Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 19.2
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
19.1
EPISTOLA XIX. AD THEOBALDUM PARISIENSEM EPISCOPUM.
19.1
[ I, 21] Domino et Patri suo charissimo THEOBALDO Parisiensi episcopo, frater PETRUS Cellensis humillimus salutem.
19.2
Qui transvadari non potest fluvius occursantium causarum, tam ab exsecutione mandati vestri me inhibet, quam ab impletione desiderii nostri. Sermones enim de adventu Redemptoris ut componerem vobis, id mandato acceperam; sed malitiae sollicitudinis suae etiam raritatem lucis dies praesens adjunxit. Breves enim sunt dies isti ad lucendum, grandes et graves ad occupandum; ita ut non sufficiat diei malitia sua. Novit prudentia vestra, non concurrere quietem contemplationis et distensionem mentis per occupationes saeculi. Coangustatum est pallium utrumque operire, imo utrumque operari non valet. Quamvis enim in fronte duos quis habeat oculos, tamen ab uno eos officio disjungere non valet, ut altero coelum, altero contueatur terram: quantominus unam rationis et ingenii aciem simul ad tam diversa porrigere poterit, ut eadem mente coelestium mysterialiter et terrenorum causas discutiat? Sic domine, sic Pater charissime, saltem nisi clausero, ne dicam si eruero oculum, qui me scandalizat( scandalum enim est mundus quaerentibus Dominum) revelata facie gloriam Domini, sive faciem Moysi splendidam non contemplabor. Quale vero aut quam credibile est ejus testimonium, qui nec visa, nec audita loquitur? imo refellendus et repellendus tanquam somnia narrans, qui caecus et manu tentans sicut talpa; non de Scripturarum contemplatione asserit quae dicit, sed idola cogitationum et phantasmatum suorum in templo Dei audet statuere. Non est, inquit propheta, idolum in Israel; quia qui in lege Domini die ac nocte meditatur, et legis vestigia stricto pede observat, non divinationes cordis, sed mentem legis quando scribit interpretatur. Haec ad excusandam non meam inertiam, sed oppressam miseriam praelibaverim. De his quae circa me sunt credere Magistro debetis. Ipse vero narrabit de commotione irae comitis, quam nobis suscitavit latro ille potius Barrabas quam abbas, sive de aliis. Tres sermones de Adventu Domini, et unum de Nativitate orditus sum vobis. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).