Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 27.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
27.1
EPISTOLA XXVI. AD HUGONEM CLUNIACENSEM ABBATEM.
27.1
[ II, 2.] Domino et Patri suo charissimo HUGONI Dei gratia Cluniacensi abbati, frater PETRUS humilis Cellensis abbas, se ipsum cum devotione.
27.2
Serenior post nubila dies succedit: dulcedo crescit ex amaritudine praecedenti; ruina statum amplius commendat. Sic in auditu commotionis magnae, quae in Cluniacensi electione facta est, non parum concussa sunt viscera nostra, sed rursum in concordia laetata est anima nostra. Ab occasu enim sancti patris nostri, praedecessoris vestri, eatenus tanquam parturiens erat, donec reciperet virum alium, qui consolaretur eam ab operibus suis. In dolore suspirabat, sed ecce jam non meminit pressurae propter gaudium; quia et libertatem recepit, et unum de filiis uteri sui cum principibus populi sui collocavit. Filii alieni mentiti sunt ei, et claudicaverunt a semitis suis, quia non ex ore Domini, sed ex propria usurpatione et consilio Achitophel regnare attentabant. Odiosa nimirum praesumptio. Cluniacensem tam castam matronam prostituere, tam religiosam publicare, tam honestam devenustare. Reprimenda temeritas matrimonii, leges tam petulanter infringere, ut non voluntas nobilissimae puellae quaeratur, sed violentia inferatur, torus immaculatus non cum reverentia poscatur, sed impudice exigatur. Prorsus inaudita miseria, si hac necessitate materfamilias addicatur, ut non tanquam libera, cui vult nubat, tamen in Domino, sed cui respuit nolens succumbat famulari, imo concubinatus obsequio. Ubi est: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos? Ubi est: Non sumat quisquam sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron? Annon ista libera est, liberam habens electionem in libertate spiritus, cujus et ancilla et sponsa est; ancilla utique ex devotione, sponsa ex charitate? Ubi, inquam, reverentia sponsi, sponsae gloria, quam Joannes Baptista reformidat, Moyses velat, Rebecca operit pallio, cherubim gloriae obumbrant, et quam caro et sanguis si contingit, ut fumus evanescit? Caro, inquit Apostolus, et sanguis regnum Dei non possidebunt. Idcirco Moyses solvit calceamentum de pedibus suis, ne si forte in terra sancta curis carnis impeditus consisteret, faciem in rubo radiantis Dei offenderet.
27.3
Non aestimo leve dispendium, flammeum gladium atque versatilem nuda manu accipere, vel caecis obtutibus fornacem iracundiae inconsulte transilire. Culmen hujus honoris, vel potius oneris, tam est pendulum ad casum, quam debile ad ilatum. Urit sollicitudine, pungit timore, urget inquietudine. Fortuna si utrinque et undique versata discutiatur, plus moeroris et minus laetitiae refert. Jugiter siquidem ratiocinatio supputanda, tam accepti muneris, quam solvendi debiti; hinc aequitas judicis, illinc difficultas injunctae administrationis pensanda. Venia etiam speranda, si non obstiterit punienda negligentia. Tempus numerandum, usura replicanda, fructus computandi, et summa totius dispensationis colligenda. Si minus inventum fuerit, danda ante articulum supremum pecunia ad mensam, renovandus ad nummularios virtutum sive fidei cursus. Gratia pro gravitate discriminis imploranda; arbitrium pro posse impendendum, legatio excusatoria pro impossibili mittenda. Ex aequo enim si ad pugnam congrediatur, nulla proportione ad dominum homo miser et invalidus subsistet. Pondus terrae, coeli infinita spatia, diffusiones aeris, et maris profusiones intra pugilli angustias facilius coarctabis, quam Deo coeli paria respondere possis. O abbas Cluniacensis, attende quia fecit tibi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Fecit tibi Deus ut deus, ut pius, ut bonus. Exaltavit humilem, deposuit potentem. Ecce itaque oculus monachorum factus es, speculum et exemplar hujus ordinis. Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus monachorum, quod est congregatio Cluniacensis, lucidum erit. Si autem nequam fuerit, etiam corpus tenebrosum erit. Vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint, ut sic loquar. Facit audere, quod vestibulum familiaritatis tuae aliquando penetravi, et religionis tuae sancta devotio. Sed de his hactenus. Caeterum more nostro obediens amantissimo et piae recordationis viro, domino Petro abbati, fidejussi cum abbate Arremarensi pro eo multam pecuniam adversus Hulduinum de Vendopera. Priores quatuor proinde secundario, ut regressum ad eos haberemus, accepimus fidejussores. Hi sunt....
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).