Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 181.1
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
181.1
EPISTOLA CLXXVI. AD EOSDEM EJUSDEM ARGUMENTI.( Spicil., ed. in-4º, t. II, 447.)
181.1
Charissimis in Christo fratribus WILLELMO, PETRO, WIDONI, PETRUS Remensis spiritum consilii et fortitudinis.
181.2
Primum loquar tibi, frater Willelme, quia in te et propter te commota sunt viscera mea, turbatus sum a facie commotionis, dicam commutationis tuae. Audieram enim propositum tuum, laudaveram fortitudinem, approbaveram discretionem, modo autem nescio quo spiritu exagitatus nutare coepisti qui debueras esse columna immobilis, qui portaveras jugum ab adolescentia tua, et modo tandem ad frugem melioris vitae, scilicet ad ordinem Cisterciensem veniens; levaveras te supra te. Timeo, dilecte, versutias illius qui transfigurat se in Angelum lucis; timeo ne in te mutetur color optimus; ne argentum imo aurum vertatur in scoriam; siquidem cum immundus spiritus exiit ab homine, ambulat per loca inaquosa quaerens requiem, et tunc assumptis septem aliis spiritibus nequioribus se redit in domum suam: unde et fiunt novissima illius hominis pejora prioribus. Nec hoc quod a te exierit spiritus immundus, qui per gratiam Dei in te non fuit, sed quod a te magis elongatum, modo quadam mutabili tua levitate, et levi mutabilitate vicinior tibi fieri conatur; et qui, ut ita dicam, substantiam religionis, et sinceritatem zeli tui mundanis istis et manifestis immunditiis non potest corrumpere, quibusdam pessimis accidentibus, locorum, sicut et ordinum mutationibus, et occultis illusionibus nititur te absorbere. Quippe spem habet ut influat Jordanis in os ejus. Teste philosopho primum argumentum bene compositae mentis existimo posse consistere, et secum morari. Discurrere enim et locorum mutationibus inquietari, aegri animi jactatio est, non enim coalescit vel convalescit planta quae saepe transfertur.
181.3
Quod autem de professione prioris voti moveris, nullum scrupulum habet. Auxisti enim votum, non fregisti; modo enim imples, et plenius adimplebis illud Davidicum: Labores manuum tuarum quia manducabis; beatus es, et bene tibi erit. Quid plura? Credo, fateor et obtestor, quod de minori ad majus instinctu et inspiratione Spiritus sancti ascendisti, et quanto ascensus altior, tanto descensus, ne dicam casus, gravior. Proinde obsecro te, charissime, ego tuus Petrus jam ex solo auditu pro te usque ad effusionem animae vulneratus, ne mihi dolorem super dolorem adjicias, ne clero, populo, et diabolo materiam risus praebeas, ne te moveas ne in felici ascensu ubi non est voti fractio, sed integratio, ubi non est metus, timeas.
181.4
Tibi, frater Petre, incognitus facie, absens corpore, praesens autem spiritu, et devoto corde consulo, et ad pedes profusus anxie et obnixe supplico, ut non obtentae pristinae ad quam suspiras quietis te et alios inquietare incipias. Vera enim quies est in ordine Cisterciensi, ubi Martha Mariae jungitur, ubi, juxta verbum Sapientis, et agenti quiescendum, et quiescenti agendum. Sane quod de priore quiete et otio objicis, ut pace tua loquar, ita sine quaestione omni procul est a ratione, ut responsione non indigeat: ubi enim plus silentii, plus jejunii, minus sollicitudinis mundanae, et ideo plus contemplationis et sanctae quietis, quam in ordine Cisterciensi? Quiescat ergo, quiescat ista tua commotio, et dum parvula est, allidatur ad petram, dum vulpecula parva est, capiatur, et in matutino occidatur, ne demoliatur vineam Domini, id est conscientiam tuam: ne sub obtentu cujusdam vanae quietis, ad pisces, non dico Aegypti, et ad alia, non dico Pharaonis, videaris suspirare. Invalidae sunt ad exprimendum quod super tuis et fratris Willelmi phantasticis illusionibus sentio, litterae; sed tu cum fratre Willelmo ex paucis multa perpende: consilium meum est, imo ut paululum audacius loquar, sacrae Scripturae mandatum, ut in ordine Cisterciensi sic curratis, sic in agone contendatis, ut bravium aeternae vocationis feliciter comprehendatis.
181.5
De te nunc, Wido, minus ad praesens sollicitus sum, tibi novissime non tanquam abortivo, sed quasi perfecto, cui non opus lacte, sed solido cibo soliditati tuae congratulans pauca scribo more matris, quae magis anxiatur circa parvulum et debilem filium, quam circa fortem et perfectum. Tu ergo robustus in Domino alios conforta, viriliter agens, argue, obsecra, increpa; opportune, importune. Arduus quidem est ordo Cisterciensis, sed tendit in ardua virtus; siquidem juxta verbum philosophi... Serpens sitis ardor arenae, Dulcia virtuti gaudet patientia duris.
181.6
Expergiscimini ergo gloriosi milites Christi, mementote quia transit mundus, et figura, et gloria, et omnis concupiscentia ejus. Valete. Magistrum Arraudum, fortem et prudentem Christi athletam salutat anima mea, et per vos orationum munus ab eo expostulat.

Intertext edge

Open linked passage

Note