Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 17.3
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
17.1
EPISTOLA XVII. AD EUMDEM.
17.1
[ I, 19] Domino et Patri suo charissimo JOANNI Dei gratia episcopo Sancti Maclovii, frater PETRUS humilis abbas Cellensis, quidquid est et potest.
17.2
Valet dominus meus? vivitne? Ut credo, aut est alteratus episcopus S. Maclovii, aut alter a meo est substitutus. Si alter est, mirari, sed non dolere desino, tacuisse qui loqui non poterat. Nam surrexit novus rex, qui non noverat Joseph. Si alteratus, nollem tantam fuisse alterationem, quae pene accedit usque ad alienationem. Alienum ab amico equidem est, posse dissimulare aeque et simulare. Non simulat amicus propter veritatem; non dissimulat, sed propter respirantem ardorem. Non simulat, quia sine adulatione; non dissimulat, quia efficacissimae naturae existens, sepulcrum reputat latibulum, et non apparere existimat non esse. Non simulat, quia nescit; non dissimulat, quia non potest. Hoc ignorat, illud non potest. Quid enim non novit sapientia? quid non potest charitas? Quodcunque est, scire novit sapientia; quodcunque est posse, potest charitas. Non est scire, scire adulari; non posse, posse oblivisci. O amice et domine charissime! oblivioni an negligentiae vestrae objiciam quod abstinuistis tam a visitatione, quam a salutatione amicorum vestrorum ultra tempus et modum? Estne oblivio? Si est, digna est morte, digna exsilio, quae diadema tulit de capite episcopi, quae de pectore rationale sustulit. Oblivio delet et quod praecipuum est in honore, et quod fortissimum est in robore, id est sapientiam et memoriam. Rea ergo crimine tantae majestatis capite plectatur, et non memoretur ultra. Negligentia quid? Non sit dissimilis in poena, quae praecessit in culpa. Talis etenim soboles tali de matre nascitur, ex negligentia scilicet oblivio.
17.3
Doleo, Pater, excessum memoriae vestrae jam per biennium suspensae, decessum quoque amicitiae quatriduanae multo tempore quasi sepultae. Nuntium saltem suae salutis, si vivit, mittere debuit amicitia, cujus naturae est semper odisse absentiam et appetere amicorum praesentiam. Forte occupata est; sed non est grata quae semper est occupata. Mansio est, imo possessio, non occupatio, quae jugiter retinet. Quis ergo ita praeoccupavit, quinimo possedit amicitiam, ne libertate, ne ingenuitate sua utens radios suos ad nos usque expanderet ab annis prioribus? Suntne montes interjacentes? Estne mare interjacens? Estne chaos magnum firmatum inter nos et vos, ut hi qui volunt hinc transire non possint, neque inde huc transmeare? Sed charitas omnem altitudinem exsuperat, sed aquae multae non possunt exstinguere charitatem; sed non est qui se abscondat a calore ejus, sed attingit usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. In episcopo nostro, imo sancto et Dei famulo quis te, o dilectio, debilitavit? quis obumbravit? quis hebetavit? quis commutavit? In aliis quidem non ignoro superveniente iniquitate virtutem tuam debilitari, oblivione lucem tuam obumbrari, negligentia acumen tuum hebetari, totam substantiam posse odio commutari. Sed in sancto quae iniquitas? in studioso quae oblivio? in viro forti quae negligentia? in pleno charitate quod odium? Si quando enim tepescit, si quando flaccescit, si quando hebescit in sancto charitas, ea quae extrinsecus sunt accusanda, non quae intrinsecus. Obstacula enim opposita mentiuntur veritatem superpositae lucis, caloris et aciei. Oppone gladio ancipiti durissimum ferrum vel lapidem, retrocedit vis impenetrabilis. Murum spissum oppone igni, tardius calefacit. Candelae accensae suppone modium, in luce non gaudebit. Non est proinde putandum non lucere candelam, non ardere ignem, non secare gladium, sed contrariis obstaculis imputandum. Sic sanctorum virtutes a radice sua non evanescunt, sed plerumque propter Sabbatum Judaeorum conticescunt. Aromata enim sua interim et in secreto distillant et repensant, ut cum dies opportunitatis illuxerit diluculo in effectum desiderati operis prorumpant. Aeque tamen repensatur et desiderium ardens in otii quiete, et opus fervens in actione. Acceptat namque Deus opus propter affectum, non affectum propter opus. Magnus, imo longus nobis est iste dies Sabbati, cujus ferias non feriales vel solemnes, sed ferales et olentes reputamus. Negligentia siquidem male olet, diligentia semper bene redolet. Iners Judaizantium pigritia non diligit Sabbatum quia sanctum, sed quia otiosum. Jesus vero stabat in die magno festivitatis et clamabat: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Vere magnus est dies festivitatis. Magnum habet clamorem charitas vestra, jamjam loquatur, imo veniat, imo et accurrat. Desiderat vos anima mea; desiderant vos amici vestri. Ostendite faciem vestram, sonet vox in auribus. Episcopos divites multos habemus, pauperem episcopum quaerimus, qui non habeat ubi caput reclinet. Adhuc penes nos reclinatorium non aureum, sed luteum, in quo aliquando quievistis, habemus. Et de his hactenus.

Intertext edge

Open linked passage

Note