Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 28.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
28.1
EPISTOLA XXVII. AD EUMDEM.
28.1
[ II, 3.] Domino suo et patri charissimo HUGONI abbati Cluniacensi, frater PETRUS Cellensis, salutem.
28.2
Justitia nostra superabundare debet justitiae Scribarum et Pharisaeorum, et non subjacere. Miror justitiam hanc quis novus legislator vel unde attulit, ut non restituatur a principali debitore pignus fidejussori a debitore detentum. Miror et novam benignitatem vestram, quae nec semel respondere voluit jam secundo vocanti. Durius hoc silentio quam damno permoveor. Ad damnum enim levius ferendum cooperatur patientia, cum illud noveris resarciendum amici bona et nova gratia. Silentium vero post beneficium mortui beneficii repraesentat sepulcrum. Malum tanquam abortivum amici primogenitum facere, cum potius semper obsequii memoria vigere debeat, et vivere apud amicos. Et damnum, et damni hactenus patientiam praestabam; sed amicis, sed dominis, sed veracibus monachis, qui et si me ipsum vellent invadiare possent. Sed quid dicam? Plane minus dicam, ne forte et cum pecunia amicos perdam. Dicam prorsus, dicam. Quicunque forte hoc audieritis, quod Cellensis simplicitas sic elisa, ne dicam elusa, si ab amicis suis charissimis, pro quibus et se, et omnia sua ponebat, nolite annuntiare in Geth, neque in compitis Ascalonis. Hoc potius et si non verius dicatur: abbas vetera non novit debita. Nam cum audierit et creditoribus satisfaciet, et fidejussores liberabit, et gratiam amicis aequa lance rependet. Valete.
28.3
Ecce calami nostri valde fatigati pro labore suo mercedem reposcunt, bibere in calice, post aestum et hiemem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).