Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 23.2
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
23.1
EPISTOLA XXIII. AD BALDUINUM NOVIOMENSEM EPISCOPUM.
23.1
[ I, 25.] Domino et Patri charissimo BALDUINO, Dei gratia Noviomensi episcopo, frater PETRUS abbas Cellensis, non auferre sal foederis Dei sui ab omni sacrificio.
23.2
Scriptum est: Honor regis judicium diligit. Angeli autem Dei in coelo sicut sunt ministri divinae voluntatis, ut fiat sicut in coelo et in terra, sic aequissimi moderatores sunt divini honoris, ut utrumque pedem regis sui, misericordiae scilicet et justitiae, sic vestiant cum digno honore, ne altero neglecto vocetur palatium domus discalceati. Jam pene in terra nostra conqueritur justitia adversus misericordiam, dum agrum justitiae nemo velit excolere, neque pondus diei et aestus pro conventione denarii diurni portare. Confluunt autem glomeratim viri divitiarum et deliciarum ad amoena prata misericordiae, et non vere, abscondentes manum sub ascella, et folia ficus suae turpitudini consuentes, et consulentes, dicentesque: Pax, pax, et non est pax. Haec, domine et Pater charissime, non ex supercilio Pharisaeorum, sed suavitate litterarum vestrarum dulciter commonitus rescripserim vobis. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).