Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 26.1
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
26.1
EPISTOLA XXV. AD PETRUM VENERABILEM.
26.1
[ II, 1.] Domino et Patri suo charissimo PETRO Dei gratia Venerabili, Cluniacensium abbati, frater PETRUS humilis Cellensis abbas, se ipsum.
26.2
Igniculum scintillantis in me spiritus vestri cineres nostri tenaciter evaporant, et carbones Seraphin nunquam exstinguendos assidua meditatione renovant. Tetigistis, fateor, in me non labia oris, sed venas cordis. Aculeus siquidem collocutionis inter nos habitae, nostras interiores medullas perforavit, ac in consideratione sui omnia animae interiora coegit. Revera sermo ille efficax fuit ad torpentis animae excitationem, ad vitae hujus momentaneae inspectionem, ad regularis professionis observationem, ad angelicae puritatis aemulationem, ad summae et ineffabilis Trinitatis expeditam contemplationem. Vivus, quia de vera vita; purus, quia de puritate summa; verus, quia de veritate aeterna. Non parcit malis, sed placet bonis; remordet vitia, virtutes suadet. Adducit in lucem obscura: tanquam speculum perlucidum vultus prospicientium renuntiat. Fateor, in hujus contuitu rugas meas inspexi, et quod in interiori homine pulchrum prius aestimaveram, deforme reperi. In lucerna ista accensa domum everri, et in peculio multo minus quam computaveram accepi. Marcidum inveni quod floridum credidi. Et quid plura? Fetores niduli mei vix fero, quia ibi reptilia, quorum non est numerus, aspicio. Urticarum ibi punctiones, spinarum compunctiones, veprium complicationes, et tam paliuri sollicitudinum, quam cardui affectionum non parcentes exustiones. Quid namque peccatum, quid poena peccati, nisi stimuli mortis animam cruentantes, lacerantes et dilaniantes? Misera miseris suis depascitur anima: Mors, inquit Psalmista, depascet eos. Unde Isaias: Dilatavit, inquit, infernus animam suam absque ullo termino, quia non habuit populus scientiam. Nimium, nimiumque certe se infernus dilatat, cum etiam quosdam in corpore viventes gehennalibus conscientiis jamjam excruciat. Sed usque ad ostium, ceu hostiam crucis, et non ultra, cruciatus isti pertingunt. Cetus namque iste, qui etiam Jonam devorat, omnia rapit, universa devastat, in gutture et ventre malitae suae quidquid extra arcam invenerit includit. At quam felicius et quam jucundius anima cupientem se caperet, devorantem se absorberet, persequentem se triumpharet? Draco enim sic illuderetur, sic denique mors interficeretur, sic anima liberaretur. Utinam sic se vindicaret anima de adversario suo, imo utinam infernales sic absorberet in praesenti miserias, ut nullas in crastinum futuri judicii dimitteret poenarum reliquias! Utinam, inquam, reliquias salvationis, quae diem festum agent, potius exspectaret anima mea, quam reliquias fecis, quae subsidunt in calice, qui est in manu domini, vini meri plenus misto! Reliquias prandiorum tuorum, Domine Jesu, suspiro. Venter meus absque spiraculo en totum se expandit, et de micis sive reliquiis tuis repleri appetit. Quaero etiam vinum, quaero et vestimentum. Opto quoque a sanguine peccati, sanguine tuo mundari; opto lineis tuis, Jesu, vestiri, quibus in sacris visceribus virgineis insignitus, ad offerendas preces et munera pro nobis processisti. Hanc sacrosanctam in sancto coenae convivio exuisti, in cruce conscidisti, in resurrectione innovatam resumpsisti, in ascensione vultibus paternis in propitiationem nostram repraesentasti. Lava me a sordibus, sana a doloribus, mundator filiorum Levi, reparator filiorum Dei. Quod si manum jam glorificatam clementissime ad tam ulcerosa officia inclinare, propter defluentes aegroti assiduas rheumatizationes refugis, habes aliam inferiorem manum, sed bene doctam, sed satis gratiosam, sed similem nobis passibilem, cui si dederis, imo si jusseris, facile curationes animarum nobis propinabit. Cluniacensem tuum loquor, cui dedisti in corde sapientiam, in ore facundiam, in sermone gratiam, in vultu auctoritatem, in operatione virtutem, in intellectu subtilitatem. Dedisti ei et licentiam, ut secundum cor tuum operetur, et laborantium officinas ingressus, manibus tuis confectam medicinam pro cujusque valetudine dispenset fideliter, et nummum gratiae pro gratia operae dispensationis reportet. Gravaris quidem, domine charissime et Pater, in hac administratione tantae multitudinis, tam spatiosis decursibus, ut modo ad coelorum fines curribus igneis amore avido contendas: modo ad terrae inferiora et partes ultimas sollicitudine populi proni in culturam vituli comedentis fenum resilias: modo tam procul, modo tam prope, modo supra nubes, modo juxta Goel etiam infra cives, modo supra spiritum, modo infra te ipsum cogaris te levare et deponere. Laboras si non amas; laboras, sed si fructum non videas; laboras, sed si finem non speras; laboras, sed si retributionem non consideras. Et de fine quidem scriptum est, quia ecce finis venit, venit finis. Denique appensum est in statera laboris tempus, et inventum est minus habens, quam retributionis denarius. Non in dies et annos producitur labor, quia in modico, et in brevi fiet laborum retributio. Iterum de fructu videndum est, quia fructus tuus, fructus sublimis est, fructus lucis, fructus benedictionum Domini, fructus innumerabilis. Dinumera stellas coeli, dinumera arenam maris, et dinumerare poteris fructum horti Domini, scilicet Ecclesiae Cluniacensis. Quid dicam de dilectione? Annon amas, Pater amantissime, dilectum ex dilecto, vulneratum charitate in ligno? Novi, novi ego, novit et angelus tuus dilectionem tuam, flammescentem in Deum fortiter, recalescentem in proximum non mediocriter. Denique pius et largus remunerator non solum operum, sed et affectionum, ante faciem tuam Christus Jesus accinctus plena manu praecurrit, in latere claro vultu concurrit, et post tergum extenso brachio succurrit. Praecurrit ut praevius, concurrit ut socius, succurrit ut medicus. Praecurrit ut imiteris, concurrit ne lasseris, succurrit ne labores. Praecurrit praedestinatione, concurrit vocatione, succurrit justificatione.
26.3
Jacob in utero matris praevium habuit, cum non ex operibus, sed ex vocante dictum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Angelica quoque natura in confirmatione suae stabilitatis concurrentem gratiam habuit. Saulo in languore suae infidelitatis nonne gratia de coelo succurrit? Post hunc currens non deficies, cum isto vadens ad omnia sufficies: huic toto totus innixus omnia te posse non desperes. Omnia, inquit Apostolus, possum in eo qui me confortat. Pennis quidem paternae, necnon et maternae generationis revolat iste Filius Dei, et praevolat ad sinus paternos; sed tamen gressum retardat, sustinens lassos. Itineris quoque duriora et asperiora sibi non ignarus, sed benignus secernit. Non enim est dolor, sicut dolor ejus, et nobis planiores semitas, lapides de via tollens, proponit. Unde ait: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Quasi guerrae vestrae et debiti poenalis discrimina persolvi, et pacis integrae remedia indulsi. Partem, inquam, suam meliorem, non molliorem fecit, quia simul molliorem et meliorem in mundo, ubi pressuram promittit, neminem posse habere docuit. Volo quidem ego meliorem, sed ex gratia; eligo saepe molliorem, sed ex humanitatis natura. Non sic vero, non sic legit Deus. Divisit enim aliter. Seorsum, sed sursum posuit meliorem. Homines autem tanquam molliores, infirmiores, seu inferiores, adhuc limum plasmationis prae oculis habentes, molliora et dulciora, non meliora et duriora appetunt. Optioni siquidem nostrae relinquitur, utrum accipiamus meliora, sed duriora; an molliora, sed deteriora. Video autem humanitatem meam frequenter et diu in hoc discrimine vacillare. Modo enim tentat et attrectat durum propositum, quia melius; modo relabitur ad molle, quia delectabilius. In istius contractu placet emptio, sed displicet conditio; in alterius contractu facilis conditio, sed vilis emptio. O anceps, o dubia negotiatio! Superflua carnis equidem delectatio non usquequaque est omni homini odiosa, sed multum quaesita, multum appetita, multumque a multis amplexata. Sed quousque? Modica est, transitoria est; etiam cum esse videtur, non est. Se ipsam consumit, se ipsam destruit, in se crudeliter saevit. Acerbius tamen damnum quod naturam laedit, quam quod se ipsam interimit. Intrat hujusmodi delectatio, et natura fugit. Rerum omnium domina ancillam istam velut pestem refugit velut mortem evitat, velut infernum cavet. Nunquam enim aut raro in una sede morantur, vix aut nunquam operantur. Semper namque alia est operatio necessitatis, quae et naturae, alia superfluae delectationis. Verbi gratia, cum sepelitur aliquis vino, cibo usque ad nauseam ingurgitatur, enervatur luxuria, nonne hinc luget natura? nonne aegrotat? nonne graviter laborat? Citius procul dubio deserit hunc flos aetatis, et morbi sive mortis intempestivae accersiuntur nuntii. Haec tamen opera carnis esse, sive superfluae delectationis, quis ignorat? Natura vero his gaudet abstinere, et, ut ait Seneca, paucis contenta est. Et ratione quidem ista regitur, illa vero abusione. Illa in veritate ambulat; monstri vero hujus facies blanda, ut decipiat; sed in posterioribus circumfert aculeum scorpionis, ut perimat. Mentum simplicium apprehendit, sed inguina ferit. Cohors et tribunus synagogae peccantium hujus principatum sibi assumit in caput et regem, et respuit super mulam regis verum Salomonem. O peccatum! o iniquitas! Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus, non sileat saltem in ore vestro spiritus justi Nathan, non sinat fieri tantum nefas in Israel Dei. Sceptrum namque regni superflua carnis delectatione obtinente, quae pax super Israel? Imo quae jura non subvertuntur? quae leges non obliterantur? quae ratio non exsulatur? quae virtus non confunditur? quae boni species non suffocatur? Quod genus erroris non extollitur supra omne quod dicitur Dominus aut quod colitur? Haec radix est peccati, totius honestatis tinea, fovea vitiorum, puteus daemonum, vorago animarum. Recludite, obsecro, recludite feram istam pessimam, quae devorat Joseph nostrum, vel potius filios Jacob et Joseph.
26.4
Certe nimium efferatur, et rupto propositi ac religionis repagulo usque ad Sancta sanctorum Cluniacensis ordinis, imperii sui fines propagare conatur. Ubi enim sine licentia comeduntur carnes, nonne Adae praevaricatio renovatur? Nonne voti et sanctae institutionis paradisus violatur? Nonne legitur, quia inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes? Sanctitatis opprobrium, religionis abominatio est, non quidem carnes edere, sed cum sanguine inobedientiae. Unde a sanguine et suffocatis jubet lex abstinere. A suffocatis non abstinet, qui furtim edere non timet. Periculo namque praelatorum fiunt transgressiones commissorum. Vasorum custodes sacrorum puniuntur, cum negligentia sua de templo Domini asportantur, et usque ad manus concubinarum regis Babylonis humiliantur. Sapientiorem me non doceo, sanctiorem non instruo, ferventiorem non excito, studiosiorem non provoco, sed timores meos manifesto, sed dolores aperio, sed consilium quaero, sed evadendi semitam interrogo. Audio principes populi suspensos in patibulis, et affixos contra solem propter peccata populi, et somno vacare valeo? Dicentem Jacob ad Laban in summo articulo judicii lego: Oves tuae et caprae steriles non fuerunt. Arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne restituebam: quidquid furto peribat a me exigebas, die noctuque aestu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis, sic per viginti annos in domo tua servivi tibi. Haec, inquam, lego, et non inconsolabiliter inertiam meam lugeo? Ubi namque oves curae meae? ubi caprae non steriles? Qui enim a pueritia sua in claustris regulariter eruditi sunt, et tunicam vitae atque conversationis suae immaculatam servaverunt, oves Domini sunt. Qui de saeculo fetorem luxuriae fugientes, poenitentiae habitum sumunt, caprae Domini nihilominus sunt. Sed ubi Jacob, ubi abbas tam sedulus exhortator, tam fervidus redargutor, tam cautus provisor, tam benevolus persuasor, tam contra rabiem luporum potens, tam contra morborum pestilentiam sapiens, tam ad aeris intemperiem patiens, tam ad latronum insidias prudens, tam fidelis in commisso, tam vigil in evitando damno, tam perseverans in incepto servitio? Damna Domini mei video, sed quomodo resarciam, ignoro. Esset quidem justa recompensatio, si numero numerum aequarem, si pretium par pari pretio restituerem. Nunc vero cum non sit mihi nisi una anima, si perierint per culpam meam tres aut quatuor, quid faciam? Anne triplicatam vel quadruplicatam poenam persolvam? Quod si quoquo modo poenam istam pati possem, centuplicatam forte qua patientia sustinerem? Ista attendens miror me non mirari, expavesco me non expavescere. Certe non est somnus simplex; sopor aut lethargia est, quae me tenet. Obsecro, mittite antidotum.

Intertext edge

Open linked passage

Note