Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 30.2
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
30.1
EPISTOLA XXIX. AD HUGONEM CLUNIACENSEM ABBATEM.
30.1
[ II, 5.] Domino et Patri charissimo HUGONI Cluniacensi abbati, frater PETRUS Cellensis abbas, salutem.
30.2
Pro amicis nostris, imo pro amicis justitiae, amico nostro, veritatis imo amico, nunquam refelleremus scribere. Etenim illa amicitia in diversis amicorum causis debet intervenire, quae non plus justo vergens se in favorem alterius, aequitatis rectitudine pensat negotium, non favoris, aut odii iniqua inflexione. Quanquam igitur vobis et excellentem praerogativam dilectionis debeam et honoris: huic tamen abbati Sancti Laurentii Leodiensis novo confoederatus amicitiae pacto, propter Christum quem in ipsum suscepi, me ipsum nihilominus concedo. Cum igitur utrinque Christus in causa sit, utrumque ad debitum honorem rependendum medius ipse commoneo. Vos quidem, ut quanto magnus dignitate, praelatione, et nomine estis, tanto abundantiori humilitate illum suscipiatis. Illum ut secundum excellentiam majestatis vestrae cogitet qualiter summam in summo viro humilitatem excipiat, et obviis, ut dicitur, brachiis devexam bonitatem sustentet. Vos, ut honestatem personae et justitiam quam habet ad vos, aequa libratione appendatis, et personae honorem, causae judicium reddatis. Vidi personam, et amavi; audivi causam, et approbavi. In persona prudentiam, religionem, litteraturam, simplicitatem notavi; in causa retentionem pacis, malitiae exterminationem, simultatis repressionem, et justitiae tenorem animadverti. Qui de tam longe quaerit pacem, nonne amat quod quaerit? Qui tempore tanto et tali a sancta fratrum suorum congregatione peregrinatur, quibus putas stimulis affectionum remordetur, ut vaccae illae, reclusis vitulis, mugientes, vincentes sanctitate propositi usitatum et consuetum affectum carnalitatis. Sed gratias Deo, quia illorum damnum quibus abfuit, et suus dolor recalcitrans qui abfuit, nobis in lucrum versum est quibus adfuit. Moveant itaque et commoveant pia viscera vestra quae auditis, et intendite viro bono, viro pacifico, viro honesto, imo vestris monachis et fratribus, quibus valde credimus utile, si pacem tenuerint, inhonestum et inutile, si a pace resilierint. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).