Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 16.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
16.1
EPISTOLA XVI. AD EUMDEM.
16.1
[ I, 18] Domino et Patri suo charissimo JOANNI episcopo S. Maclovii, frater PETRUS humilis abbas Cellensis quidquid est et potest.
16.2
Miramur plurimum tanto nos tempore insalutatos a vestra paternitate quasi neglectos fuisse. Non credimus ex negligentia, sed forte ex inevitabili occupationum vestrarum pondere sic oppressum siluisse. Clamamus tandem post vos. Volumus enim suscitare compassionem in vobis passionibus nostris. Neque enim superbe est ab amicis celandum forte subrepens infortunium, nec contumaciter aut inverecunde petendum necessarium suffragium. Praecavendum utrumque, sed maxime alterum. Vitium utrumque, sed alterum patienti gravius, alterum roganti ignobilius. Malum namque absconditum urget acrius, indecenter prolatum nocet apertius. Exoritur aliud a nobilitate naturae, aliud a necessitatis propagine. Semper enim natura suis est contenta limitibus; necessitas vero nullis reprimitur legibus. De ventre igitur necessitatis primogenita importunitas exorta, cum sit molestissima, quia manus ejus contra omnes et manus omnium contra eam, amicorum nunquam fores cum taedio pulsare; nunquam aures debet aggravare. Quamobrem propensata deliberatione apud me ipsum decerno potius quantiscunque malorum confodi jaculis, quam quieta charorum silentia interrumpere congestis clamoribus et lacrymis. Suggerere tamen eis, quorum fides certa, amicitia indubitata est, non recuso tam dolores nostros quam necessitates, ut et satisfaciam propriae conscientiae propter compendiosam insinuationem, et non laedam amicum propter contemperatam inordinationem. Utrumque siquidem suggerens operatur, et necessitatem non tacet, et amicitiae leges retinet. Nam amicum vel non habet vel habere se non credit, qui fortunam suam quamcunque dubitat aperire, aut instat tanquam ab invito aliquid extorquere. Amicus nempe tam omnium consiliorum dicitur esse conscius quam coadjutor in omnibus voluntarius. Nolo igitur aures vestras implere vastissimis querimoniis, quia stultum est verbis velle explicare, ubi videtur res fidem dictorum excedere. Haec idcirco diximus, quia nobilis Beati Aigulfi ecclesia cum omnibus appendiciis suis prorsus ita combusta est, ut nihil praeter libros et sanctorum reliquias ab incendio servaretur. Praeterea et domos quamplures in cineres redegit, ut sic appareat in oculis nostris tanquam gallina, depilata, nec pennas habens quibus pullos suos protegat, nec cibos quibus alat. Non aliquid aliud exigimus a vobis, nisi compassionem, orationem, et consilium. Necesse est autem qui non habet ubi caput reclinet, Aigulfum peregrinari apud amicos et vicinos, et rogare quod solebat rogatus et etiam non rogatus praebere. Si venerit ad partes vestras, suscipite illum, tanquam illum. Nostis enim quis sit, et quo honore dignus sit. Ad episcopum Carnotensem super hoc scribite, et ad alios quibus visum fuerit. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).