione quondam amici, nunc domini, Patris et patroni nostri sancti Thomae pretiosi martyris Dei. Hinc arguit me conscientia, inde excusat. Si viveret in corpore archiepiscopus Thomas, nonne, inquit conscientia, ires et visitares illum? nonne et marina pericula postponeres, et omnem a te torporem excuteres, ut amicum visitares, et mutua conferres colloquia? Econtra iterum talia refert: Sed monachus es, sed abbas, sed senex, sed corpore invalidus. Monachi est, non egredi de castris Domini, imo de claustris monasterii: abbatis est, procurare curae suae temporalem et regularem sollicitudinem: senis est, inniti baculo suo sub oliva et ficu et vite sua, et cogitare dies antiquos et annos aeternos in mente habere. Invalidi est, converti in aerumna sua, dum confringitur spina, et dicere quotidie: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum. His cogitationibus disputatione sua sic me accusantibus et excusantibus, interponit se statera aequitatis mediam, sicque litem resolvit, ut neutra de conclusione erubescat, sed pace bona alteri cedat altera. Pium namque est ire, pium non ire, bona est peregrinatio, quam comitata fuerit sancta devotio; religiosa nihilominus detentio, cui assidue adest pia commemoratio, et eo intentio flagrantior, quo suo non satiatur desiderio. Utinam sic me deferret angelus ad sancti sepulcrum, sicut Habacuc transtulit ad lacum leonum, non ut deferrem Danieli refectionem, sed ut referrem peccatorum remissionem! Constituo autem interim absentiae nostrae vicarium magistrum G. quem ad se vocavit D. archiepiscopus Cantuariensis. Commendo itaque vobis commendabilem amicum et clericum nostrum eumdem G. qui sentit in se viscera dilectionis, misericordiae, et pietatis, quae ad nos habetis, non pro merito nostro, sed pro gratuito beneplacito vestro. Certe si primam familiaritatis vestrae portam aperueritis ei gratia nostri, credo quod ex praelibatione avida subsequetur fames, et continuo dicetis, jam non propter tuam loquelam illum diligimus, ipsum enim cognoscimus, et scimus quia dignus est amicitia et contubernio bonorum. Excipite itaque illum tanquam honestum clericum et bene litteratum, ut apud vos possideam hunc ramusculum, successione illius magnae arboris, quae transplantata est in ecclesia Carnotensi. Fuit enim noster alumnus magister Joannes: et iste, utinam similiter!
156
EPISTOLA CLII. AD PRIOREM WIGORNENSEM.
156
[ VI, 21.] Rerum et temporum varietas, quae nos ubique et undique circumvallat, non sinit nos stabili gradu in eodem stare, aliquando quidem nostro, aliquando alterius vitio. Nam cum in eodem proposito volentes stare pedem figimus, frequenter irruit, et occupat propositum stabilitatis nostrae, decursus et incursus instabilitatis alienae. Inde est, charissime amice, quod contra propositum et voluntatem cordis vestri, fratrem P. priorem de Lappelee cogimur amovere. Toties siquidem rumores malos de prioratu illo accipimus, quoties transmarinos de illis partibus hospites suscipimus. Claustrales et ministeriales uno impetu concitati clamant perire domum, prioratum ad nihilum redigi, et in summa jam paupertate detineri. Quid ultra? Nullum ibi monachum esse, solum priorem semivivum palpitare. Mittimus itaque a latere nostro fratrem Absalonem, cujus industriam in multis experti sumus, et cujus studio, si ei gratia Dei adfuerit, ruinas illas reparandas et in melius commutandas speramus. Commendamus ergo illum vobis, ut consilio et auxilio vestro fultus, ad honorem Dei, et animae suae salutem, ac Ecclesiae nostrae utilitatem, valeat commissa sibi strenue adimplere. Valete.
157.1
EPISTOLA CLIII. AD EUMDEM.
157.1
[ VII, 9.] Priori Wigornensi, PETRUS Sancti Remigii abbas.
157.2
Neque subitaneus, neque repentinus soleo res magnas disponere, sed cum multa maturi consilii deliberatione, finis causarum appensione. Inde est, amice charissime, quod non statim credo omni spiritui, propter illum qui transfigurat se in angelum lucis, et sub pallio consultationis offert saepe venenum deceptionis. Vitium autem est, omnibus credere, et nulli. Exemplo igitur illius, qui omnia novit antequam fiant, et tamen descendit per angelos probare utrum clamor Sodomorum, qui ascenderat ad coelum, opere compleretur, an non, diu substiti acquiescere rumoribus quotidianis, de fratribus nostris de Lapelee, vel meliores fructus de ficulnea sperans, vel judicium tanquam meridiem exspectans. Quia itaque crebrescit, non rarescit fumus funestae opinionis, securim appono ad radicem arboris, non detruncans, sed relevans ramos usque ad terram inclinatos, imo incurvatos, si forte suspensi ferant denuo uvas, non labruscas. Mitto autem a latere nostro fratres integrae hactenus apud nos opinionis, quorum conversationem, si de praeteritis futurorum praesagia apprehenduntur, bonam in terra vestra credimus futuram et honestam. Sit cum illis manus vestra et consilium, quo si quid in eis minus est suppleatur ad bene regendam domum nostram, et ad famam dignam reparandam.
158.1
EPISTOLA CLIV. AD ING. PRIOREM DE LAPELEE.
158.1
[ IX, 5.] PETRUS humilis abbas Sancti Remigii ING. priori de Lapelee.
158.2
Postulas in litteris tuis nostrum stylum recipere, non alienum. Sed hebetatus, sed retunsus, sed denique plenus squalore et rubigine, qua facie transire poterit mare, cum potius sua rusticitate cachinnos moveat, quam suos laetificet hospites? Calamus quoque noster annositate et desuetudine quassatus, necnon et terrenorum sollicitudine assidua obstructus et obstrictus, rauce sonat, nec jam auditores suos demulcet, sed male commovet. Ne tamen filii et amici charissimi petitiunculam excludam, vel eludam, emendicatis repressis coloribus rhetoricis, et leporem sermonis postponens, dies Dominicae passionis prae oculis habens, moneo cum Jesu partiri suas contumelias, suas passiones, sua flagella, sua sputa, et totum cursum patientissimae dispensationis, qua pro nobis usque ad inferna descendit. Reduc Jesum a planta pedis usque ad verticem vulneratum ante oculos tuos, aut animum deduc ad locum et focum ubi Petrus negavit, et quae cordis medulla non liquefacta totum altare tam aeneum quam aureum sua aspersione implebit? Holocausta, ait Psalmista, medullata offeram tibi. Medulla animae non est nisi de infusione gratiae. Si anima, licet macra, tamen esuriens et sitiens, magno appetitu stillicidia elambuerit gratiae, vespere, et mane, et meridie; vespere, complantata similitudini mortis Jesu; mane, renovata cum resurgente Jesu; meridie, translata ad dexteram Patris cum Jesu: certe inebriabitur ab ubertate domus Dei, dicens: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Quare non saginaretur de vitulo saginato? Quare non inebriaretur de flumine quod laetificat civitatem Dei? Habes vinum de vite vera expressum in torculari crucis, et attractum aperto ostio lateris. Sicut enim tonellus foratur, ut vinum habeatur, sic latus Christi lancea militis apertum est, ut exiret aqua baptismatis, et sanguis nostrae redemptionis. Hunc quotidie sumimus in altari sub specie vini. Altare siquidem est locus pascuae, de quo dicitur: In loco pascuae, ibi me Dominus collocavit. Et in Canticis: Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. Quid est in meridie? In luce, in puritate, in veritate, in charitate. Qui latet ut anguis in herba, abscondens peccata sua, non est in meridie; qui impudice vivit, et templum Dei violat immunditia aliqua, non est in meridie; qui dolosus et fraudulentus est, speciem pietatis habens et virtutem abnegans, non est in meridie; qui tepet odio fraterno, non est in meridie. Non ergo ipsum, vel cum ipso pascit Christus qui dicit: Superbo et insatiabili corde cum hoc non edebam. Non cubat etiam nisi ubi pascit. Sed de his hactenus pro tempore. De me vero si vis scire, onere tam annorum quam peccatorum quotidie more meo solito premor. Tamen benignitate et clementia Dei adhuc excedere valeo, et injuncta officii negotia utcunque procurare. Pacem etiam bonam cum fratribus nostris, et cum archiepiscopo, et cum omnibus hominibus habeo. Caput monasterii nostri renovare aggredior, et cum Dei auxilio jam opus inchoatum ridet, et sequentis operis auspicia nobilia spondet. Non excidit a memoria, quod aliquando mihi quasi reprehensorie dixeris, studere alia opera facere, et non curare de monasterio. Hoc verbum, etsi perfunctorie fuit dictum, non transitorie fuit auditum. Mille enim libras, adhuc simul quingentas postea pro opere monasterii expendi. Saluto fratrem Dudonem. De bono odore vestrae conversationis gaudeo.
159.1
EPISTOLA CLV. AD PRIOREM DE VALLE S. PETRI.
159.1
[ VI, 14.] De quaestione vestra, utrum scilicet salva conscientia vere poenitens possit respondere antiqua crimina sibi objicienti, nihil est, aut nescio quid dicis, utinam tempus et licentiam largiorem scribendi obtinerem! Tamen quod in transcursu animo occurrit, respondeo. Vera confessio et plena satisfactio, omnes Aegyptios, tanquam plumbum, in aquis vehementibus indifferenter submergunt, adeo ut solus Israelita, id est virtus a Deo concessa evadat, et Aegyptii, id est peccati opprobrium tollatur a conscientia et ab infamiae nota. Sicut enim in baptismo, tam originalium quam actualium nullae supernatant reliquiae, sic in confessione illustrantur tenebrae, et nox vertitur in diem, ut veraciter converso et confitenti dicatur, fuisti aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Et sicut idem Apostolus ait de Christo: Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus; sic et de isto dicatur, etsi noveramus peccatorem, mendacem, homicidam, adulterum, injustum et impium, liquefactis iniquitatibus omnibus in fornace confessionis, reformetur ad sanctitatis imaginem, et dicatur bonus, verax, innocens, castus, justus et pius. Verte, inquit Scriptura, impios, et non erunt, utique impii. Ut enim tollitur nigredo superveniente albedine, sic malitia superveniente bonitate. Neminem Jesus semiplene curavit, nemini gratiam suam modio injusto mensuravit, ut totum se Deo exponentem non totis ulnis misericordiae exciperet. Sine poenitentia, ait Apostolus, sunt dona et vocatio Dei; quia nisi ab ingratis semel a Deo concessa gratia non revocatur. Est namque in illo est, nec est in illo est et non, sed est tantum in illo est. Cum ergo vere confitens et vere poenitens his ditetur privilegiis, quis nequam oculus audebit dicere judicia Dei non esse justa, et opera reprehensibilia? An, inquit Dominus in Evangelio, oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Sic erunt novissimi, id est gravissimis occupati peccatis, per correptionem primi: et primi, qui se justos arbitrantur, suam justitiam constituentes, novissimi, id est gratia Dei vacui. His auctoritatibus non improbe asserere possumus, veraciter posse respondere vere poenitentem exprobranti sibi antiquas et exterminatas abominationes, imo per confessionem antiquatas et deletas, nescio ita esse ut dicis, vel, nihil est quod dicis. De praesenti enim statu unumquemque judicat Deus, nec alicui ad confusionem priores cicatrices peccatorum a Deo opponuntur, cujus ut aquilae juventus per innovationem vitae renovata est. Quidquid autem judex ignoscit, adversarius imputare non potest. Unde Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Non enim solum cum poenitente, imo etiam pro poenitente stat Deus, dicens pro ea quae in adulterio deprehensa ei damnanda oblata fuerat: Si quis vestrum sine peccato est, prior in illam lapidem mittat. Qua sententia illa liberata, cum ei diceretur: Nemo te condemnavit, mulier? et illa responderet: Nemo, Domine: Nec ego, inquit, te condemnabo Nonne recte dicere posset salva conscientia, Non sum quae fueram, non sum adultera? Tamen regularius et modestius improperanti et calumniatori respondendum est taliter: Melius posses dicere, vel, Deus tibi ignoscat hoc peccatum, vel si qua talia sunt, ad exemplum Jesu, cui cum dictum esset: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes, alterum simpliciter negavit, dicens: Ego daemonium non habeo, de alio prorsus tacens. De his hactenus.
159.2
Abbas Sancti Crispini in praesenti nobiscum ad Montem Dei venturus est, et mandat ut nobis ibi occurratis. Si ergo potestis, facite quod amicus rogat, quia de omnibus tunc melius poterimus conferre, et ad invicem, et cum priore. Marcam argenti et dimidiam ad faciendum calicem Ellandus canonicus Sanctae Mariae Remensis legavit vobis. Orate pro anima ejus. Valete.
160.1
EPISTOLA CLVI. AD FRATRES MOLISMENSES
160.1
[ VII, 14.] Fratribus Molismensibus, PETRUS abbas Sancti Remigii.
160.2
Ad monumentum ordinis nostri cum Jeremiae lamentationibus consternatus resideo, et quadruplici alphabeto, quia jam quatriduano madet fetore, vehementer afficior. Fuit, fuit quondam de magno genere et nobili progenie ordo iste procreatus, etiam angelicis virtutibus morum informator prudentissimus, rerum mundanarum contemptor perfectus, et divinae voluntatis amator idoneus. Hic hic brachia sua extendit a mari usque ad mare, de omni gente, quae sub coelo est, portans in ulnis suis usque ad thronum gratiae, et collocans in soliis vacuatis et relictis a Lucifero, quando sicut fulgur cecidit in lacum faecis et miseriae. O sancti angeli, quot palmites de hac vinea tulistis ad vos, quot ordine claustrali vobiscum consedere fecistis in coelestibus in Christo? Heu, heu! capite vulpes quae demoliuntur vineas; cucullatos, qui transferunt terminos Patrum, et sepem regularis institutionis diripiunt. Hi sunt, qui retia Domini rumpunt, qui vestimenta Domini dividunt, qui lancea linguae suae latus jam pendentis in cruce ordinis effodiunt; intestina religionis in auras exsufflant, et si quid vitalis spiritus remanserat, exstinguunt. Sic armantur filii contra patrem, sic genimina viperarum viscera materna crudeliter concutiunt, sic ab ortu suo sepulcrum patens inordinate vivendo ordini professo aperiunt. Credo moveri vos contra tantae sterilitatis auctores, quoties, juxta vos aspicientes coronam sanctorum spirituum et beatarum animarum, recordamini prioris saeculi, et magnae fertilitatis sinus vestros replentis. Si Phinees adesset, forte pugione suo hanc iram placaret. Sed ecce quisque ponit gladium in vaginam, nec est qui accingatur ad vindicandum sanguinem patris. Inde est quod mundus plenus est cucullatis, et pene vacuus monachis. Inde est, quod in area Domini palea non ventilatur, sed fovetur, non exstirpantur spinae, sed multiplicantur. Ego, ego unus de cucullatis, video iniquitatem, et quid facio? Nequeo resuscitare ordinem mortuum, et qua patientia inter patricidas exsequias funeris ejus celebrabo? Non valeo refrenare praecipitem cursum ad barathrum, nunquid effici debeo socius furum? Omnes quidem currunt, non ad bravium, sed ad malum, et ego quid? Optabam cum Apostolo anathema esse a Christo pro fratribus meis. Quis mihi det, ut ego moriar pro te, ordo sanctissime? in cujus praesentia quondam principes cessabant loqui, et superponebant digitum ori suo. Juvenes abscondebantur cum sederet in porta, et assurgebant, nec audebant addere ad verba ejus. Nunc derident illum juniores tempore, quia senuit Isaac, et clare videre non poterat; senuit David, et calefieri vestibus non poterat. At Moyses CXX annorum cum esset, nec oculorum caliginem sensit, neque dentes ei moti sunt. Etsi Regulae professores, etsi speciem pietatis habentes, sicut Isaac et David, senescendo spiritu tepefacti sunt, et oculi eorum caligaverunt; tamen Moyses, id est beatus Benedictus claris obtutibus nunc nostras respicit pravitates, et in novissimo dentibus mordebit, accusando apud Dominum suorum decretorum et regularis professionis contemptores. Forte dicitis: Quid ad nos parabola ista? Abbas Remensis stylo suo utquid tam mordaciter ex obliquo tangit nos? Quid de nobis ad ipsum? Respondeo: Christianitatis societate, ordinis germanitate antiqua, vicinitatis familiaritate novi vos et diligo vos. Doleo itaque, quod nimis extenuatur bonus odor Christi in vobis, tam apud vicinos, quam apud remotos. Doleo quod regionem, imo religionem vestram, coram vobis alieni devorant: quod tinea usurarum et debitorum substantiam vestram demolitur, quod nobilis puella hactenus duplicibus vestita enormiter exspoliatur. Religionis siquidem, et possessionis dotibus a fundatoribus suis Ecclesia vestra ditata diu floruit; sed nunc jam exaruit. Gallina illa Molismensis plena plumis, et bene pennata quot et quales de utero suo foetus produxit, dum ex se collegium Cisterciense originario germine pullulavit! Deus meus, de illo uno ovo quam innumerabilis arena monachorum et conversorum faciem terrae operuit! quam lucido splendore cutem mundi denigratam per infectam vivendi negligentiam reformavit et illustravit! Respice, respice, Sion, filios tuos, et pelles tuas emarcidas noli contemnere; sed resume spiritum adolescentiae tuae, si forte cum Jacob, quasi de gravi somno evigilans, audias Joseph filium tuum in Aegypto regnare, et de manu ejus famem tuam, imo infamiam possis relevare. Fratres mei, fratres mei, recolligite plumas matris vestrae, et replantati suis in membris, conversationem vestram emendando, substantiam redimendo, odorem bonae opinionis comparando, et ad antiquum statum omnia revocando. Epistola haec non contristet vos; et si contristaverit, utinam ad poenitentiam! Valete
161.1
EPISTOLA CLVII. AD GRANDIMONTENSES.
161.1
[ VIII, 7.] Priori et fratribus Grandimontis, PETRUS humilis abbas Sancti Remigii, manus orationis et pretium.
161.2
Quanto fragiliores sumus, et de nostris minus speramus viribus, tanto si sapimus ardentius validiora et ampliora emendicamus suffragia. Vae enim soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem se! Si autem fuerint duo, fovebuntur mutuo. Solum aestimo, qui nec cum Deo in simplicitate et puritate ambulat, nec fraternum currum invincibili societate et inseparabili unitate equitat, domini et fratres charissimi, ego vir videns tam paupertatem quam insufficientiam meam, ubi audio coelestes pauperibus erogari dapes, curro, pulso, quaero, et de reliquiarum micis offellas quas possum exspecto. Vestrum est, vestrum est, panis oleati buccellas cum Petro apostolo, cum convenitis ad coenam Agni, sumere, sed et his qui non praeparaverunt sibi, partes mittere. Dies enim Domini sanctus est, solemnitas Sancti Joannis Baptistae, quando ad matrem pulli gallinae revolant, et de singulis locis vestris rivuli ad locum de quo exierunt refluunt, ut de paterna instructione et correctione reparato meatu copiosius et fortius iterum fluant. Servanda et tenenda est haec probabilis et sancta consuetudo? quia non tantum ab homine et per hominem, sed etiam a lege et Deo haec approbata est institutio. Tribus enim vicibus jubet Dominus in lege, ut Hebraeus appareat ante Dominum, non tamen vacuis manibus. Nunquam autem vanum aut vacuum est, sinus paternos, tanquam suae professionis alumnos, relambere, et novos inde sibi sapores attrahere. Procul igitur odorans ipse ego tam jucundos et festivos sanctitatis vestrae concursus, prompto animo et vultu submisso. Amen pauper inclamo, et de orationum suffragiis sublevamen expostulo. Haec autem nostra postulatio non usquequaque imbecillis, et carens sustentationis baculo, claudicans sanctum conventum vestrum ingreditur, quia fratres vestros, qui nostris in partibus commorantur, diligimus et honoramus, et etiam cellam bonam in nostro habetis patrimonio. Hac ergo securus confidentia, vestrorum rogo societatem bonorum; et cum anima soluto corpore vias ignotas aggressa fuerit, conductum vestrum usque ad meum judicem deposco. Rescribite, si placet, et quam misericordiam facere disponitis remandate. Valete.
162.1
EPISTOLA CLVIII. AD GRANDIMONTENSES.
162.1
[ VIII, 22.] Dominis et amicis suis de Grandimonte, PETRUS abbas S. Remigii, salutem.
162.2
Religioso fraternitatis vestrae conventui et sanctissimis orationibus saltem anniversaria revolutione nos commendamus. Videtur siquidem mihi meatus suos fluvius paradisi quasi ad sinum originalem revocare, cum de singulis partibus orbis ad diem beati Joannis Baptistae solemnem contingit priores vestros in unum convenire. Refluxus iste pretiosarum gemmarum arena ad utilitatem negotiatorum spiritualium redundat, et si quis pretiosas quaerens margaritas ad littus hoc applicuerit studium sanctae negotiationis, nequaquam vacuus et inanis exibit. Ego itaque vir videns paupertatem meam, sed non negligens, bono et pauco pretio suffragium orationum vestrarum tento emere. Est autem pretium nostrum, rogare, postulare, scribere, et tenuissimas orationes rependere. Si pensatis usum aestimationis, parum est quod datur; si votum, imo animum devotum, multum. Aestimabile procul dubio est, quod manus legitur: impretiabile, quod animus. Ut enim ait Gregorius, non quantum, sed ex quanto offeratur considerat Deus, id est non quantum pecuniae, sed ex quanta devotione. Suggerimus fraternitati vestrae supplicatione humili, quatenus benefactoribus Ecclesiae nostrae beneficium sanctae societatis vestrae indulgeatis; et praecipue illis, qui eleemosynas suas faciunt novo operi, quod ad honorem et decorem domus Dei et beati Remigii inchoavimus. Nam caput monasterii nostri renovare volentes, cum Dei adjutorio manum ad fortia mittimus. Rescriptum itaque sigillo vestro roboratum mittite, ad excitandos fidelium animos, vestra sancta exhortatione, et orationum concessione. Valeat sancta congregatio vestra.
163.1
EPISTOLA CLIX. AD CLUNIACENSES.
163.1
[ VIII, 23.] Cluniacensibus, PETRUS abbas Sancti Remigii, salutem.
163.2
In tanta sanctorum congregatione, et persona nostra, si adesset, vilis et abjecta appareret, et vox exigua, timeo ne et littera rusticana. Loquar tamen in medio vestrum, ut servus Abraham, ut puer Daniel, ut senex Jacob, non ut Heliu, cujus venter est ut mustum absque spiraculo. Lego in Scripturis Jeremiam lamentantem, Paulum optantem anathema a Christo pro fratribus suis. Stillicidiis tantae charitatis inebriatus, nonne dolere debeo usque ad medullarum compagum discretionem, super ruinam matris filiarum Sion, utique coenobii Cluniacensis? Nonne haec est urbs fortitudinis nostrae, de qua egrediebantur quondam mille per episcopatus, per abbatias, per regum et principum curias, et nunc paucissimi sunt incolae ejus? Nonne luminare hoc magnum tenebras obscuratae religionis per diversas regiones illuminavit, ordinem reformando, honestatem docendo, charitatem infundendo, et caetera pietatis officia renovando? Usque ad sedem apostolicam nonne gradibus humilitatis ascendit? O domini! o fratres! o filii Cluniacenses! ego ipse apud Sanctum Martinum de campis adolescentulus verissimis experimentis quod dico gustavi, et vidi ubi erat auro locus, in quo conflabatur. Proh dolor! Intepuit et consenuit tantus fervor. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est; quod absit a vobis, et ab haereditate Jacob! Melius est certe mori vos in bello vitiorum et vitiosorum, qui more vulpium demoliuntur vineam Domini Sabaoth, quam videre ultima funera matris vestrae et nostrae. Repurgate igitur puteos Abrahae, Isaac et Jacob, et zizania superseminata nocte ab inimico eradicate: praecipue illud originarium malum, de quo pessima seges ad suffocationem monasticae religionis suboritur. Est autem consuetudo comessationum et epotationum, quae fiunt completorium. Succidite, oro, hanc arborem malam in sententia vigilum. Adsit vobis gratia Spiritus sancti, qua cooperante constituatis quod Deo sit acceptabile, Ecclesiae Cluniacensi utile, praesentibus salubre, posteris remediabile.
164.1
EPISTOLA CLX. AD MAGISTRUMG.
164.1
[ VII, 3.] PETRUS abbas Sancti Remigii magistro G. Puell..
164.2
Nullum virtutis dispendium est, ubi ab umbraculis ejus vitium extrahitur, ut revelata facie quod latebat appareat. Hac aetate atque his malignitatis diebus, Deus splendescere facit quis sit de gente tenebrarum, vel de populo honorificato diei et lucis, dum stricto ense et universo apparatu armorum hinc inde conglobato, bonum et malum, virtus et vitium in castris suis manu conserta cominus acriter dimicant. O quam pomposae phalanges Philistinorum, multo numero et propriis viribus confidentes vibrant hastas, intorquent sagittas toxicatas veneno saecularis gloriae, adversus Israel populum humilem, pusillum gregem, de se nil praesumentem! Ab initio enim, ex quo in veritate non stetit homicida ille, qui tanquam fulgur de coelo cecidit, multiplicata sunt mala super terram; et rarescente tam virtute quam religione, super numerum excreverunt mulieres, Aegyptiorum nimirum et Hebraeorum; adeo ut vix septem mulieres apprehendant virum unum, et pretiosior sit vir auro, et homo mundo obrizo. Quaeris forte, quid intendat hoc nostrum proverbium; et quare hanc proposuerimus in exordio litterarum nostrarum querimoniam. Res ipsa sine dubio, et ratio temporis nodum quaestionis solvit, dum in errore schismatico, qui videbantur columnae esse in domo Dei, proclivius elabuntur, pro buccella panis et pro gloria carnis, quae tanquam fenum tectorum evanescit, quod priusquam evellatur exaruit. Vident et agnoscunt homines, quod draco tertiam partem stellarum de coelo secum dejecerit, nec exterriti tam foedo et crudeli exemplo abhorrent ire post Satanam, et detinere veritatem Dei in mendacio. Una haec de plagis Aegypti, quae filios Israel non tangit, sed filios hujus saeculi, qui quaerunt quae videntur et temporalia sunt, non ea quae non videntur et aeterna sunt. Secunda autem similis est huic, quae maxime debacchatur in partibus vestris transmarinis, ubi rex Angliae omnes pene canes sic elingues reddidit, ut mutire non valeant, ne dicam latrare. Superenataverunt tamen aliqui, qui timebant ne simili tinea corroderentur, et tabefierent fauces eorum: de quibus est Cantuariensis cum domestica familia sua, ex quibus unum habemus catulum, Joannem de Saresberia, qui non facit animam suam pretiosiorem se, sed dominae Aegyptiacae auferenti tunicam non tenuit prius dimittere pallium, quam stupro falsitatis corrumpi, et nudus rejecta sindone nudum sequi desiderat Christum. Bone amice, et tu de illis es; nam et loquela tua manifestum te facit. Quamvis enim cum nube umbrosa latites, et corporaliter cum illis habites, qui de lateribus aquilonis frigescunt, tamen corde bono et optimo, tanquam verae philosophiae discipulus, respicis ad austrum, et exspectas inde Paracletum, qui nebulas istas adventus sui illustratione expellat. Faciet autem hoc, cum sibi beneplacitum erit. Interim offero tibi me et mea, et rogo ut si opportunum fuerit, et necessitas aliqua exegerit, apud archiepiscopum bonum nobis teneas locum.
165.1
EPISTOLA CLXI. AD MAGISTRUM PRESBYTERUM.
165.1
[ VII, 7.] Magistro presbytero charissimo amico suo PETRUS abbas, salutem.
165.2
Memor temporis illius, quo fervente non minus studio, quam aetate, in Cellensi monasterio simul commorati sumus, attendo plurimum detraxisse cursum interlabentem a corpore valetudinis, ab animo lectionis et meditationis. Inexplebili siquidem desiderio, nec oculus visu librorum, nec auris satiabatur auditu lectionum. Harum extremitatum Deus erat et medius, et primus, et ultimus. Salvo namque ordine, salva divinae laudis debiti pensione, legebam leges, nec amittebam, vel omittebam consuetas orationes. Nunc autem, amice bone, curae et sollicitudines, quae me a juventute decerpere non destiterunt, quotidie accrescunt, et ut mihi videtur, obsidionem perpetuam contra me firmaverunt. Si quid roris gratiae, si quid pinguedinis misericordiae raptim, et quasi furtim, de divinis cellariis interdum attraxit spiritus meus, de repente subitus et intempestivus totum absorbet nimius aestus. Unde clamo ad Deum: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Hoc de interiori. De exteriori vero statu, gratias ago benignissimo Deo meo, quia in omni prosperitate et pace sum, tamen qualem potest dare mundus. Libenter vos viderem, et senectutem meam vel ad tempus sub alis beati Remigii foverem. Magister Joannes de Anglia, quondam clericus noster, electus est Carnotensis. Munusculum vestrum accepi, et gratias ago. Valete.
166
EPISTOLA CLXII. AD DOMINUM RICHARDUM.
166
[ VI, 16.] Tanquam de sepulcro Domini species aromaticas, quibus Nicodemus et Joseph Dominicum corpus perunxerunt, in monumento litterarum tuarum excepi, et tam ori quam odoratui apponens, spiritum super mel dulcem non semel legendo attraxi. Nihil fetidum, nihil foedum, nihil emortuum vivus ille sermo tuus, nitidus, et sale sufficienter respersus continet. Vivit memoria accepti beneficii, relucet narratio compacti amoris, stylus elimatus pondere sententiarum et ornatu verborum refulget sicut sol in clypeos aureos, usque ad divisionem animae et spiritus pertingens. De intimo et profundo cordis venas coelesti unguento repletas ad medium educit, et pulcherrimae puellae de terra Israel speciem spectaculo angelorum et hominum sistit. In vestitu enim deaurato per auctoritates divini eloquii et colores rhetoricos, in lecto eburneo propter verum et castum sermonem quiescentem hanc inveni, sine macula mendacii, et ruga duplicitatis. Spiritus veritatis talem solet sobolem in mente sancta gignere, et spiraculum vitae insufflare, ne mens amore divino gravida aliud possit parere, quam concepit. Cum adhuc esses, dilectissime, in atrio exteriori et saeculari habitu, per foramen nobis incognitum, manum submittebat ad animae ventrem invisibilis ille amator, et demulcebat viscera jam jam sibi legitimo matrimonio copulanda, suavitate sibi certe et tibi forte cognita. Quales autem nunc tibi amplexus porrigat, quae oscula offerat, cujusmodi foetus conferat, nemo novit, nisi cum in sermone vel in scriptura partus latentem gratiam prodiderit. Secretum tuum tibi, secretum tuum tibi. Admittendi tamen salvo silentio sunt amici illi, cum quibus omnia sunt communia, qui non invident, sed congaudent fortunis prosperis; qui optant et dicunt, Crescas in mille millia. Credo me Petrum cum Joanne assumendum, etiam in transfiguratione, etiam in morte, etiam in resurrectione. Non me praefero Joanni, qui recubuit super pectus, sed praesumo post Joannem et stationem habere, et castra nostra ponere. Habeat ut dignum est Jesus cum Patre suo et Spiritu primam in te sessionem: habeat Virgo secundam; habeant sancti in ordine suo tertiam. De incolis autem terrae M. Joannes primam, ego, si placet, secundam; aliis quibuslibet non invideo tertiam, et deinceps. De his hactenus. Si medicus essem, et medicinam qua repellerem infirmitatem tuam nossem, omnimodam curam adhiberem. Quia vero id non possum, facio quod possum. Mitto tibi species qualescunque nostras, utinam in nomine Jesu eis mandare possem effectum salutis et sanitatis!
167.1
EPISTOLA CLXII bis. AD EUMDEM.
167.1
[ VI, 20.] Domino RICHARDO regulari canonico PETRUS abbas Sancti Remigii.
167.2
Praesentium lator bene vobis notus, viva voce quae apud nos geruntur poterit referre, atque ideo parcius voluimus scribere. Una enim littera, non atramento sed spiritu Dei scripta in corde nostro et vestro, amplius sufficit quam multa librorum congeries, quae est vera et firma charitas. Haec non delebitur in diluvio aquarum multarum, quia aquae multae non poterunt exstinguere charitatem. Haec nullo incisorio sollicitudinum, sive occupationum radetur; haec nullo igne tribulationum et malorum conflagrabit. Charitas enim nostra nunquam excidit. Hanc legere potestis sine sole in die, sine lucerna in nocte. Hanc oro ut legatis, cum sanctis altaribus assistitis, et in conspectu angelorum atque omnium coelestium virtutum. Lectio ista sine Tu autem continuetur. Nullum in auribus Domini Sabaoth strepitum faciet. Non a quiete sua Christus excutitur sonitu hujus lectionis, non interrumpitur silentium coeli, non excitatur sponsa illa, quae habens inter ubera sponsum, laevam ipsius sponsi sub capite, et dexteram in amplexu habet. Valete.
168.1
EPISTOLA CLXIII AD RICHARDUM.
168.1
[ VII, 12.] PETRUS abbas Sancti Remigii, RICHARDO.
168.2
Etsi non est sermo in lingua mea de inopia scientiae, tamen in manibus habeo signa de plenitudine amicitiae. Fontes qui praecedentibus annis rupti sunt et aperti, usque ad diluvium aquarum multarum, praesenti anno siccati sunt, et aruerunt usque ad defectum herbarum et virgultorum. Haec siccitas linguam quidem et fauces tangere potuit, sed non venam dilectionis attigit, nec oleum de capite defecit. Manabit certe cum vita, imo sine dubio, et ultra. Nam charitas nunquam excidit.
169.1
EPISTOLA CLXIV. R. CANONICO MERITONAE.
169.1
[ VIII, 3.] PETRUS abbas Sancti Remigii, R. canonico Meritonae.
169.2
Adipe et pinguedine spirituali refertas ex parte tua recepi litteras, quibus cibatis et potatis, salvo quadragesimali jejunio, factum est in ore meo tanquam mel dulce, et medullae repletae sunt uberrima exsultatione. De vase siquidem bono et optimo eructavit stylus tuus verba bona, verba consolatoria, quae me a diluvio aquarum multarum ad arcam Noe, qui interpretatur requies, provocant, et de claustrali disciplina non solum cogitare, sed et scribere exorant. Promptum me et facilem nosti in omni obedientia, sed vinctum et occupatum laboriosa sarcina, cui nova alluvione accrevit et accessit renum gravissima infirmitas. Non credas quod de solito luti et lateris penso aliquid imminuerit urgentissima principis tenebrarum harum exactio. Componit quotidie strues lignorum, in negotiis addit paleas, et stipulam siccam in nugis et vanis discursionibus. Vexatus denique plagis variis orationum, psalmodiarum, sanctarum meditationum, eleemosynarum, magis ac magis cor ejus induratur, negans licentiam deserto abeundi et immolandi Deo sacrificium justitiae et innocentiae. Quomodo itaque in manicis ferreis detentus, et supra modum fame lectionis et otii exinanitus, speciosa deserti dinumerare, et claustralem disciplinam possum funiculo prophetico dimetiri? Non potuit Josue filiis Israel terram promissionis sorte dividere, donec terra quievit a praeliis. Utinam veniret Sabbatum delicatum! utinam pax requiesceret in cubili nostro! utinam jubilaeus annus celebraretur! ut sic rediret cor ad possessionem suam, et servus peccati, corpus mortale ad libertatem suam. Interim tamen claustralis disciplina non atramento, sed exercitio compingatur, quia is qui sub lege est non Moysi, sed Augustini, aut beati Benedicti, si praecepta servaverit, praemia habebit. Compendiose et succincte claustralem disciplinam uno illo verbo complector, quo Pharao usus est ad Joseph: Ego, inquit, sum Pharao, absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti. Sanctissima et aequissima disciplina in claustro, ut nihil agatur, nihil dicatur, nihil habeatur, nisi cum abbatis licentia, ut nec oculus egrediatur constituta, nec manus moveatur ad illicita, nec pes currat ad prohibita. His nervis corpus religionis compactum immobile stat, fundamentum habemus, praeter quod nulla firma est religio.
170.1
EPISTOLA CLXV. AD R. CANONICUM.
170.1
[ VIII, 6.] Amico suo charissimo R. canonico, PETRUS abbas Sancti Remigii.
170.2
Unum quaternum jam impleveram de disciplina claustri, et mittere per praesentium latorem plurimum festinabam. Sed dissuasum est ab amicis, ne opus imperfectum amico mitterem, propter rapaces curiosorum manus et oculos. Nam si viderent, aut abjicerent, aut retinerent. Si abjicerent, forte conculcarent. Si conculcarent, nullum delectum habentes inter utile et inutile peccarent. Si retinerent, aut legerent, aut scriberent, aut negligerent. Si legerent, aut scriberent, scabrosam forte lectionem et minus compositam offendentes, imperitiae et praesumptioni, non festinationi imputarent, quatenus mihi merito illud proverbium ascribatur, quo dicitur: Onos lyras, id est, asinus ad lyram, aut rescriberent, et nostra vitia perpetuarent. Si negligerent, quantum ad illos in vanum laborassem, et perisset opera et impensa. Quicunque igitur fidelis nuntius post paucissimos dies occurrerit, casibus fortuitis me committens, mittam quae ad petitionem tuam de disciplina claustri scripsi. Valete.
171.1
EPISTOLA CLXVI. AD EUMDEM.
171.1
[ IX, 4.] PETRUS abbas Sancti Remigii, R. canonico de Meritonia.
171.2
Simul moventur et manus ad tibi scribendum, et nuntius ad iter arripiendum. Non sum immemor antiquae nostrae consuetudinis, quia invicem solebamus quamlibet informes conceptus nostrarum meditationum communicare. Ego ut senex sensu exinanitus, aetate fessus, occupatione irretitus, jam parere fetus idoneos ad legendum deficio. Consulens autem naturali erubescentiae meae, potius abortivos meos infra latebras suas sepelio, quam extra cum pudore profero. Quis enim ramus fronde et fructu formosus de veternoso et emortuo trunco pullulabit? fons aridus et cisterna dissipata quas irrigabit areolas, cum nec gutta supersit ad proprias consolandas venas? Vetus itaque homo qui corrumpitur, novitate spiritus renovandus esset: nisi et ipse spiritus sua negligentia inveteratus juxta Apostolum prope interitum esset. Altera istorum vetustas apparet, altera latet. Periculosior autem est latens quam apparens. Nullum enim periculum est, cubile vitiorum, corpus animale, hospitium de impossibilitate peccatis non exhibere. Optimum equidem est non peccare: imo et nolle; sed et bonum et non posse. Fomes siquidem peccati utitur aetate juvenili, velut fornace, in qua tres pueri a rege Babylonio mittuntur, et membra puerilia, tanquam ligna flammis apta, obstinacissime succiduntur. Cum vero senectus evisceraverit medullas corporis, et omnino debilitaverit legem membrorum, quae repugnat legi mentis, conquiescunt strepitus vitiorum, et quia non habent ubi caput reclinent, exeunt, et deserta circumeunt. Potius ergo laetandum quam dolendum de ista oppressione, quae magis operatur vitam quam mortem, remedium quam excidium. Haec est apparens et parum nocens vetustas. Latens vero, quia nescitur, minime aut tarde curatur. Unde Isaias: Vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. Quis enim medicinam morbo porrigeret, quem nec oculus, nec manus attingeret? Solus itaque Dei Spiritus, qui omnia scrutatur, spiritum nostrum curat, vivificat, et renovat. In medio istarum vetustatum positus, spiritualem timeo, corporalem jam sperno. In fundo vitae meae, ubi sera parcimonia est, de reliquiis primae praevaricationis jamjam faeces limosas exhaurio, et lutum vespere indurandum et arescendum praesentio. Jesum tamen, non minus sapientissimum quam benignissimum figulum, exspecto; qui de vase fictili, usque ad minutissimum pulverem effracto, potest aliud in resurrectione vas facere in honorem, ut sit clementior, ne dicam cautior, aut potentior in reficiendo, quam in faciendo; ut sit major gloria secundae domus, quam primae, et Adam qui primus factus est in animam viventem, denuo fiat in spiritum vivificantem. Haec spes in sinu meo reposita, excitat vota mea mortem non timere, sed amare, non fugere, sed patienter exspectare. Interim neque dormitare neque dormire volo, sed juxta Sapientis consilium quaecunque possum instanter operari. Hinc est quod nobilem ecclesiam nostram tam in fronte quam in ventre, cui caput secundum se deerat, fabricandam suscepimus, et ut speramus, cum Dei adjutorio perficiemus.
172.1
EPISTOLA CLXVII. AD MONACHUM DE S. BERTINO.
172.1
[ VII, 19.] PETRUS abbas S. Remigii monacho de Sancto Bertino.
172.2
Sermones nostros, quos tanquam plumas inutiles et superfluas quatuor venti coeli per diversa projecerunt, habere desideras. Si legisti, nonne exsangues sensibus sententiarum et enerves tenuitate verborum invenisti? Si non vidisti, quis persuasit tantopere te quaerere, quos inventos statim habeas respuere? Curiositas, an studii assiduitas te urgent, vilissimi hominis herbas et cortices insipidos mendicare, cum sedeas ad mensas divitis Augustini, benigni Gregorii, pecuniosi Hieronymi, gloriosi Ambrosii, Bedae omnium monetarum nummosi, profundissimi tanquam maris magni Hilarii, suavissimi eloquii Origenis, et aliorum innumerabilium, quorum nec micas sub mensa dignus sum colligere? Si nova placent, ecce magistri Hugonis; ecce S. Bernardi, ecce magistri Gilleberti et magistri Petri scripta, in quibus nec rosae, nec lilia desunt. Nostra vero scripta nec de profundo hauriunt, nec de alto propinant, quia verba nostra sunt arentia, forte et sterilia. Intentione tamen hac frequenter admovi tabellis stylum, quatenus vigiliis solemnitatum saltem media hora occuparem me contemplationi sequentium gaudiorum, et subtraherem me a tumultibus me opprimentium jugiter saecularium sollicitudinum. Idcirco imperfectos invenies multos de sermonibus nostris, quia post horam aliquando negligentia mea, aliquando occupatione ingrata, conceptum fetum parturiebam infectum et imperfectum, nec saltem sicut ursa lambendo promovebam postea ad plenum partum. Ecce hoc erit tibi signum, si quando in manus tuas venerint, qui nostri sunt, si imperfecti, si squalidi, si rusticani, si male amicti prodierint. Tamen da veniam, quia pudibundi non se ingerunt, sed compulsi vix publicum ferunt.
173.1
EPISTOLA CLXVIII. AD MONACHUM DE REDDINGES.
173.1
[ VI, 22.] PETRUS abbas S. Remigii monacho de Reddinges.
173.2
Litteras vestrae amicitiae ad manum non habebam, cum nata occasione vobis scribere decrevi. Frater enim vester magister Willelmus secum eas asportaverat. Tenorem quoque illarum non bene memoriae commendaveram; unde nec recapitulare potui, quae praecipua et digna erant, sive responsione, sive praeconio laudis. Tenuissime siquidem reminiscor, quia tanquam in opaca silva, tam sensuum quam verborum grandis in eis praejacebat materia, de qua sapientia excidens columnas septem, domum Salomonis, sive templum Domini posset construere. Itaque factus tanquam vir, qui prae inopia racemos colligit in autumno, non mihi occurrit, quod vellem praestare amico venienti de via, vel animae esurienti, magis ex copia quam ex inopia. Equidem non ignoro patere vobis spatiosa illa deambulatoria, ubi omnia ligna paradisi, ubi vitis abundans in lateribus domus Dei, ubi promptuaria eructantia ex hoc in illud, ubi deliciae deliciarum, ubi cantica omnium laetantium de sponsi praesentia et sponsae magnificentia. Puro namque pectore quid jucundius, quid ditius, quid appetibilius? Ibi Deus, ibi angelus, ibi virtus, ibi juge convivium, ibi solemnitas solemnitatum, ibi mensa refectionis, ibi somnus quietissimae pausationis. Potoria sunt quae ibi praesentiuntur, quam ea quae dicuntur. Sic enim in Psalmo loquitur talis conscientia: Non est sermo in lingua mea, id est quae corde sentio, ore non profero. Sic de vobis sentire mihi persuadet fama publica, sic testatur conversatio sancta, et integra atque inviolabilis propositi observatio, quam fortius tenetis proficiendo, quam inchoaveritis arripiendo. Contra faciunt, qui cum spiritu coeperint, carne consummantur. Panes nostros, si tamen nostros, libenter comeditis, et scripta nostra sublimiori honore quam decet excipitis. Nunquam enim de tam immundo vase emanat aqua digna ad sorbendum, vel de tam furfureo et cinereo clibano mundus egreditur panis. Dilectio tamen, quae cinerem tanquam panem manducat, in vobis abundans, vilia quaeque amici pretiosa reputat, et pallio honestiori ignobilia nostra, circumvenustat. Sed utinam lima correctionis vestrae omnia scripta nostra explanata essent et emendata!
174
EPISTOLA CLXIX. AD NICOLAUM MONACHUM.
174
[ VI, 4.] Iniqua sorte saecularis occupatio, et aeternorum affectio, sollicitudinem nostram dividunt. Sesquialteram namque et supra animae nostrae portionem negotiatio temporalium actionum sibi, nullo interveniente bonae fidei contractu, vindicat, et mihi de me vel exiguam partem non relinquit. Passam denique injuriam in alios referre, non minus stulti quam injuriosi est. Sumpto siquidem probabili et noto de prope argumento, cavere quisque debet, ne de alieno aegrotet incommodo. Igitur de quantulacunque relicta mihi portione quietis, sive furtivi otii, subdividens indulgeo amico modicum de modico. Gratia quoque tui facio licitum, quod de facto, non de jure, pene redditur illicitum. Sola etenim non licent, quae sola licere deberent. Ea vero plurima et sine licentia sese ingerunt, quae salutem magis impediunt quam expediant. Unde ergo exordiar? Quam solemne, quam devotum acturus sum vicinis congratulationis convivium, qui quasi de morte recepi amicum? Plus falsi quam veri rumores serere populares, in multis expertus, fallaciam ejus aequitatis judicio condemnare soleo. In hoc autem articulo, mendacio ramusculosae verbositatis gratias ago. Jam namque a multis retro annis te in fata concessisse acceperam; quod veraciter falsum esse nuper, quasi de gravi somno evigilans, gavisus sum, in eo quod adhuc nostrae sortis et vitae consortem te esse audivi. Equidem de numero amicorum nostrorum ex eo habere te censui, ex quo scripta tua legi. Amplius autem nostrae amicitiae vincula tenacissima intexere debet, quod ex toto corde compassus, Deo animam tuam, quam de corpore evolasse ad sinum matris misericordiae credebam, non semel commendavi. Vicem ergo debes nobis, si recte de amicitia judicaveris. Quam idcirco obnixe expostulo, quia nescio qua hora, quod de te falso opinatus sum, mihi indubitanter contingat. Et video viscera misericordiae Dei nostri fines vestros copiosa benedictione respersisse. Pretiosi namque martyris Thomae Cantuariensis archiepiscopi occasus, orientalem nobis fenestram aperuit, et de fidei atque patientiae suae splendore angelicas tenebras illustravit. Quae enim terra tantum de se palmitem protulit, ministeriales coelicolas, angelicas utique virtutes, pro tanto fructu in sinu suo recepto, perpetuo conciliavit. Qua itaque ratione non saepe et frequenter revisitent terram, de qua tantum thesaurum suis gazis intulerunt? Credo manum cultoris, sive agricolae, de quo dicitur: Pater meus agricola est, venas et valvas nubium suarum nondum inclusisse, ut abstineat benedicere terrae, quam compluit sanguine magni sacerdotis Thomae. Non immerito igitur undecunque populi advenientes, et tumbam illius venerantes, benedicunt genti, populo et nationi, de qua tantus Christi testis ortum habuit. Exora itaque sancta ejus merita pro amico tuo, et si qua habes nova scripta mitte nobis. Quaero a te, memor favorabilis non odiosae altercationis dudum inter nos habitae, utrum ficta morte emendatus, errorem qui non de odio, sed de summo, aut plus quam summo favore Virginis virginum venit, deleveris aut delinieris. Vellem ergo videre, si quid de vera morte simulata mutaverit, cum absque praecipiti ambiguo vexatio inferni, etsi non salubriter, tamen poenaliter, colonum suum doceat ubi erraverit. Aemulanda certe, imo cumulanda imitatione, seria illa non sera praeoccupatione anticipat mens cauta et provida, quotidie advocans coelum et terram cum omni circumlustratione angelorum, hominum et daemonum, acta singulorum proferentium, et debita tormenta allegantium. Felix anima, quae talibus assueta praeludiis, fallaces et feroces tempestive praecidit malignorum accusationes, vindictam judicialem de se ipsa a se ipsa exigens et solvens, ut ventilabrum non inveniens, quod vexando excutiat, sola grana aeternis apothecis reponat. Quid igitur de imagine ista transumpseris, rogo mandata litteris mittere amico non dedigneris. Tuus enim mihi placet et stylus et animus. Vale.
175
EPISTOLA CLXX AD NICOLAUM ALIUM.
175
[ VI, 5.] Jam in desuetudinem pene abierunt reciprocae salutationes, quas tu bonus sub ovina pelle mihi solebas mittere, et ego qualis qualis tibi. Nescio utrum modo sis melior, quam tunc, vetustior tamen et nigrior es, et terrae propinquior. Exspecto facetias istas nostras a te cum usura statim solvi. Provolutus ergo pedibus teterrimi idoli, peto indulgentiam de nullo reatu. Mando tamen ut venias ad festum nostrum, quatenus tua pulcherrima et sanctissima facie tota solemnitas illustretur, et ore illo veridico animae nostrae a plagis et vulneribus suis curentur. Interim mando tibi negotia nostra, quae tibi frater iste et socius tuus in colore et facie dicet. Vale, et ora pro nobis. Tua enim oratio penetrat coelos.
176.1
EPISTOLA CLXXI. AD NICOLAUM MONACHUM S. ALBANI.
176.1
[ VI, 23.] PETRUS S. Remigii, NICOLAO monacho S. Albani.
176.2
Vacui et vacantis animi esset, singulis quae in litteris tuis sunt recapitulatis, sigillatim ad verbum respondere. Summam itaque responsionum mearum constringens, et potioribus epistolae tuis dictis astringens, pacis et bonae patientiae pactum prius hinc inde interpono, ne quis nostrum cujuslibet commotionis scintilla pro quolibet verbo aduratur vel inflammetur. Sola mihi sancti Bernardi injuria donetur, et quaecunque et undecunque vis jacula conglomera, sive ut meam rusticitatem confundas, sive ut de sensu meo vilissimas sententiarum quisquilias excutias; sive ut thesauros tuos homini pauperi aperias, sive ut nescientem doceas, et sensus tuos fortissimis assertionum repagulis stabilias. Aggredior igitur phantasmata tua, lenocinantia quidem pulchritudinis specie, sed titubantia stabilis fundamenti egestate. Quidquid enim Scripturae basibus auctoritatum non supportatur, nullius roboris stabilitate fulcitur. Nec indignetur Anglica levitas, si ea solidior sit Gallica maturitas. Insula enim est circumfusa aqua, unde hujus elementi propria qualitate ejus incolae non immerito afficiuntur, et nimia mobilitate in tenuissimas et subtiles phantasias frequenter transferuntur, somnia sua visionibus comparantes, ne dicam praeferentes. Et quae culpa naturae, si talis est natura terrae? Certe expertus sum somniatores plus esse Anglicos quam Gallos. Cerebrum namque humidius fumositate stomachi citius involvitur, et quaslibet imagines in se ipso depingit, quae ab animali virtute utcunque spirituali deferuntur, et ex occupatione omnium, tam naturalium quam animalium, seu spiritualium virtutum, infra judicii veritatem confinguntur, ut phantasmata seu somnia appellentur. Non sic cavernosa, non sic aquatica Gallia, ubi sunt montes lapidei, ubi ferrum nascitur, ubi terra suo pondere gravatur. Quid ergo? non cito a suo sensu moventur, et veritatis auctoritatibus tenacius innituntur. Meus est, inquit Dominus, Galaad, id est, acervus testimonii, et, in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Leve est ergo omne verbum, quod neque testimonio solidum, neque auctoritate verum est. Nec est alicujus momenti quidquid humani sensus ingeniosa fornax commentata fuerit, si examine careat veritatis. Pondus siquidem sanctuarii, quo tam merita quam praemia angelorum et hominum appenduntur, clausura dispensabili penes veritatem in arca justitiae perpetua reconditur custodia. Vagatur itaque vanis evolationibus per aera, qui nullius auctoritatis fundamento affixus, arundinea volubilitate et mobilitate circumagitatur, et hospes testamentorum Dei nullis detinetur certis mansionibus. Mira virtus veritatis, quae adversarios deprehendit nolentes et nescientes in astutia sua. Fugitivos namque suos frequenter urget ad laqueos inevitabilis conclusionis, ut capiantur et illaqueentur sermonibus suis, dum inviti vera loquuntur, et quod non sentiunt corde, exprimunt ore. Inde est, frater Nicolae, quod ridendo verum dixisti, cum me fixum, te mobilem scripsisti. Me petram vocasti, et concedo, si pro constantia, non pro duritia intellexisti. Sum quidem natura, professione, et jam aetate ac voluntate, sicut nomine Petrus, petrinus, radicatus, et fundatus in montibus sanctarum auctoritatum, et in medio petrarum, ubi mater Ecclesia nidificat in foraminibus petrae, et in cavernis maceriae. Hinc non exeo, nisi ad vocem rotarum, quae in se habent spiritum vitae, et stant ac moventur, tanquam volubiles cum animalibus senas alas habentibus et oculos ante et retro. Securus sequor, quia facies leonis praecedit, ne aliquid noceat; facies hominis, ne aliquid decipiat; facies vituli, ne vanitatis aliquid interveniat; facies aquilae, ne aliquid dubietatis remaneat, vel tarditatis praepediat. Regula veritatis tornavit rotas istas in circino et orbe veritatis aeternae, quae de mente divina procedens tantae apud Deum majestatis est, ut in summo vertice lucis inhabitabilis resideat, tantae auctoritatis, ut nullius ditioni subjaceat; tantae maturitatis, ut nunquam vultum deificum deponat; tantae certitudinis, ut nulla mutatio aut vicissitudinis obumbratio in ea incurrat; tantae severitatis, ut nec Lucifero peccanti in coelis locum relinquat, nec homini a Verbo assumpto petenti: Si possibile est transeat a me calix iste, crucem et mortem remittat. Haec aeterno tramite stelliferas deambulans regiones, imbrem matutinum et serotinum distillavit, et sublunarem regionem arentem mediante nube virginea, rivis de sanguine et doctrina illum perpetuis irroravit. Collactanea ejus misericordia, salvo jure privilegii inviolabilis, leges mitiores et jura tolerabiliora ab ea impetravit, quatenus peccatorum remissionem et exsilii relevationem speraret, qui in regno veritatis correctis erroribus et emendatis moribus viveret. Neutra tamen sororum istarum adulationum lenocinia admittit, quin potius tanquam fila aranearum vehementissimo turbine corrumpit, et tunicam inconsutilem, tam illi quam matri ejus, fideli textura componit. Bone amice, quid facit stuppa, ubi de auro, hyacintho, purpura, cocco bis tincto, et bysso retorta sacerdotalis contexitur vestis, et coelo, sole ac luna pretiosior et purior summo sacerdoti aptatur cidaris? Prorsus nihil ad nos, nihil ad angelos dignius et melius de omnibus thesauris suis protulit aeterna Trinitas, quam templum virginale, et holocaustum, quod ad immolandum ex eo traxit et extraxit Verbum Deo Patri coaeternum et consubstantiale. Sic corde credo, sic ore confiteor. Nonne et tu? Imo vehementius, ne dicam immoderatius tu. Totum te expendis in laude Virginis, et ego quid? Impendo plane, et expendo, et superimpendo. Tu contendis honorare conceptionem, et ego praedestinationem, ac totam ejus retro progeniem; tu rosam, ego etiam spinam; tu florem et fructum, ego corticem et folium; tu apparentia, ego latentia; tu farinam, ego furfurem: tu panem, ego cinerem; tu solium, ego scabellum; tu substantiam, ego picturam. Si cursum ejus fas esset distinguere, et sequestrare in mente divina a collegio cunctorum creatorum, mitterem animam ab initio praedestinationis, ut sequeretur adorando, sancta et suprema veneratione colendo ejus vestigia. Repetenda tibi, imo nova et longa expetenda peregrinatio, non ad sanctum Thomam archiepiscopum in Anglia, sed ad sanctum Thomam apostolum in India, quia semper interero conventiculis, ubi Dominae nostrae digna celebratur commemoratio, sive nominetur Conceptio, sive Nativitas, sive Assumptio, sive alia quaecunque veneratio. Cum ergo una gradiamur via, quid ad rem si diversa sit semita? Tu sinistram tenes semitam, quare murmuras si ego teneo dexteram? Si tua tibi displicet semita, quia et larga et charitativa est nostra, cedo; et concedo tibi locum juxta me. Proverbium est: Non sunt dimittendae veteres viae propter novas. Quis sanctorum, quis antiquorum non ambulavit semitam nostram? Credo et vere fateor, si in hoc errassent, et hoc eis Deus revelasset. Quibus enim sua tam familiariter revelavit consilia, ut etiam ad supplementum evangeliorum, epistolarum, et prophetarum, perpetua stabilitate canones et decreta statuerint pari pene observantia tenenda cum Evangelio, hoc solum eis tacuisset, si periculosum esset? Sed forte dices mihi: Audesne, tu, qualiscunque abbas, occludere puteos semper continuandae devotionis, et profundius quotidie fodiendae venerationis? Nonne eodem spiritu potantur moderni, quo et antiqui? Nonne, ut ait Hieronymus, in templo Dei quisque pro vili portione offert, alius aurum, alius argentum, alius lapides pretiosos, alius, ut ad viliora veniamus, pilos caprarum, et caetera? Non erat ab initio Nativitas Virginis in Ecclesia solemnis, sed crescente fidelium devotione, addita est praeclaris Ecclesiae solemnitatibus. Quare igitur non similiter et diem Conceptionis obtineat sedulitas Christianae devotionis? Ad quod ego: Cataractas coeli et fontes abyssi libentius in obsequium Virginis solverem quam clauderem: et si filius ejus Jesus aliquid omisisset in praerogativa exaltationis suae matris, ego servus, ego mancipium, non quidem de effectu, sed saltem affectu supplere gestirem. Mallem certe non habere linguam, quam aliquid dicere contra Dominam nostram. Ante eligerem non habere animam, quam vellem ejus extenuare gloriam. Licuit quoque, semperque licebit sponsam Christi Ecclesiam, quae in terris peregrinatur, secundum mutationes rerum, personarum et temporum, variare rationes decretorum, et nova adinvenire medicamina remediorum; et statuere sanctis adeptione gloriae frequentiam solemnitatum.
176.3
Est tamen auro locus in quo conflatur, et habet argentum venarum suarum principia, sedem Petri et curiam Romanam, quae claves coeli principaliter tenet; et clausura consiliorum Dei reserata dispensante Deo, unguentum gratiae a capite usque in oram vestimenti habet compluere. Haec sedes Petri, id est petra in qua Moyses residet, videlicet lex Dei immaculata convertens animas, fragosa quaeque haereticorum conciliabula elidit et allidit, profanas vocum novitates resecat et rescindit, superflua confodit et jugulat, hiantia et ecliptica complet et illustrat. Utinam salva veritatis auctoritate, lance communis concilii, haec domina et moderatrix totius Christianitatis, conceptionem Virginis librasset et approbasset, et a mari usque ad mare hanc propagasset! Sole, id est apostolico, ac luna, id est curia Romana praeeunte: tam secure quam expedite, in lumine vultus eorum gressus meos ponerem et disponerem, ex hoc videns vitare lubricum, et sequi solidum et securum. Nihil in Ecclesia pessimius praesumptione erronea, nihil stultius praesumptione temeraria, nihil odibilius praesumptione noxia. Utcunque vero tolerabilis praesumptio pia, sed non satis probabilis. Abstinere certe ab omni praesumptione volo: gradatim tamen servatis distinctionibus praemissis secundum magis et minus. Jam destitissem ultra de praejacenti materia scribere, non condemnans errorem tuum, si error dicendus est, qui de pietate venit, nec me opponens gloriosissimae Dominae nostrae, cujus non solum terram, sed et pulverem lingere summas divitias reputo: praecipue cum in calculo epistolae tuae asseras, nullatenus te posse moveri ab eo quod scripsisti, dicens: Quod dixi dixi, quod scripsi scripsi; nisi lapidem offensionis et petram scandali in eadem epistola tua conjecisses. Dicis, Dominae nostrae animam non solum in passione filii gladio transfixam, sed etiam in conceptionis suae contradictione. Hic bonus dormitavit Homerus. Bone magister, nunquid non mea et tua Domina super choros angelorum exaltata, sic omni plena et circumfusa est gloria Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et sanctorum angelorum, ut nullatenus nostris indigeat obsequiis, nostris neque violetur aut molestetur negligentiis quantum ad se, neque melioretur beneficiis? Esto, nostra placent ei obsequia, nunquid passibilis adhuc est ejus anima? Fides supplet irrefragabilem conclusionem, ut vera impassibilitas et immortalitas nullas admittat molestias, ne ad supera transeant faeces malorum, quae inferos exercent pro poena peccatorum. Hic lapis est offensionis. Petra vero scandali est, quod beatissimum Bernardum debita exuis veneratione, et verborum jacula post eum emittis, tanquam famam ejus possis extenuare, vel gloriam evacuare.
176.4
Bona fide qua te diligo, et fidelissima charitate laudo, consulo et rogo, ne amplius in coelum ponas os tuum, quia nisi caveris tibi, in caput tuum recasurus est lapis quo ferreum vis penetrare coelum. An excidit a mente tua omni sancto competere, flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo? Super quem certe ceciderit lapis iste incaute missus, conteret eum. Subrides, et forte nondum correctus labia mordes, Quae, inquiens, hujus Bernardi sanctitas, quae religio, quae meritorum praerogativa? Nullus sum ego ad illius sancta praeconia referre[ f. referenda]. Vita ejus, fama ejus, opera, scripta, miracula, fides, spes, charitas, castitas, abstinentia, mortificatio demum in membris ejus, sermo, vultus, habitus et gestus ejus, et his similia, ipsa sunt quae testimonium perhibent de eo.
176.5
Praetermitto ista omnia, si nondum emolliri cor tuum potuit: unum est, in quo clavis in altum defixis arbitror me te apprehensurum, et in amorem sancti Bernardi liquefacturum. Alumnus enim familiarissimus fuit Dominae nostrae, cui non unam tantum basilicam, sed totius ordinis Cisterciensis basilicas dedicavit, ad cujus laudem politissimos tractatus et facundos composuit. Si ergo potes tangere pupillam oculi Dominae nostrae, scribe contra Bernardum suum, cui loquitur ipsa: Qui tangit te, quasi qui tangit pupillam oculi mei. Cisterciensium quoque nugas nescio, quos prae aliis mortalibus seriis et sine fine mansuris intendere video. Hi sunt, qui monetam nostri jam in agonia positi ordinis reformaverunt. Hi sunt, qui Regulam beati Benedicti pene combustam, sicut Esdras veterem legem, restauraverunt. Hi cum Apostolo Corinthiis, id est agricolis et rusticis saecularibus onerosi non sunt; sed propriis manibus laborantes, se et alios pauperes pro posse exhibent. Claustra illorum castra Dei sunt, ubi nocte in psalmis et orationibus parati sunt suscitare Leviathan, qui sub umbra dormit in locis humentibus, et in die in agro Jericho principi militiae occurrunt, qui tenet gladium bis acutum, ut superflua resecet cogitationum et operationum. Quaerunt ergo cum Josue dicentes: Noster es, an adversariorum? Utilis quaestio, et inefflagitabilis solutio, utrum Deus pro nobis, an contra nos. Si autem contra nos, quis pro nobis? Ampliorem provocat amorem, si pro nobis; sollicitudinem et timorem, si contra nos. Ponamus itaque animam nostram in manibus nostris, si contra nos, quia etsi horrendum incidere in manus Dei post saeculum, melius est tamen incidere in hoc saeculo propitiabili quam in manus daemonum. Dicamus itaque cum Job: Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo. Hae sunt nugae Cisterciensium.
176.6
Statera tua in hoc etiam videtur mentiri, aut inaequalitate ponderis, aut iniquitate moderantis, forte plus labiorum non bona distinctione, quam sensus falsitate, quod dicis, Virgo singularis vicit omne peccatum, non omne debellando, sed nullum prorsus sentiendo. Sta hic, frater, tene aciem, infige radiis solis amici intentionem, ut discas virginem nondum matrem et virginem jam matrem. Attendas domum sapientiae inchoatam, et jam consummatam, distinguas lanam de prima gratia candidam, et purpuram de secunda sanguine conchylii tinctam: dividas vellus non complutum impraegnatione, et vellus madefactum incarnatione. Qua enim ratione de ipsa in Ecclesia cantaretur: Quae est ista, quae ascendit quasi aurora consurgens, utique in nativitate, pulchra ut luna, in sancta conversatione, electa ut sol, divina conceptione, terribilis ut castrorum acies ordinata, coelesti exaltatione seu assumptione, si nullus ei virtutum fuisset profectus et provectus? Si ab hora conceptionis nulla cum carne aut cum hoste concertatio superfuisset causa merendi, plurimum dispendium sustinuisset, cum de ea dictum sit, quia plus est meritis et non natura, quam virgo et homo. Concedo et credo siquidem, quod saeva libidinis incentiva Deo praeoperante nunquam senserit, vel ad modicum: caetera vero impedimenta humanae fragilitatis, quae naturali origine, sive scaturigine, de natura procedunt, ante divinam conceptionem sentire potuit, sed nullatenus consensit. Et praeveniente siquidem gratia, et in virgine sua praeludia habente, fomes peccati anhelando extremum spiritum trahebat, solum sepulcrum ei supererat, donec veniens Spiritus sanctus defunctum perpetuae sepulturae mandavit, et serpentem antiquum suo gladio jugulavit. Dictum namque fuerat: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius. Unde Hieronymus: Etsi caeterae virgines imitantur illam utque ad conceptum partus, et Gabrielis novae salutationis obsequium, deinceps totum divinum est, quod operatur in ea, teste angelo, quia Spiritu sancto et virtute Altissimi obumbratur. Ante hoc ipsum sane uterus virginis quamvis mundus, quamvis impollutus, et alienus a contagione peccati, quamvis sanctus, tamen adhuc vilitate humanitatis induitur, ut ita dicam, ac si lana candidissima, suique coloris dealbata. Ad quam sane cum accessit Spiritus sanctus, quasi ipsa eademque lana, cum inficitur sanguine conchylii, vel muricis, vertitur in purpuram, versa est et ipsa sine coitu in matrem, ut non sit jam admodum quod fuerat, sed purpura veracissima ad indumentum et gloriam summi Regis divinitus aptissime dedicata, ut nulli deinceps ea uti usu femineo licuerit, nisi Deo. Post conceptum itaque suum meruit crystallinam soliditatem, quae ante gratiae plenitudinem non exuerat teneritudinem, sed puram, sed sanctam, sed immaculatam, quae consensu uri nullatenus potuit, et si aliquatenus admota tentatione percelli potuit, non ad laesionem, sed ad probationem, non ad mortificationem conscientiae, sed ad confirmationem gratiae et ostensionem constantiae. Utquid enim tanta virtus latitans obdormiret? utquid tanta gratia fructum non faciens praeter consuetudinem suam vacaret? utquid denique tanta gloria matris Domini carnem domando, hostem debellando, peccatum ex omni parte vincendo, toti mundo non se manifestaret? Tolle pugnam, tolles et victoriam. Tolle victoriam, tolles et coronam. Tolle coronam, tolles et gloriam. Ne ergo demas gloriam, noli subtrahere pugnam, quia non coronabitur, nisi qui legitime pugnaverit. Si recte offeras, et recte dividas.
176.7
Quid est igitur, Virgo singularis omne peccatum vicit, non omne debellando, sed nullum prorsus sentiendo? Quam victricem appellas, debellatricem appellare cur formidas? An times eam debellare in bello, quam non potes dicere vincere nisi in praelio, aut sine praelio? Segnior est si qua est victoria sine praelio, fortior quae in praelio. Ad ampliorem itaque gloriam, assero Dominam nostram peccatum omne vicisse et debellasse. Addis: Non omne debellando, sed nullum prorsus sentiendo. Hic si distinxisses, non peccasses. Multiformiter enim peccatum sentitur. Aliquando cum peccato, aliquando sine peccato. Quod in praesenti occurrit, sentio peccatum aliquando tanquam ignem, aliquando tanquam picem, aliquando tanquam lapidem, aliquando tanquam aerem. Ignem generat delectatio, picem consensus vel ipsa perpetratio; lapidem consuetudo vel obstinatio, aerem serpentis sibilatio, quae Virginis nostrae fores potuit pulsare, sed non penetrare. Hortus enim erat conclusus, an non eadem Domina potuit calcare super serpentes et scorpiones, ita quod nil illam noceret? Re itaque integra potuit hoc modo sentire peccatum, non autem consentire peccato. Potuit debellare omne peccatum sine vulnere, sine pudore, sine silentii sui concussione, sine futuri partus violatione. De proposita quaestione, Deus cum omnia possit, non potest de corrupta virgine facere incorruptam; valet quidem liberare a poena, sed non valet coronare corruptam. Utinam vim intelligerem verbi, et sensum tenerem Hieronymi! Procul dubio neque maligne reconderem, neque avare communicarem. Ab eo igitur imploranda solutio, qui dignus inventus est solvere signacula septem libri signati. In epistola tamen Hieronymi aliter dicitur: Audenter, inquit, loquor: cum omnia possit Deus, virginem post ruinam suscitare non potest, etc. Recurrendum proinde est ad materiam locutionis, et ad intentionem loquentis. De observanda virginitate et cavenda corruptione tractabatur. Exaudivit ergo, et ad praeconium virginitatis eloquium suum Hieronymus inflammavit, venas susurrii sui infra Dei potentiae et virginitatis gloriae venas subinferens, et velut munditiam virginitatis rebus creatis omnibus praeferens ut facilius sit Deo coelum novum et terram novam, et omnem creaturae defectum reparare, quam virginitatem semel lapsam in priorem statum refigurare. Hoc, inquam, unicum suae imaginis et similitudinis signaculum animae de coelo impressit, contestatus in mandatis, ut hoc fidele depositum prae aliis omnibus omni diligentia servaret, et tanquam irreparabile damnum intra medullas suas a latronibus et ab omni casu consignaret. Nil in possessione felicius, et Deo similius, in amissione nil miserius, et Deo dissimilius. Ut ergo tam egregium et singulare beneficium non negligeretur, durissima conditio apponitur, ut quodammodo ad id resarciendum damnum Deus infirmetur, non de potestate, sed de dispensatione. Si enim potentia ejus simpliciter attendatur, et a poena valet liberare, et quae fuerit aliquando corrupta tanquam incorruptam coronare. Si ad dispensationem et constitutionem aeternis legibus fixam et invariabilem, non valet, quia nihil contra se ipsum valet, id est velle potest, vel debet. Cum enim simplicissimae sit naturae Deus, de ipso tamen secundum usus nostrae locutionis improprie loquimur, dicendo eum aliquid posse, vel non posse, aliquid nosse vel non nosse, aliquid velle vel nolle. Quasi igitur in Deo parturiente in misericordia ad redintegrandum fractum virginitatis signaculum, obstetricando, imo obstando, justitia decretorum suorum ostia ventris claudit, et ne de vulva egrediatur, aut genibus excipiatur, aut uberibus lactetur, aborsum facit, ne de corrupta incorrupta iterato pariatur, sicut de baptismo legitur: Nunquid, ait Dominus, homo cum sit senex potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci? Vicaria denique vicissitudine justitia in partu suo, refellente misericordia, non dissimiliter periclitatur, cum volens vituli fabricatores delere, ait Moysi: Dimitte me ut deleam multitudinem hanc, faciamque te in gentem magnam. At Moyses gladium divinae animadversionis tenens, et in vaginam mansuetudinis solitae refringens respondit: Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti. Sic quasi quod voluit Deus non valuit, propitiabilius se inclinans servi fidelis amicitiae, quam ingratissimi populi genuissimae culpae. Et notandum, quia triplex est corruptio, aut corporis tantum, aut animi tantum, aut simul corporis et animi. De prima dicit Hieronymus:« Finge tempore persecutionis aliquam virginem prostitutam: corrupta est in lege, incorrupta in Evangelio. De secunda Apostolus: Timeo ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate fidei. De tertia idem Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. A nullo tamen genere corrupta mundatur, nisi Deus misereatur. Si autem tanquam vasculi sui fracturam quamcunque manus tornatiles resarcire voluerint, poteritne plus negligentia, vel impotentia, quam Dei omnipotentia? Absit! Sane id solum non potest Deus, quod se non posse vult. Quis infinitae detrahet potentiae, etiam voluntate corruptam mutata voluntate posse facere, si voluerit, incorruptam, aut coronare tanquam incorruptam? Dictum est ergo non pro diminutione divinae potentiae, sed pro commendatione sanctissimae pudicitiae, Deus non valet, id est non vult, post ruinam coronare corruptam. Haec spica de agro Booz sorti nostrae obvenit, salvis messorum grandiusculis acervis. Extremam apponimus manum ad Samsonis nostris problemata multis sindonibus involuta, neque parvo pretio resignanda. Habeant, inquiens, Galli de Anglica quaestione quod ruminent, et Angli de Gallicano hausto quod petissent. Sicut enim potus est Dagon Angliae, sic Baal est cibus Galliae. Malus potus, malus cibus, mala inebriatio, mala ructatio. Singulum horum suis cultoribus patrat gehennam. Quam ergo simul inferrent poenam? Si de refragatione conceptionis agis, aut de impossibilitate reparandae conceptionis, fornace et sufflatorio utcunque sufficiente, capita et membra omnia idolorum frustratim comminuta, atque in pulverem conflata, sive in cibum, sive in potum, ab Anglis et Gallis jamjam absumi possunt. An itaque sitis Anglica et fames Gallica refectae tali cibo et potu conquiescent? Non credo, quia et sitis perpetua, et nostra fames continua. Furemur autem per disciplinam, et conflemus per abstinentiam, quod superfluum est in cibo et potu, tanquam idolum patris nostri Adae, quod de ligno scientiae boni et mali confictum est, unde ipse et Eva saturati, dimiserunt reliquias parvulis suis, quas sorte missa diviserunt inter se Angli et Galli, ut illi humilioribus resolverentur, isti solidioribus suffocarentur. Nisi vera scriberem, meum Confiteor dicerem. Attamen quia veritas odium parit, digito compesco labellum, et interim nova tonitrua, et fulgurationes Nicolai mei humo absconditus formido. Vale, et ora pro me.
177.1
EPISTOLA CLXXII. NICOLAI MONACHI S. ALBANI AD PETRUM.
177.1
[ IX, 9.] NICOLAUS monachus Sancti Albani, PETRO abbati Sancti Remigii.
177.2
Invectionis palliatae saturatus opprobrio, et ironico crapulatus a vino, vere putabam me missionem accepisse, et foedus jam cum silentio pepigisse. Quid senserim sane de privilegio singularis integritatis in virginem Virgine scripseram, et metam ibi fixeram: et ecce meus Petrus de nova materia novum suscitat ex insperato bellum, et omnes Virginis domesticos provocat ad indignationem, et doctos in lege Domini ad praesumptionis minus Catholicae contradictionem. Quandiu tractabatur de articulis, qui sic vel aliter poterant intelligi, sana utrinque fide, dissimulabam, et animus noster si concepit non peperit dolorem. Nunc autem cum tuba canitur, quod Virgo peccatum senserit, et sentiendo debellaverit, non dissimulo, non patienter ago, vix manus teneo, quin in publicum hostem irruo. Sed priusquam pro communi omnium Virginis domesticorum indignatione respondeam, lapidem offensionis et scandali petram contueor, quae in nostra epistola invenit, qui nodum in scirpo saepius quaerit; et prava privatae laesionis in directa, et aspera redigam in vias planas. Lapis itaque lapidem offendit in eo quod dixi: Virginis ipsius animam pertransivit gladius, non solum olim in Filii passione, sed etiam nuper in conceptionis suae condemnatione, et ironico typo subsannans hic bonum dormitasse Homerum Aristotelico more sic logicat. Esto, nostra placent ei obsequia, nunquid passibilis est adhuc ejus anima? Fides supplet irrefragabilem conclusionem, ut vera impassibilitas et immortalitas nullas admittat molestias.
177.3
Miror, et indignor virum ecclesiasticum, in divinae Scripturae figuris exercitorum, has loquendi figuras ignorare, vel earum scientiam dissimulare. Nonne legitur Deus zelans, irascens, poenitens, dolore cordis intrinsecus tactus, antequam fuerit humanatus? Nunquid ideo ejus divinitas sensit passionum molestias, quia nostro more de ipsa loquitur Scripturae auctoritas? Nunquid angelos sollicitudo inquietat, quia leguntur securi de sua, solliciti de nostra gloria? Tanta est hujus tropi copia in divina pagina, quod ipsa abundantia generat inopiam. Pauca igitur de multis sapienti sufficere debent in tam plano articulo. Ad petram vero scandali de corde vestro tollendam plusculum est immorandum, qui res exigit ut palam faciam quod celare proposueram. Sanctus ille Bernardus, quem dicis me debita exuere veneratione, et post eum verborum jacula emittere, quondam sanctorum Catalogo ascriptus, nuper est in Ecclesia canonizatus, et ab humano judicio exemptus. Exemptus, inquam, est, ne de gloria ejus dubitemus; sed non ut minus de ejus dictis disputemus. De gloria beati martyris Cypriani beatus Augustinus non dubitat, tamen in Spiritus sancti datione eum errasse verissime comprobat. Errorem martyrio deletum scribit, et sic docuit Ecclesiam venerari martyris gloriam, ut tamen non imitaretur errorem. Ego autem, etsi dissimili scientia, simili tamen conscientia, sic veneror beatum confessorem Bernardum, ut laudem et amem ejus sanctitatem, qui nec amem, nec laudem ejus praesumptionem in matris Domini conceptionem. Et ne putes me magis pertinaci quam bona conscientia dicere quae dico; audi quid ab ipsis Cisterciensibus vera religione praeditis, et Virginem in veritate diligentibus, acceperim de sancto Bernardo, quorum nomina abscondo sub modio, ne odiosos faciam fratrum suorum collegio. In Clarevallensi collegio quidam conversus bene religiosus in visu noctis vidit abbatem Bernardum niveis indutum vestibus, quasi ad mamillam pectoris furvam habere maculam. Quem ex admiratione tristior alloquens. Quid est, inquit, Pater, quod nigram in te maculam video? et ille: Quia de Dominicae nostrae conceptione scripsi non scribenda, signum purgationis meae maculam in pectore porto. Frater visa conventui innotuit, et aliquis fratrum in scriptum redegit. Relatum est in generali Cisterciensi capitulo, et de communi consilio scriptum periit incendio. Maluitque abbatum universitas Virginis periclitari gloriam, quam sancti Bernardi opinionem. Non sic Paulus, non sic; qui se blasphemum et injuriosum inclamitat, ut Redemptoris gloriam amplius extollat. Et certe, ut credo, ea ratione sanctus in propria persona viro simplici et de talibus nil scienti apparuit, et culpam suam innotuit, ut totius Cisterciensis capituli discretio deprehenderet eum velle suum errorem damnari, et virgineae conceptionis gloriam praedicari. Igitur si ego publico, quod ipse, ut credo, publicari voluit, hoc non est ejus famam extenuare, vel gloriam evacuare, sed ejus voluntatem super delicti sui poenitentia exprimere. Porro facto levi per purgatorium transitu, intravit in gaudium Domini sui, qui in diebus suis sanctitate venerabilis, opinione singularis, eloquentia suavis, et signorum innovatione, immutationeque mirabilium exstitit mirabilis. Haec ego de beatissimo abbate Bernardo.
177.4
Nunc de statera mea, quae in hoc, ut scribitis, videtur mentiri quod dixi: Virgo singularis vicit omne peccatum, non omne debellando, sed nullum prorsus sentiendo. Quod non omne debellaverit, testimonium perhibent, homicidium, adulterium, furtum, et horum similia multa peccata, quae ejus affectum nunquam momorderunt, ejus memoriam nunquam contaminarunt, ejus denique opinionem nunquam laeserunt. Testimonium etiam perhibet conscientia petrina, quae, etsi cotibus sit durior, hanc tamen abhorret duritiam, quam totus mundus abhorret. Os enim aliter sentiens non solum est obstruendum fimo, sed lapide conterendum durissimo. Quod nullum prorsus senserit peccatum Virgo peccati destructrix, hoc videtur sentire beatus Augustinus, ubi inhibet Virginis mentionem in peccati mentione. Hoc videtur sensisse et prophetico spiritu praedixisse David, ubi Verbum incarnari desiderans, dicit: Surge in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. Surgere enim Verbi, fuit ab occulto suo prodire in nostrum publicum, invisibilem fieri visibilem habitu carnis indutum. Incarnatum itaque desiderat surgere in requiem, quam signanter dicit suam, ut a communi hominum requie distinguat, quam idem David designat alibi: Convertere, inquiens, anima mea in requiem tuam. Requies animae humanae in hac vita est, vel devicta, vel sopita carnis contradictione, sensualitatem rationis imperio de facili obedire. Verbi vero incarnati requies est, in carne nullam carnis contradictionem, nullam membrorum legem menti repugnantem sentire. In hanc igitur requiem suam surrexit Verbum, incarnatum, et non solum Verbum sed et arca sanctificationis suae, videlicet mater sua, de qua, et in qua est Verbum incarnatum. Sicut enim in coelo, qualis Pater, talis Filius; sic et in terra, qualis Filius, talis Mater, non dico de Spiritu concepta, ut Filius, sed de Spiritu repleta et sanctificata ex utero matris, ut Filius. Quod quidem sensit et scripsit, quem laudas auctorem in praesenti, abbas Bernardus. Inde quippe dies Nativitatis non Conceptionis virgineae diem haberi solemnem, quia quae in peccatis concepta est, ut universum genus hominum, sine peccato nata est, ut pauci hominum. Si igitur sine peccato nata est, consequenter sine peccato conversata est. Si sine peccato conversata est, consequenter sine sensu peccati ex hoc mundo ad patrem assumpta est. Sed dicis, eam sine peccato sensisse peccatum. Fateor me nescire quid velis dicere. Nam exempla sentiendi, quae proponis, nullius sunt auctoritatis, et ideo nullius ponderis. De caetero omnia exempla quae ponis, solis sensibus corporeis comprehenduntur. Possunt enim videri, audiri et tangi, et forte olfactu et gustu percipi. Et licet quinque sint corporei sensus, tamen non dicimus, sentio ignem quia video, nec sentio aerem quia audio, nec sentio lapidem gustu: forte picem sentio olfactu, sed de sensu olfaciendi nihil ad sensum peccati. Proinde omnia quae posuisti sentire te dicis, quia tangis. Si igitur Virgo sensit peccatum, cum peccatum tripliciter accipiatur in sacro eloquio, videlicet poena peccati, culpa peccati, hostia pro peccato: utrum haec omnia, an duo, an unum tantum senserit, vellem tuo edoceri magisterio. Si enim sic intelligis; sensit peccatum, id est poenam peccati; sic et ego intelligo. More quippe nostro esurivit, sitivit, friguit, et multis tribulationibus decocta, nostris calamitatibus subjacuit, et ex talium in Christo patientia, multimoda meritorum praerogativa effloruit, absque his quibus intrinsecus quotidie proficiebat: nova videlicet virginitatis dilectione, singulari Dei contemplatione, incompatibili proximi charitate, tota virtutum omnium pulchritudine, nulla maculae vel levissimae turpitudine. Nam cum meritorum nostrorum summa consistat in patiendo pro Christo, et in diligendo Christum; Deum videlicet, et proximum nostrum: in his duobus excitata est ad plenum agonista nostra ante adventum Verbi in uterum ejus; ut nec ei deesset vel cum carne, vel cum hoste certatio, nec pacatissimi animi contemplatio. Proinde dispendium merendi non sustinuit, quae tot tentationibus exposita, gratia, qua ante obumbrationem plena, et Dominus cum ea fuit, omnes debellavit, et omnes superavit. Dispendium, inquam, merendi non sustinuit, quae in dies operatione proficiens pariter et amore, optimam Mariae partem adimplevit, et Marthae sollicitudinem per aetatis teneritudinem non exclusit. Quod si intelligis, sensit peccatum, id est sensit culpam peccati, more nostro legem membrorum sensit, motus pudendos sensit, picem titillationis sensit, et inquinata est ab ea, quod absit!
177.5
Ivo venerabilis Carnotensium episcopus in Chronicis suis scripsit, duodecimo anno aetatis suae Virginem ab archangelo Gabriele salutatam, et a Spiritu sancto obumbratam: infra quem aetatis annum non permittit natura moveri pubescentium genitalia. Terminus igitur pudendi motus in Virgine a Spiritu sancto praeventus reliquit nos dubios, utrum a die conceptionis, an a die nativitatis, an certe a die superventionis Spiritus sancti in Virgine, Virgo liberata sit a contradictione carnis pudenda. Unde et Augustinus dubitative de Christo dixit: Quod inde suscepit, aut suscipiendum mundavit, aut suscipiendo mundavit. Sed modis omnibus constare nobis debet, quod Virgo singularis nunquam in carne, in qua et de qua Christus homo factus est, motum illicitum sensit, nunquam legem membrorum sensit, nunquam quod non voluit egit, nunquam sensit quod sentire non decuit. Cum igitur ante duodennatum ex naturae beneficio, post duodennatum ex gratiae dono peccatum sentire non potuerit; quando sensit et sentiendo debellavit Virgo peccatum, quae aliis temporibus in terris non vixit? Si de Salomone et Achaz das instantiam, qui undecimo aetatis suae anno genuerunt filios, scias quia singulare privilegium non facit legem communem; vel certe, quia reprehendit eos Scriptura de incontinentia, potuit fieri ut obscenis motibus genitalium infirma irritarent, et pudoris claustra rumperent, et de animi sui perversitate jura suae naturae inolita perverterent, non communem hominum naturam exterminarent. Radicatus et fundatus in montibus sanctarum auctoritatum, da sanctam auctoritatem, quae perhibeat Dominam nostram sensisse peccatum, quae ita distinguat sensum peccati, videlicet in ignis, in picis, in lapidis, in aeris sensum; et errasse me fatebor. Quod si non occurrit, qua fronte audes fingere nova commenta in tantam virginem? qua dementia infamare sensum genitalium, quae Salvatorem pudoris titulo fuderunt? Quae praerogativae distinctio inter singularem Virginem et alias sanctas virgines, si peccatum sensit ut aliae, sed non consensit peccato, sicut nec aliae? Quo gratiae merito praeminuit, ante virtutis obumbrationem dico, si ipsam cum universo hominum genere exclamare necesse fuit: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Parcius novas in Virginem adinventiones de spiritu tuo cudere debuisses, quam de Spiritu suo Deus Pater tam gloriose fecundavit. Si ergo aliquid scribo de Virgine, quod non legerim in canone, laudem tamen sapit Virginis, laudem et Filii Virginis: et occasione scripturae canonicae, vel vera scribo, licet occulta, vel verisimilia et ipsa Catholica. Praesumuntur multa de Virgine, quae nusquam leguntur; et praesumptionibus standum est, donec probetur in contrarium. Singularis Virginis privilegium non habet similitudinis consortium. Non solum singulare est, quod Virgo concepit, sed et quod Virgo sola et prima in Israel virginitatem adamavit. Non solum inauditum, quod Virgo peperit, sed et quod Virgo cito Angelo credidit et de facto non dubitans modum conceptionis inquisivit. Et in hunc modum distingue inter Virginem nondum matrem, et Virginem jam matrem, ut singulari utrobique caeteris virginibus praerogetur privilegio, quae singulariter nondum mater, Angelo testante, gratia plena fuit; et singulariter jam mater Spiritus sancti sacrarium exstitit, quae nondum mater, quasi lana candidissima, nullius peccati sensu maculosa fuit, et singulariter jam mater, quasi purpura sanguine conchylii tincta, ita Spiritu sancto compluta et madefacta fuit, ut nullis de caetero usibus manciparetur, nisi divinis. Multa in hunc modum occurrunt differentiarum genera, quibus Virgo nondum mater differt a se Verbi matre, licet nunquam peccatum senserit, vel nondum mater, vel jam mater. Vellus quippe, cum sit de corpore, ut ait Hieronymus, corporis non sentit passionem; sic et nostrae Virginis virginitas, cum sit in carne, non sensit vitia carnis.
177.6
Sed dicis: Multiformiter peccatum sentitur: aliquando cum peccato, aliquando sine peccato. Sine peccato sentitur, sicut aer. Hoc exemplum nullius est auctoritatis, ut dictum est, sed nec intelligentis expressivum Aer quippe sentitur aliquando intensius, aliquando remissius, secundum motus sui impetum, vel leniorem vel asperiorem; et durior est aeris frigidi sensus asperior, quam ignis tepidioris levior, vel lapidis, vel picis remotior. Ea propter me non movent exempla, quae tam remota sunt a re, ad quam explicandam sunt inducta. Recurramus itaque ad sensum Ecclesiae, et secundum quod ipsa sentit de sensu peccati proferamus in medium, et videamus quo sensu Virgo potuerit sentire peccatum, sine sensu peccati. Cum igitur peccatum ecclesiastico sensu tripliciter dicatur, ut dictum est, videlicet poena, culpa, hostia, jungamus primo singula singulis, deinde singula omnibus, ut experiamur qua conjunctione verum sit, peccatum sentiri sine peccato, et tandem deprehendamus, utrum veritas aequivocae conjunctionis obviet clausulae univocae acceptionis, qua dicitur: Virgo vicit ex omni parte peccatum, non omne debellando, sed nullum prorsus sentiendo. Attende, rogo, si virgo poenam peccati sensit sine poena peccati, si culpam peccati sensit sine culpa peccati, si hostiam sine hostia sensit: et doce quomodo haec possint fieri. Quod si non occurrit, attende si culpam sine poena, vel sine hostia sensit, si hostiam sine poena, vel sine culpa, sensit; et doce quae Scriptura haec doceat, et quid utilitatis in praesenti disquisitione habeat. Perpende denique, quod Virgo poenam peccati sensit sine culpa peccati: et hoc sensu forte fieri potuit, quod peccatum sensit sine peccato, cum peccatum aequivoce poena dicatur et culpa peccati. Sed hic sensus in nullo derogat clausulae, quae Virgo perhibetur omne vicisse peccatum, non omne debellando, sed nullum prorsus sentiendo, quia in ea univoce ubique peccatum pro culpa peccati accipitur. Ipsa quippe culpam peccati, videlicet concupiscentiam, et caetera quae simul sunt et poena et culpa peccati, ex omni parte vicit, quod horum omnium nullum omnino sensit. Nam serpentis sibilatio foris fuit per suggestionem, non intus per titillationis pruriginem. Nec decuit illam carnem titillari, per quam meruit omnis caro a damnatione titillationis purgari. Non decuit illam carnem inordinate moveri, de cujus propagine ordinis disciplina demanavit; et omnem mundum sub justitiae moderamine colligens ad vitam aeternam reformavit.
178.1
EPISTOLA CLXXIII. PETRI AD NICOLAUM.
178.1
[ IX, 10.] PETRUS Carnotensis electus NICOLAO S. Albani monacho.
178.2
Epistola tua multifarie dentata, dum me acerrime mordere intendit, dentes suos in semet elisos non injuria collidit. Acutos equidem formido, sed putres contemno. Subtiliter syllogizas, vel forte paralogizas; sed fallaciter concludis. Nostram irrides simplicitatem, nec mirum; non enim tenes veritatem. Contra legem fratris tui turpitudinem revelas, non quae est, sed quam fingis. In humanis certe mentiri vereor, quanto magis in divinis? Credo, dico, assero, et juro, beatissimam Virginem nostram in aeterna praedestinatione singulari privilegio munitam, nec a sua conceptione in aliquo violatam; sed semper mansisse et permansisse illibatam; et sicut beata ultra humanam et caeterorum hominum naturam, sic secreta et incognita manet ultra omnium notionem. Quamvis autem more vervecum ad invicem nostra tentaverimus cornua, et verborum diversos hinc inde protulerimus sonos; tamen unus et simplex oculus utriusque nostrum in ejus obsequio et famulatu nunquam caligavit; sed neque Deo volente caligabit. Ut autem gustus cibum discernit, et alius plus salis, alius minus exigit; sic sensus humanus quandoque austeriora, quandoque dulciora appetit avidius. Profert alius absque pondere rationis, seu auctoritatis quod ei placuerit; recusat alius quidquid sale evangelico aut prophetico conditum non est. Est alius utilior, dulcior alius. Ego utilem dulci praepono. Solas fauces magis demulcet dulcis; omnibus membris utilis plus confert. Tu verba dulcia, ego utilia quaero. Tu lenocinantia, ego salubria et confortantia. Seriis itaque intendamus. Quaedam tamen seria jocosa aliquando non respuunt, imo libenter admittunt, quaedam vero sic respuunt et expuunt; quod etiam anathematizant et suspendunt. Reginae Dominae nostrae beatissimae Virginis Mariae obsequia venerationem postulant, non adulationem; maturitatem, non scurrilitatem; cordis devotionem, non oris verbositatem; secreti admirationem, non publicam discussionem Uterque nostrum currit post ipsam, et utinam ad ipsam. Ut credo, una intentio animos parificat; sed varietas sermonum, utpote linguae diversae, sensus Scripturae salva fide alternat. An scientiores, an sapientiores sumus Augustino et Hieronymo? Nonne in fide unanimes, in religione concordes, in charitate ferventes, in scientia Scripturarum sublimes, in auctoritate pares, in quibusdam sententiis valde sunt dispares? In Epistola ad Galatas sic legitur: Cum venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat. Cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant, etc.
178.3
Hieronymus defendit Petrum dicens, invitum fecisse, et dispensatorie simulasse, ne scilicet Judaeos amitteret, nec in hoc peccabat, quia bona intentione id agebat. Augustinus econtra dicit Petrum illa legalia servasse non dispensatorie, sed vere; et eum voce peccasse, non illa servando, sed alios suo exemplo Judaizare cogendo. Ecce cedri Libani, ecce sublimes abietes alio et alio impulsu, aliter et aliter sentiunt, sed in charitatis radice nunquam dissentiunt. Unusquisque autem in suo sensu abundat. Nequaquam enim in articulis fidei, in iis, qui sunt duae olivae et duo candelabra ante Deum lucentia, error innascitur, pro quo alter periclitetur. Non itaque mirum, si nos stipulam siccam ventus rapiat in diversa. Si tu tendis honorare Virginem, hoc ego collaudo; si contendis defendere incircumcisum sermonem, istud non approbo. Incircumcisus autem sermo est, qui originale praeputium trahens de ventre sensus humani arbitrii, cultro petrino non amputatur ad regulam evangelicae auctoritatis. Si omnes sermones superfluos communicarem, et huic nostro scripto insererem, nemus juxta altare complantarem. Salvo nomine et numine sacratissimae Virginis, verbale duellum non recusarem, si vacaret legere, si scribere, si arma quaerere in scutariis Salomonis. Si aures et oculos suos clauserit Domina nostra, et naenias disputatiuncularum nostrarum nihili penderit, in cavernis suis Anglum Francigena conclusum et ligatum usque ad tempus mille annorum consignabit. O magister doctissime! dormiens, an vigilans, tubam canentem audisti, quod Virgo peccatum senserit, sentiendo debellaverit? Quam sis dolosus interpres in occultis, patet in apertis. Nam stylum vel calamum nostrum appellas tubam. Sed tubae officium est vocem exaltare, styli et calami in silentio scribere. Sis ergo Davus, qui interturbat omnia. Quo autem sensu dixerim Virginem peccatum sensisse et debellasse, et si tu arreptus in tanto furore, quod vix manus contines, non potes patienter audire, qui nostra legerit scripta, favore et odio postpositis, audiat, et in statera aequitatis diligenter appendat. Ne vero auctoritate nudus circa Goliath ad bellum congrediar, antepono scutum auctoritatis qua dicitur: Inimicitias ponam inter te et mulierem, etc. Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.
178.4
Quae est haec mulier? Virgo, quae pro sexu, non pro corruptione, mulier appellatur. Quod est ejus semen? Jesus, in quo benedicentur omnes gentes. Quae sunt illae inimicitiae? Lege Apocalypsim Joannis: Postquam, inquit, vidit draco quod projectus est in terram, persecutus est mulierem. Ecce Virginem Mariam. Evangelium docet, quod draco malignus in Herode, sicut aliquando in serpente, quaerebat occidere Jesum filium hujus sanctissimae mulieris. Quare Joseph cum matre et puero, monitus ab angelo, secessit in Aegyptum, tanquam in locum desertum. Luce clarius ad verbum exponit hoc sermo qui legitur in nativitate ejusdem Virginis, ubi dicitur: Inimicitias ponam inter te et mulierem, etc. Quid est, fratres, inquit auctor in hoc loco, serpentis caput conterere, nisi principalem diaboli suggestionem, id est concupiscentiam resistendo superare? Si ergo quaeritur, quae mulier hujusmodi victoriam operata sit; profecto non reperitur in linea generationis humanae, donec perveniatur ad illam, de qua nunc agimus, sanctarum Sanctam. Surdus es, si non audis; caecus, si non vides; mutus, si non clamas; infidelis, si non credis; contumax, si adhuc contendis. Vade ad natatoriam Siloe, et lava oculos, et vide quomodo verum sit, quia sensit peccatum sine peccato. Sensit equidem, non ad laesionem, sed ad probationem; sensit, non succumbendo, sed superando; sensit extrinsecus, non intrinsecus; sensit hoste suggestionem jaciendo, non carne delectando, vel spiritu consentiendo; sensit propulsando, non excipiendo, vel admittendo. Quis nostrum magis honorat Virginem, qui illam praedicat absque certamine felicem, an qui in certamine fortem? Nam mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium ejus. Apostolus ait: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Spiritus in Apocalypsi dicit: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in medio paradisi. Item: Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis. Item: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. Item: Qui vicerit, dabo ei sedem mecum in throno meo.
178.5
Virgo nostra sedens juxta sedentem in throno gratiae filium suum Jesum, loquitur omnes victorias, quas obtinuit non dormiendo, sed vigilando; non otiando, sed pugnando; non fugiendo, sed resistendo; non cadendo, sed caedendo. An mater felicior filio, an sanctior? an fortior? an gratia plenior? Sed ductus est Jesus in desertum, ut tentaretur a diabolo; sed dicit illum Apostolus tentatum per omnia pro similitudine absque peccato. Qui tentatur nonne sentit tentationem? Est autem modus sentiendi secundum virtutem non tentantis, sed tentati; debilis, debilior, debilissimus effectus sentiendi, secundum affectum et virtutem sentientis. Non enim quisquam potest judicare quid sentias nisi tu qui sentis. Hucusque satis sit de tuba, quam fecisti et sonuisti. Nunc autem ut ad singula epistolae tuae capitula, quibus meam, quam et ego confiteor, arguis insipientiam, respondeam, spineta tua sicut hinnulus cervorum transilio. Sed me non ignorare tropos divinae locutionis assero: tuos vero in terra conculco. Denique compatior insolentiae tuae, qui de excellentissimis nostrae Virginis montibus ad profundissimam vallem descendisti, ne dicam corruisti. Licet enim in ista nihil fit verecundum, ubi omnia et singula ejus membra luna sunt puriora, et sole clariora; tamen nostrae fragilitatis teterrima memoria, cum audierit nominari genitalia, vix a sua excutietur palude, vix incipiet non solita cogitare. In Virgine igitur talia sacrosanctis cortinis potius volo honorando involvere, quam nudis nominibus et manibus contrectare. Virgo certe virgineis verbis et sancto velamine consecratis delectatur affari. Parco epistolae meae tua inserere verba, quae tamen non pateo reprehendere. Finem facere festinabam; sed novum tuum decretum prius volo discutere, et ex quo consilio promulgatum sit requiro.
178.6
Sicut, inquis, in coelo qualis Pater, talis Filius, sic in terra qualis filius, talis mater. O Domina! ignosce dicenti quod displicet tibi. Nonne tu filii tui, licet mater, tamen ancilla? Nonne sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi tui in manibus Domini Filii tui? Non adaequabitur ei aurum de Aethiopia, nec conferetur tinctis Indiae coloribus, quia non est inventus similis ei super terram, qui unus et unicus est, et secundum non habet. Sufficit tibi, a dextris ejus stare, non aequalitatis, vel qualitatis comparatione, sed gloriae et beatitudinis stabili et aeterna copulatione. Datis jam dextris pacem habeamus ad Dominam nostram, cujus tu adjutor, ego assertor, cujus tu zelator, ego amator. Suum in laude Virginis expendere ingenium et studium nec improbabile est, nec irremunerabile. Ungulam tamen, et in hoc, et in omni actione nostra et intentione, findere auctoritas jubet et ratio suadet. Discernere autem quid et quomodo debeas laudare, ungulam est findere. Qui alterum postponit, officium laudationis aut pervertit aut prorsus amittit. In modo erras, si supra, vel infra, aut extra metas veritatis quemlibet laudas; in persona, si laude indignum laudare velis. Ut ad rem veniam, tu effers nostrae Virginis laudes, ego vero offero. Tu in aere evolas, ego interim dum in terra sum, pedibus curro. Tu praecipitas verba, ego dispono sermones meos in judicio, et in statera appendo. Tu acerbam et immaturam vindemiam, ego in imbre matutino et serotino jam matura poma nova et vetera ad mensam comporto. Virginem laudas, et ego laudo. Praedicas sanctam, et ego. Extollis, super choros angelorum, et ego. Dicis immunem ab omni peccato, et ego. Asseris Dei genitricem, astruis nostram ad Deum mediatricem, et ego. Versa et reversa in quolibet statu venerationis et glorificationis, tecum vado, tecum sentio. Si vero extra communitis monetae formam vis fabricare aliam, quam non approbaverit sedes Petri, cujus est approbare, vel improbare ordinem universalis Ecclesiae, pedem sisto, et terminos constitutos non transgredior. Credo et confiteor plura esse apud nos ignota de Virgine sacrosancta, quam nota, quia confortata est et gratia et gloria, et non possumus ad eam. Evangelio, non somniis, de illa credo, et si aliter sapio, et hoc ipsum revelabit Deus, quando voluerit, et quomodo voluerit. Interim autem dum fit vox super firmamentum, nec descendit ad nostrum fundamentum, pennas submitto, et meae ignorantiae caliginem non a te, sed a Patre luminum illustrandam imploro. Si ferrum de manubrio elapsum te in aliquo laesit, da veniam, eamdem a me recepturus indulgentiam. Ora pro me, amice charissime, et utinam facie ad faciem viderem te, quem scriptorum tuorum bene ornatus habitus non semel praestitit audire.
179.1
EPISTOLA CLXXIV. AD CAPITULUM CISTERCIENSE.
179.1
[ IX, 8.] PETRUS Carnotensis electus capitulo Cisterciensis.
179.2
Sancta sanctorum studia impedire non minoris aestimo culpae, quam angelica et divina negotia interrumpere. Tanti vero reatus poenam timeo incurrere, si vos ad divina et in divinis occupatos, vanis et superfluis tentavero verbis retinere. Excusat tamen quandoque urgens necessitas ingerentem se importunitatem, quando etsi reprimit ad modicum festinationem, non premit aut deprimit penitus necessariam operationem. Utinam, inquit Apostolus, sustineretis modicum quid insipientiae meae! Non arguitur insipientiae formica, quae sibi praeparat escam in aestate. Non arguitur insipientiae villicus iniquitatis, qui fodere non valens et mendicare erubescens, fecit sibi amicos, qui receperent illum in aeterna tabernacula. Non ad insipientiam est mihi, si non de mammona iniquitatis, sed de supplicatione humilitatis, et debito fraternae charitatis interpello dominos meos et fratres charissimos, quatenus me commemorent inter sui gaudii socios, et futurae exspectationis amicos. Recolat igitur sanctissimum vestrum collegium, unum me esse de alumnis beatissimi Bernardi, cujus merito Cisterciensem ordinem Deus usque ad mare et ultra dilatavit, et usque ad nubes, ut istae quae adhuc supersunt reliquae testantur, magnificavit. Inter caetera sua beneficia contulit mihi superna gratia, eo vivente, adfuisse in his castrorum Dei convenientibus et commendatum, atque receptum tam beneficiis quam orationibus. Translato etiam ipso ad coelestem curiam, semel adivi dominos meos et fratres charissimos, replicans et inculcans societatem et charitatem antiquitus indultam. Prostratus itaque, licet absens, pedibus totius sanctae hujus congregationis, semper exspectatum et expetitum, nec non etiam expetendum imploro suffragium. Vester fui, vester sum, vester semper ero. Alienos ad sinum suum colligit vestra charitas, et me leonibus, lupis, ursis, et malis bestiis indefensum exponitis? Cellensem enutristis, Remensem amastis, Carnotensem projicietis? Ubi major necessitas, ibi expirabit charitas? ubi summum periculum, ibi nullum subsidium? ubi descendes a Jerusalem in Jericho semivivus relinquitur, post sacerdotis et levitae negligentiam, Samaritani pectus indurabitur, ne oleum et vinum vulneribus sauciati infundantur? Absit ut fons olei arescat, ut lecythus olei in sancto ordine vestro deficiat. Certe si in vobis defecerit sanctus, mundus remanebit immundus. Non esset dolor angelis Dei, sicut dolor iste. Pax itaque aeterna et gratia sit vobiscum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).