Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 176.3
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
176.1
EPISTOLA CLXXI. AD NICOLAUM MONACHUM S. ALBANI.
176.1
[ VI, 23.] PETRUS S. Remigii, NICOLAO monacho S. Albani.
176.2
Vacui et vacantis animi esset, singulis quae in litteris tuis sunt recapitulatis, sigillatim ad verbum respondere. Summam itaque responsionum mearum constringens, et potioribus epistolae tuis dictis astringens, pacis et bonae patientiae pactum prius hinc inde interpono, ne quis nostrum cujuslibet commotionis scintilla pro quolibet verbo aduratur vel inflammetur. Sola mihi sancti Bernardi injuria donetur, et quaecunque et undecunque vis jacula conglomera, sive ut meam rusticitatem confundas, sive ut de sensu meo vilissimas sententiarum quisquilias excutias; sive ut thesauros tuos homini pauperi aperias, sive ut nescientem doceas, et sensus tuos fortissimis assertionum repagulis stabilias. Aggredior igitur phantasmata tua, lenocinantia quidem pulchritudinis specie, sed titubantia stabilis fundamenti egestate. Quidquid enim Scripturae basibus auctoritatum non supportatur, nullius roboris stabilitate fulcitur. Nec indignetur Anglica levitas, si ea solidior sit Gallica maturitas. Insula enim est circumfusa aqua, unde hujus elementi propria qualitate ejus incolae non immerito afficiuntur, et nimia mobilitate in tenuissimas et subtiles phantasias frequenter transferuntur, somnia sua visionibus comparantes, ne dicam praeferentes. Et quae culpa naturae, si talis est natura terrae? Certe expertus sum somniatores plus esse Anglicos quam Gallos. Cerebrum namque humidius fumositate stomachi citius involvitur, et quaslibet imagines in se ipso depingit, quae ab animali virtute utcunque spirituali deferuntur, et ex occupatione omnium, tam naturalium quam animalium, seu spiritualium virtutum, infra judicii veritatem confinguntur, ut phantasmata seu somnia appellentur. Non sic cavernosa, non sic aquatica Gallia, ubi sunt montes lapidei, ubi ferrum nascitur, ubi terra suo pondere gravatur. Quid ergo? non cito a suo sensu moventur, et veritatis auctoritatibus tenacius innituntur. Meus est, inquit Dominus, Galaad, id est, acervus testimonii, et, in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Leve est ergo omne verbum, quod neque testimonio solidum, neque auctoritate verum est. Nec est alicujus momenti quidquid humani sensus ingeniosa fornax commentata fuerit, si examine careat veritatis. Pondus siquidem sanctuarii, quo tam merita quam praemia angelorum et hominum appenduntur, clausura dispensabili penes veritatem in arca justitiae perpetua reconditur custodia. Vagatur itaque vanis evolationibus per aera, qui nullius auctoritatis fundamento affixus, arundinea volubilitate et mobilitate circumagitatur, et hospes testamentorum Dei nullis detinetur certis mansionibus. Mira virtus veritatis, quae adversarios deprehendit nolentes et nescientes in astutia sua. Fugitivos namque suos frequenter urget ad laqueos inevitabilis conclusionis, ut capiantur et illaqueentur sermonibus suis, dum inviti vera loquuntur, et quod non sentiunt corde, exprimunt ore. Inde est, frater Nicolae, quod ridendo verum dixisti, cum me fixum, te mobilem scripsisti. Me petram vocasti, et concedo, si pro constantia, non pro duritia intellexisti. Sum quidem natura, professione, et jam aetate ac voluntate, sicut nomine Petrus, petrinus, radicatus, et fundatus in montibus sanctarum auctoritatum, et in medio petrarum, ubi mater Ecclesia nidificat in foraminibus petrae, et in cavernis maceriae. Hinc non exeo, nisi ad vocem rotarum, quae in se habent spiritum vitae, et stant ac moventur, tanquam volubiles cum animalibus senas alas habentibus et oculos ante et retro. Securus sequor, quia facies leonis praecedit, ne aliquid noceat; facies hominis, ne aliquid decipiat; facies vituli, ne vanitatis aliquid interveniat; facies aquilae, ne aliquid dubietatis remaneat, vel tarditatis praepediat. Regula veritatis tornavit rotas istas in circino et orbe veritatis aeternae, quae de mente divina procedens tantae apud Deum majestatis est, ut in summo vertice lucis inhabitabilis resideat, tantae auctoritatis, ut nullius ditioni subjaceat; tantae maturitatis, ut nunquam vultum deificum deponat; tantae certitudinis, ut nulla mutatio aut vicissitudinis obumbratio in ea incurrat; tantae severitatis, ut nec Lucifero peccanti in coelis locum relinquat, nec homini a Verbo assumpto petenti: Si possibile est transeat a me calix iste, crucem et mortem remittat. Haec aeterno tramite stelliferas deambulans regiones, imbrem matutinum et serotinum distillavit, et sublunarem regionem arentem mediante nube virginea, rivis de sanguine et doctrina illum perpetuis irroravit. Collactanea ejus misericordia, salvo jure privilegii inviolabilis, leges mitiores et jura tolerabiliora ab ea impetravit, quatenus peccatorum remissionem et exsilii relevationem speraret, qui in regno veritatis correctis erroribus et emendatis moribus viveret. Neutra tamen sororum istarum adulationum lenocinia admittit, quin potius tanquam fila aranearum vehementissimo turbine corrumpit, et tunicam inconsutilem, tam illi quam matri ejus, fideli textura componit. Bone amice, quid facit stuppa, ubi de auro, hyacintho, purpura, cocco bis tincto, et bysso retorta sacerdotalis contexitur vestis, et coelo, sole ac luna pretiosior et purior summo sacerdoti aptatur cidaris? Prorsus nihil ad nos, nihil ad angelos dignius et melius de omnibus thesauris suis protulit aeterna Trinitas, quam templum virginale, et holocaustum, quod ad immolandum ex eo traxit et extraxit Verbum Deo Patri coaeternum et consubstantiale. Sic corde credo, sic ore confiteor. Nonne et tu? Imo vehementius, ne dicam immoderatius tu. Totum te expendis in laude Virginis, et ego quid? Impendo plane, et expendo, et superimpendo. Tu contendis honorare conceptionem, et ego praedestinationem, ac totam ejus retro progeniem; tu rosam, ego etiam spinam; tu florem et fructum, ego corticem et folium; tu apparentia, ego latentia; tu farinam, ego furfurem: tu panem, ego cinerem; tu solium, ego scabellum; tu substantiam, ego picturam. Si cursum ejus fas esset distinguere, et sequestrare in mente divina a collegio cunctorum creatorum, mitterem animam ab initio praedestinationis, ut sequeretur adorando, sancta et suprema veneratione colendo ejus vestigia. Repetenda tibi, imo nova et longa expetenda peregrinatio, non ad sanctum Thomam archiepiscopum in Anglia, sed ad sanctum Thomam apostolum in India, quia semper interero conventiculis, ubi Dominae nostrae digna celebratur commemoratio, sive nominetur Conceptio, sive Nativitas, sive Assumptio, sive alia quaecunque veneratio. Cum ergo una gradiamur via, quid ad rem si diversa sit semita? Tu sinistram tenes semitam, quare murmuras si ego teneo dexteram? Si tua tibi displicet semita, quia et larga et charitativa est nostra, cedo; et concedo tibi locum juxta me. Proverbium est: Non sunt dimittendae veteres viae propter novas. Quis sanctorum, quis antiquorum non ambulavit semitam nostram? Credo et vere fateor, si in hoc errassent, et hoc eis Deus revelasset. Quibus enim sua tam familiariter revelavit consilia, ut etiam ad supplementum evangeliorum, epistolarum, et prophetarum, perpetua stabilitate canones et decreta statuerint pari pene observantia tenenda cum Evangelio, hoc solum eis tacuisset, si periculosum esset? Sed forte dices mihi: Audesne, tu, qualiscunque abbas, occludere puteos semper continuandae devotionis, et profundius quotidie fodiendae venerationis? Nonne eodem spiritu potantur moderni, quo et antiqui? Nonne, ut ait Hieronymus, in templo Dei quisque pro vili portione offert, alius aurum, alius argentum, alius lapides pretiosos, alius, ut ad viliora veniamus, pilos caprarum, et caetera? Non erat ab initio Nativitas Virginis in Ecclesia solemnis, sed crescente fidelium devotione, addita est praeclaris Ecclesiae solemnitatibus. Quare igitur non similiter et diem Conceptionis obtineat sedulitas Christianae devotionis? Ad quod ego: Cataractas coeli et fontes abyssi libentius in obsequium Virginis solverem quam clauderem: et si filius ejus Jesus aliquid omisisset in praerogativa exaltationis suae matris, ego servus, ego mancipium, non quidem de effectu, sed saltem affectu supplere gestirem. Mallem certe non habere linguam, quam aliquid dicere contra Dominam nostram. Ante eligerem non habere animam, quam vellem ejus extenuare gloriam. Licuit quoque, semperque licebit sponsam Christi Ecclesiam, quae in terris peregrinatur, secundum mutationes rerum, personarum et temporum, variare rationes decretorum, et nova adinvenire medicamina remediorum; et statuere sanctis adeptione gloriae frequentiam solemnitatum.
176.3
Est tamen auro locus in quo conflatur, et habet argentum venarum suarum principia, sedem Petri et curiam Romanam, quae claves coeli principaliter tenet; et clausura consiliorum Dei reserata dispensante Deo, unguentum gratiae a capite usque in oram vestimenti habet compluere. Haec sedes Petri, id est petra in qua Moyses residet, videlicet lex Dei immaculata convertens animas, fragosa quaeque haereticorum conciliabula elidit et allidit, profanas vocum novitates resecat et rescindit, superflua confodit et jugulat, hiantia et ecliptica complet et illustrat. Utinam salva veritatis auctoritate, lance communis concilii, haec domina et moderatrix totius Christianitatis, conceptionem Virginis librasset et approbasset, et a mari usque ad mare hanc propagasset! Sole, id est apostolico, ac luna, id est curia Romana praeeunte: tam secure quam expedite, in lumine vultus eorum gressus meos ponerem et disponerem, ex hoc videns vitare lubricum, et sequi solidum et securum. Nihil in Ecclesia pessimius praesumptione erronea, nihil stultius praesumptione temeraria, nihil odibilius praesumptione noxia. Utcunque vero tolerabilis praesumptio pia, sed non satis probabilis. Abstinere certe ab omni praesumptione volo: gradatim tamen servatis distinctionibus praemissis secundum magis et minus. Jam destitissem ultra de praejacenti materia scribere, non condemnans errorem tuum, si error dicendus est, qui de pietate venit, nec me opponens gloriosissimae Dominae nostrae, cujus non solum terram, sed et pulverem lingere summas divitias reputo: praecipue cum in calculo epistolae tuae asseras, nullatenus te posse moveri ab eo quod scripsisti, dicens: Quod dixi dixi, quod scripsi scripsi; nisi lapidem offensionis et petram scandali in eadem epistola tua conjecisses. Dicis, Dominae nostrae animam non solum in passione filii gladio transfixam, sed etiam in conceptionis suae contradictione. Hic bonus dormitavit Homerus. Bone magister, nunquid non mea et tua Domina super choros angelorum exaltata, sic omni plena et circumfusa est gloria Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et sanctorum angelorum, ut nullatenus nostris indigeat obsequiis, nostris neque violetur aut molestetur negligentiis quantum ad se, neque melioretur beneficiis? Esto, nostra placent ei obsequia, nunquid passibilis adhuc est ejus anima? Fides supplet irrefragabilem conclusionem, ut vera impassibilitas et immortalitas nullas admittat molestias, ne ad supera transeant faeces malorum, quae inferos exercent pro poena peccatorum. Hic lapis est offensionis. Petra vero scandali est, quod beatissimum Bernardum debita exuis veneratione, et verborum jacula post eum emittis, tanquam famam ejus possis extenuare, vel gloriam evacuare.
176.4
Bona fide qua te diligo, et fidelissima charitate laudo, consulo et rogo, ne amplius in coelum ponas os tuum, quia nisi caveris tibi, in caput tuum recasurus est lapis quo ferreum vis penetrare coelum. An excidit a mente tua omni sancto competere, flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo? Super quem certe ceciderit lapis iste incaute missus, conteret eum. Subrides, et forte nondum correctus labia mordes, Quae, inquiens, hujus Bernardi sanctitas, quae religio, quae meritorum praerogativa? Nullus sum ego ad illius sancta praeconia referre[ f. referenda]. Vita ejus, fama ejus, opera, scripta, miracula, fides, spes, charitas, castitas, abstinentia, mortificatio demum in membris ejus, sermo, vultus, habitus et gestus ejus, et his similia, ipsa sunt quae testimonium perhibent de eo.
176.5
Praetermitto ista omnia, si nondum emolliri cor tuum potuit: unum est, in quo clavis in altum defixis arbitror me te apprehensurum, et in amorem sancti Bernardi liquefacturum. Alumnus enim familiarissimus fuit Dominae nostrae, cui non unam tantum basilicam, sed totius ordinis Cisterciensis basilicas dedicavit, ad cujus laudem politissimos tractatus et facundos composuit. Si ergo potes tangere pupillam oculi Dominae nostrae, scribe contra Bernardum suum, cui loquitur ipsa: Qui tangit te, quasi qui tangit pupillam oculi mei. Cisterciensium quoque nugas nescio, quos prae aliis mortalibus seriis et sine fine mansuris intendere video. Hi sunt, qui monetam nostri jam in agonia positi ordinis reformaverunt. Hi sunt, qui Regulam beati Benedicti pene combustam, sicut Esdras veterem legem, restauraverunt. Hi cum Apostolo Corinthiis, id est agricolis et rusticis saecularibus onerosi non sunt; sed propriis manibus laborantes, se et alios pauperes pro posse exhibent. Claustra illorum castra Dei sunt, ubi nocte in psalmis et orationibus parati sunt suscitare Leviathan, qui sub umbra dormit in locis humentibus, et in die in agro Jericho principi militiae occurrunt, qui tenet gladium bis acutum, ut superflua resecet cogitationum et operationum. Quaerunt ergo cum Josue dicentes: Noster es, an adversariorum? Utilis quaestio, et inefflagitabilis solutio, utrum Deus pro nobis, an contra nos. Si autem contra nos, quis pro nobis? Ampliorem provocat amorem, si pro nobis; sollicitudinem et timorem, si contra nos. Ponamus itaque animam nostram in manibus nostris, si contra nos, quia etsi horrendum incidere in manus Dei post saeculum, melius est tamen incidere in hoc saeculo propitiabili quam in manus daemonum. Dicamus itaque cum Job: Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo. Hae sunt nugae Cisterciensium.
176.6
Statera tua in hoc etiam videtur mentiri, aut inaequalitate ponderis, aut iniquitate moderantis, forte plus labiorum non bona distinctione, quam sensus falsitate, quod dicis, Virgo singularis vicit omne peccatum, non omne debellando, sed nullum prorsus sentiendo. Sta hic, frater, tene aciem, infige radiis solis amici intentionem, ut discas virginem nondum matrem et virginem jam matrem. Attendas domum sapientiae inchoatam, et jam consummatam, distinguas lanam de prima gratia candidam, et purpuram de secunda sanguine conchylii tinctam: dividas vellus non complutum impraegnatione, et vellus madefactum incarnatione. Qua enim ratione de ipsa in Ecclesia cantaretur: Quae est ista, quae ascendit quasi aurora consurgens, utique in nativitate, pulchra ut luna, in sancta conversatione, electa ut sol, divina conceptione, terribilis ut castrorum acies ordinata, coelesti exaltatione seu assumptione, si nullus ei virtutum fuisset profectus et provectus? Si ab hora conceptionis nulla cum carne aut cum hoste concertatio superfuisset causa merendi, plurimum dispendium sustinuisset, cum de ea dictum sit, quia plus est meritis et non natura, quam virgo et homo. Concedo et credo siquidem, quod saeva libidinis incentiva Deo praeoperante nunquam senserit, vel ad modicum: caetera vero impedimenta humanae fragilitatis, quae naturali origine, sive scaturigine, de natura procedunt, ante divinam conceptionem sentire potuit, sed nullatenus consensit. Et praeveniente siquidem gratia, et in virgine sua praeludia habente, fomes peccati anhelando extremum spiritum trahebat, solum sepulcrum ei supererat, donec veniens Spiritus sanctus defunctum perpetuae sepulturae mandavit, et serpentem antiquum suo gladio jugulavit. Dictum namque fuerat: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius. Unde Hieronymus: Etsi caeterae virgines imitantur illam utque ad conceptum partus, et Gabrielis novae salutationis obsequium, deinceps totum divinum est, quod operatur in ea, teste angelo, quia Spiritu sancto et virtute Altissimi obumbratur. Ante hoc ipsum sane uterus virginis quamvis mundus, quamvis impollutus, et alienus a contagione peccati, quamvis sanctus, tamen adhuc vilitate humanitatis induitur, ut ita dicam, ac si lana candidissima, suique coloris dealbata. Ad quam sane cum accessit Spiritus sanctus, quasi ipsa eademque lana, cum inficitur sanguine conchylii, vel muricis, vertitur in purpuram, versa est et ipsa sine coitu in matrem, ut non sit jam admodum quod fuerat, sed purpura veracissima ad indumentum et gloriam summi Regis divinitus aptissime dedicata, ut nulli deinceps ea uti usu femineo licuerit, nisi Deo. Post conceptum itaque suum meruit crystallinam soliditatem, quae ante gratiae plenitudinem non exuerat teneritudinem, sed puram, sed sanctam, sed immaculatam, quae consensu uri nullatenus potuit, et si aliquatenus admota tentatione percelli potuit, non ad laesionem, sed ad probationem, non ad mortificationem conscientiae, sed ad confirmationem gratiae et ostensionem constantiae. Utquid enim tanta virtus latitans obdormiret? utquid tanta gratia fructum non faciens praeter consuetudinem suam vacaret? utquid denique tanta gloria matris Domini carnem domando, hostem debellando, peccatum ex omni parte vincendo, toti mundo non se manifestaret? Tolle pugnam, tolles et victoriam. Tolle victoriam, tolles et coronam. Tolle coronam, tolles et gloriam. Ne ergo demas gloriam, noli subtrahere pugnam, quia non coronabitur, nisi qui legitime pugnaverit. Si recte offeras, et recte dividas.
176.7
Quid est igitur, Virgo singularis omne peccatum vicit, non omne debellando, sed nullum prorsus sentiendo? Quam victricem appellas, debellatricem appellare cur formidas? An times eam debellare in bello, quam non potes dicere vincere nisi in praelio, aut sine praelio? Segnior est si qua est victoria sine praelio, fortior quae in praelio. Ad ampliorem itaque gloriam, assero Dominam nostram peccatum omne vicisse et debellasse. Addis: Non omne debellando, sed nullum prorsus sentiendo. Hic si distinxisses, non peccasses. Multiformiter enim peccatum sentitur. Aliquando cum peccato, aliquando sine peccato. Quod in praesenti occurrit, sentio peccatum aliquando tanquam ignem, aliquando tanquam picem, aliquando tanquam lapidem, aliquando tanquam aerem. Ignem generat delectatio, picem consensus vel ipsa perpetratio; lapidem consuetudo vel obstinatio, aerem serpentis sibilatio, quae Virginis nostrae fores potuit pulsare, sed non penetrare. Hortus enim erat conclusus, an non eadem Domina potuit calcare super serpentes et scorpiones, ita quod nil illam noceret? Re itaque integra potuit hoc modo sentire peccatum, non autem consentire peccato. Potuit debellare omne peccatum sine vulnere, sine pudore, sine silentii sui concussione, sine futuri partus violatione. De proposita quaestione, Deus cum omnia possit, non potest de corrupta virgine facere incorruptam; valet quidem liberare a poena, sed non valet coronare corruptam. Utinam vim intelligerem verbi, et sensum tenerem Hieronymi! Procul dubio neque maligne reconderem, neque avare communicarem. Ab eo igitur imploranda solutio, qui dignus inventus est solvere signacula septem libri signati. In epistola tamen Hieronymi aliter dicitur: Audenter, inquit, loquor: cum omnia possit Deus, virginem post ruinam suscitare non potest, etc. Recurrendum proinde est ad materiam locutionis, et ad intentionem loquentis. De observanda virginitate et cavenda corruptione tractabatur. Exaudivit ergo, et ad praeconium virginitatis eloquium suum Hieronymus inflammavit, venas susurrii sui infra Dei potentiae et virginitatis gloriae venas subinferens, et velut munditiam virginitatis rebus creatis omnibus praeferens ut facilius sit Deo coelum novum et terram novam, et omnem creaturae defectum reparare, quam virginitatem semel lapsam in priorem statum refigurare. Hoc, inquam, unicum suae imaginis et similitudinis signaculum animae de coelo impressit, contestatus in mandatis, ut hoc fidele depositum prae aliis omnibus omni diligentia servaret, et tanquam irreparabile damnum intra medullas suas a latronibus et ab omni casu consignaret. Nil in possessione felicius, et Deo similius, in amissione nil miserius, et Deo dissimilius. Ut ergo tam egregium et singulare beneficium non negligeretur, durissima conditio apponitur, ut quodammodo ad id resarciendum damnum Deus infirmetur, non de potestate, sed de dispensatione. Si enim potentia ejus simpliciter attendatur, et a poena valet liberare, et quae fuerit aliquando corrupta tanquam incorruptam coronare. Si ad dispensationem et constitutionem aeternis legibus fixam et invariabilem, non valet, quia nihil contra se ipsum valet, id est velle potest, vel debet. Cum enim simplicissimae sit naturae Deus, de ipso tamen secundum usus nostrae locutionis improprie loquimur, dicendo eum aliquid posse, vel non posse, aliquid nosse vel non nosse, aliquid velle vel nolle. Quasi igitur in Deo parturiente in misericordia ad redintegrandum fractum virginitatis signaculum, obstetricando, imo obstando, justitia decretorum suorum ostia ventris claudit, et ne de vulva egrediatur, aut genibus excipiatur, aut uberibus lactetur, aborsum facit, ne de corrupta incorrupta iterato pariatur, sicut de baptismo legitur: Nunquid, ait Dominus, homo cum sit senex potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci? Vicaria denique vicissitudine justitia in partu suo, refellente misericordia, non dissimiliter periclitatur, cum volens vituli fabricatores delere, ait Moysi: Dimitte me ut deleam multitudinem hanc, faciamque te in gentem magnam. At Moyses gladium divinae animadversionis tenens, et in vaginam mansuetudinis solitae refringens respondit: Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti. Sic quasi quod voluit Deus non valuit, propitiabilius se inclinans servi fidelis amicitiae, quam ingratissimi populi genuissimae culpae. Et notandum, quia triplex est corruptio, aut corporis tantum, aut animi tantum, aut simul corporis et animi. De prima dicit Hieronymus:« Finge tempore persecutionis aliquam virginem prostitutam: corrupta est in lege, incorrupta in Evangelio. De secunda Apostolus: Timeo ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate fidei. De tertia idem Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. A nullo tamen genere corrupta mundatur, nisi Deus misereatur. Si autem tanquam vasculi sui fracturam quamcunque manus tornatiles resarcire voluerint, poteritne plus negligentia, vel impotentia, quam Dei omnipotentia? Absit! Sane id solum non potest Deus, quod se non posse vult. Quis infinitae detrahet potentiae, etiam voluntate corruptam mutata voluntate posse facere, si voluerit, incorruptam, aut coronare tanquam incorruptam? Dictum est ergo non pro diminutione divinae potentiae, sed pro commendatione sanctissimae pudicitiae, Deus non valet, id est non vult, post ruinam coronare corruptam. Haec spica de agro Booz sorti nostrae obvenit, salvis messorum grandiusculis acervis. Extremam apponimus manum ad Samsonis nostris problemata multis sindonibus involuta, neque parvo pretio resignanda. Habeant, inquiens, Galli de Anglica quaestione quod ruminent, et Angli de Gallicano hausto quod petissent. Sicut enim potus est Dagon Angliae, sic Baal est cibus Galliae. Malus potus, malus cibus, mala inebriatio, mala ructatio. Singulum horum suis cultoribus patrat gehennam. Quam ergo simul inferrent poenam? Si de refragatione conceptionis agis, aut de impossibilitate reparandae conceptionis, fornace et sufflatorio utcunque sufficiente, capita et membra omnia idolorum frustratim comminuta, atque in pulverem conflata, sive in cibum, sive in potum, ab Anglis et Gallis jamjam absumi possunt. An itaque sitis Anglica et fames Gallica refectae tali cibo et potu conquiescent? Non credo, quia et sitis perpetua, et nostra fames continua. Furemur autem per disciplinam, et conflemus per abstinentiam, quod superfluum est in cibo et potu, tanquam idolum patris nostri Adae, quod de ligno scientiae boni et mali confictum est, unde ipse et Eva saturati, dimiserunt reliquias parvulis suis, quas sorte missa diviserunt inter se Angli et Galli, ut illi humilioribus resolverentur, isti solidioribus suffocarentur. Nisi vera scriberem, meum Confiteor dicerem. Attamen quia veritas odium parit, digito compesco labellum, et interim nova tonitrua, et fulgurationes Nicolai mei humo absconditus formido. Vale, et ora pro me.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).