Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 180
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
180
EPISTOLA CLXXV AD GRANDIMONTENSES QUOSDAM, UT IN ORDINE CISTERCIENSI PERMANEANT ADMONET.
180
[ IX, 12.] Ut breviter tumultuosis et scrupulosis cordis vestri quaestionibus super professione facta, tam in ordine Grandimontis, quam in Cisterciensi, respondeam, id mihi videtur, quod fidem promissi non laedit qui solvit, quod promiserit, is quoque gratiae meritum superaddit, qui plus solverit quam ex voto debuerit. Non est meum ordines sanctorum judicare, neque meis stateris merita illorum appendere. Suo domino stant, aut cadunt, stant autem. Opinionis tamen meae est, plus rigoris, plus justitiae, plus severitatis, plus etiam discretionis esse in ordine Cisterciensi quam in illo, qui mihi incognitus est, et de quo propter incertitudinem nullam praecipitare audeo sententiam. His omissis, ranas et muscas inquietantes penetralia cordis vestri utinam abjicere, vel potius exterminare brevi admonitione possem! Non ignoro, apud Aristotelem dubitare de singulis non esse inutile. Teneo autem apud Hippocratem, quod mutationes maximae generant morbos. Dicit Gregorius, quod plantae, quae saepe transponuntur, radices non mittunt. Paulus anathematizat qui aliud evangelium praedicaverit, quam quod ipse praedicavit, etiam angelum de coelo. Dominus noster Jesus Christus de Joanne Baptista dicit: Quid existis in deserto videre? arundinem vento agitatam? In parabola quoque Evangelii, dum fatuae virgines irent emere oleum, clausa est janua? Harum auctoritatum sensus hic est, ne instabiles simus, ne fluctuemus, ne omni vento circumferamur, ne dicamus, ecce hic Christus, ecce illic. Videte itaque vocationem vestram, et bases et plantas vestras statuite supra petram, et cum Job dicite: In nidulo isto moriar, et tanquam palma multiplicabo dies. Rogo amicitiam et fraternitatem vestram, ut parcatis vobismetipsis, et pro certo sciatis, quia unum ad salutem sufficiens est et necessarium, Deo se committere, nunquam cum Deo disputare. Praelato in omnibus obedire, omnia sua onera humeris ejus imponere, et sufficientem responsalem in Dei judicio contra omnes adversarii allegationes tam veras quam falsas illum constituere; in simplicitate, non in subtilitate, Deum quaerere.
181.1
EPISTOLA CLXXVI. AD EOSDEM EJUSDEM ARGUMENTI.( Spicil., ed. in-4º, t. II, 447.)
181.1
Charissimis in Christo fratribus WILLELMO, PETRO, WIDONI, PETRUS Remensis spiritum consilii et fortitudinis.
181.2
Primum loquar tibi, frater Willelme, quia in te et propter te commota sunt viscera mea, turbatus sum a facie commotionis, dicam commutationis tuae. Audieram enim propositum tuum, laudaveram fortitudinem, approbaveram discretionem, modo autem nescio quo spiritu exagitatus nutare coepisti qui debueras esse columna immobilis, qui portaveras jugum ab adolescentia tua, et modo tandem ad frugem melioris vitae, scilicet ad ordinem Cisterciensem veniens; levaveras te supra te. Timeo, dilecte, versutias illius qui transfigurat se in Angelum lucis; timeo ne in te mutetur color optimus; ne argentum imo aurum vertatur in scoriam; siquidem cum immundus spiritus exiit ab homine, ambulat per loca inaquosa quaerens requiem, et tunc assumptis septem aliis spiritibus nequioribus se redit in domum suam: unde et fiunt novissima illius hominis pejora prioribus. Nec hoc quod a te exierit spiritus immundus, qui per gratiam Dei in te non fuit, sed quod a te magis elongatum, modo quadam mutabili tua levitate, et levi mutabilitate vicinior tibi fieri conatur; et qui, ut ita dicam, substantiam religionis, et sinceritatem zeli tui mundanis istis et manifestis immunditiis non potest corrumpere, quibusdam pessimis accidentibus, locorum, sicut et ordinum mutationibus, et occultis illusionibus nititur te absorbere. Quippe spem habet ut influat Jordanis in os ejus. Teste philosopho primum argumentum bene compositae mentis existimo posse consistere, et secum morari. Discurrere enim et locorum mutationibus inquietari, aegri animi jactatio est, non enim coalescit vel convalescit planta quae saepe transfertur.
181.3
Quod autem de professione prioris voti moveris, nullum scrupulum habet. Auxisti enim votum, non fregisti; modo enim imples, et plenius adimplebis illud Davidicum: Labores manuum tuarum quia manducabis; beatus es, et bene tibi erit. Quid plura? Credo, fateor et obtestor, quod de minori ad majus instinctu et inspiratione Spiritus sancti ascendisti, et quanto ascensus altior, tanto descensus, ne dicam casus, gravior. Proinde obsecro te, charissime, ego tuus Petrus jam ex solo auditu pro te usque ad effusionem animae vulneratus, ne mihi dolorem super dolorem adjicias, ne clero, populo, et diabolo materiam risus praebeas, ne te moveas ne in felici ascensu ubi non est voti fractio, sed integratio, ubi non est metus, timeas.
181.4
Tibi, frater Petre, incognitus facie, absens corpore, praesens autem spiritu, et devoto corde consulo, et ad pedes profusus anxie et obnixe supplico, ut non obtentae pristinae ad quam suspiras quietis te et alios inquietare incipias. Vera enim quies est in ordine Cisterciensi, ubi Martha Mariae jungitur, ubi, juxta verbum Sapientis, et agenti quiescendum, et quiescenti agendum. Sane quod de priore quiete et otio objicis, ut pace tua loquar, ita sine quaestione omni procul est a ratione, ut responsione non indigeat: ubi enim plus silentii, plus jejunii, minus sollicitudinis mundanae, et ideo plus contemplationis et sanctae quietis, quam in ordine Cisterciensi? Quiescat ergo, quiescat ista tua commotio, et dum parvula est, allidatur ad petram, dum vulpecula parva est, capiatur, et in matutino occidatur, ne demoliatur vineam Domini, id est conscientiam tuam: ne sub obtentu cujusdam vanae quietis, ad pisces, non dico Aegypti, et ad alia, non dico Pharaonis, videaris suspirare. Invalidae sunt ad exprimendum quod super tuis et fratris Willelmi phantasticis illusionibus sentio, litterae; sed tu cum fratre Willelmo ex paucis multa perpende: consilium meum est, imo ut paululum audacius loquar, sacrae Scripturae mandatum, ut in ordine Cisterciensi sic curratis, sic in agone contendatis, ut bravium aeternae vocationis feliciter comprehendatis.
181.5
De te nunc, Wido, minus ad praesens sollicitus sum, tibi novissime non tanquam abortivo, sed quasi perfecto, cui non opus lacte, sed solido cibo soliditati tuae congratulans pauca scribo more matris, quae magis anxiatur circa parvulum et debilem filium, quam circa fortem et perfectum. Tu ergo robustus in Domino alios conforta, viriliter agens, argue, obsecra, increpa; opportune, importune. Arduus quidem est ordo Cisterciensis, sed tendit in ardua virtus; siquidem juxta verbum philosophi... Serpens sitis ardor arenae, Dulcia virtuti gaudet patientia duris.
181.6
Expergiscimini ergo gloriosi milites Christi, mementote quia transit mundus, et figura, et gloria, et omnis concupiscentia ejus. Valete. Magistrum Arraudum, fortem et prudentem Christi athletam salutat anima mea, et per vos orationum munus ab eo expostulat.
182.1
EPISTOLA CLXXVII. AD LUDOVICUM REGEM.(DUCHESNE, Script. rer. Franc., IV, 678.)
182.1
Piissimo regi Francorum LUDOVICO, dilecto et illustri Domino, P. Dei miseratione ecclesiae Sancti Remigii humilis minister, temporali felicitate felicitatem promereri sempiternam.
182.2
Mandastis mihi palefridum, qui ad opus vestri faceret, talem sane nullum habeo, sed habere quam citius potero non differam, nec dissimulabo. Quod si forte non potero talem invenire qui vestra dignus gratia videatur, hoc ipsum vobis remandare, et alio genere servitii recompensare, usque ad festum Sancti Andreae sollicitus ero. Sciatis enim, quod ad serviendum vobis major mihi semper fuit, et adhuc est animus, quam facultas. Miror autem quo animo acceperitis servitia quae vobis praeterito anno exhibui, quippe cum necdum rescire potuerim, nec adhuc mihi innotuerit vos scire, vel gratum habere quod vobis miserim copiam quatuor marcarum, et Domino nostro rhedam trium equorum occasione vestri servitii et causa commodaverim, quos nunquam rehabui. Valeat excellentia vestra.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).