Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 18.2
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
18.1
EPISTOLA XVIII. AD EUMDEM.
18.1
[ I, 20] Domino suo et Patri charissimo JOANNI episcopo Sancti Maclovii, frater PETRUS Cellensis qualiscunque minister, salutem quae est in Christo Jesu.
18.2
Spes quae differtur affligit animam. Verus amor in patientia sui desiderii quandoque non irascitur commendabiliter superari. Nihil enim pene aliud est in vita hominum, quod quadam arte mitigari non possit. Spes itaque adventus vestri nuntiati quanto uberius amicum laetificavit, tanto amplius ex mora dilationis hactenus affligit. Aestuat siquidem animus in revolutione fortuitorum casuum, nunc hoc, nunc illud reformidans contrarium subito accidisse. Quid plura? Cogitatio praeterit, et cogitatio advenit; morarum vero dubitatio nec ad punctum animo recedit. Alia, inquit, jamjam venit; alia forte non valet. Ista incommoda temporis replicat, illa intolerabile negotiorum pondus anxia suspirat. Ecce quanta caligo, quanta suspicionum tumultuatio. Ubi veritas? cujusnam supradictarum cogitationum verior sententia? An forsan error est, ubi latet quod verum est, et non sententia? Sed adhuc sub judice lis est. Ex multis enim ambiguitatibus, aut vix, nunquam certum aliquid sine doctoris demonstratione elicitur. Renuntiate ergo amicis divinae circa vos miserationis operam, ut omnimode soluto dubitationis vinculo, indubitanter aut viam sinistram compassionis, aut dexteram apprehendamus congratulationis. Satis enim injuriose deturpatur nobilis animus, si se non praeparat mutuis obviare beneficiis saltem aequis passibus. Turpe etiam aestimo, non omnimodo cavere superari beneficio. Unicum quid et singulare natura, sive creator naturae, tanquam speciale privilegium imagini suae hoc impressit, quatenus commodius et praestantius haberet stricta aequitatis ratione dare quam accipere. Hanc vobis formam nec rubigo exsilii, nec paupertatis tinea excussit. Ex hac prodiit, quod magna pro parvis, pro vilibus cariora magnifice rependistis: quinimo solemne donum absque praecedentis comparatione obsequii misistis. Species quidem doni carius aestimanda; sed affectio donatoris potius incomparabiliter est compensanda. Quidquid namque aliud datur, in comparatione sublimis animi vilipenditur. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).