Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 32.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
32.1
EPISTOLA XXXI. AD A. MOLISMENSEM ABBATEM.
32.1
[ II, 7.] Venerabili domino et Patri A. Molismensium abbati, frater PETRUS, humilis abbas Cellensis, salutem.
32.2
In omni possessione praecellit amicorum possessio. Potest enim parari, sed comparari non potest amicus. Nam quod incomparabile est comparari quomodo potest? Annon vero incomparabile est, quod nondum habitum emi non potest, perditum aeque redimi non valet? Talem amicum frequenter quaero, nec invenio, etiam in grege amicorum. Egregium, non de grege gregalem desidero amicum. Numero gaudeant amicorum, qui unum nesciunt habere amicum. Ut enim ait Seneca, plura habeant hospitia, raras amicitias. Non aliter amicis utuntur quidam, quam hospitiis. Si nocturnum bene se praebuerit hospitium, mane laudant, et abeuntes commutant, et quot dies erunt peregrinationis, tot numerabuntur revelationes itineris. Ad tempus occurrit hospitium, nec sui causa petitur, sed tantum ut fessi releventur. Non ita perfunctorie amicus forte occurrens recipiendus, sed cum labore quaerendus, cum deliberatione admittendus, cum studio retinendus, cum omni vigilantia laesus reconciliandus, cum instantia forte elapsus prosequendus et revocandus. Non possideas amicum, tanquam praedium. Nam infructuosum respuis, aut alienas a te praedium, lucrosum studiosius colis, et ad possidendum avidiorem intendis animum. Ita qui in amico requirit non animum sed aurum, non fidem sed faciem, non mores sed vestes, non naturam sed fortunam; causa propriae utilitatis, non naturalis bonitatis amicum quaerit. Repentina quoque non omnimodo approbanda est amicitia, sed quae germinat cognitione, crescit familiaritate, frondescit consuetudine, germascit cordis amplitudine, fructificat perfecta identitate. Hic arbor fici plantanda et circumfodienda est, ut dulcedinis fructum in agro amicorum afferat. Hic triplici filo contorquendus est dilectionis funiculus, ne facile rumpatur. Funiculum hunc torquebo ut potero, cum ad me per obsequium, per recompensationem, per vicissitudinem forte torquendus occurrerit. Verso enim pollice de amicitia scribendo filum contorqueo. Si placet pactum coagulandae societatis, praefigantur termini arcentes praesumptionem odiosae praevaricationis. Liceat tamen metas transire sine reprehensione proficientem, sed impune non liceat deficientem. Illa namque bona est transgressio, cum ultra aestimationem amare acceleraverit inchoata dilectio. Illa quam bona est non transgressio, sed progressio, cum justam mensuram impleverit amicorum ad invicem fidei promissio! Semper in amicitia minus pollicendum, amplius praestandum. Jam ergo amico loquar ut amico. Amice charissime, gratiae suae Deus addidit novam gratiam, cum te de priore abbatem, de ove fecit pastorem. Recole statum, reminiscere meritum, attende donatorem, et datum donum Dei Deo resignes, non homini. Tanquam de summo Dei vertice coronam avellit, qui quod a Deo datum est, ab homine recognoscit. Idololatria est, Deo debitam homini rependere gratiam. Novi quorumdam blanda lenocinia, novi vanitates et insanias falsas. Quidam sic, si molestum fuerit claustrum, dicit: Ego nocte et die ad Deum manus, ut hanc tibi potestatem concederet, expandi, et singultibus continuis, donec id efficeretur, aures divinas pulsavi. Alius autem sic: Ego illi prolocutor, ego persuasor, ego aliorum monitor, universorum animos ad te inclinavi, et modo quod volo impudenter negas? Alius Te Deum laudamus recinit; alius nominationem a se vel concessionem factam improbe meminit. Sic plures sunt tui abbates, quam quorum tu sis abbas. Non ita, domine et amice charissime, fiat, ut quod ab uno habes, a multis te habere credas. Non monachus qui oravit abbatem constituit, sed Deus qui concessit; non qui voce nominavit, sed qui cordibus intimavit. Non ista scribens ad ingratitudinem provoco, ut immemor sis beneficii; non in arrogantiam extollo, ut non respicias devotionem congregationis te sibi praefici rogantis. Hoc enim non esset amicum instruere, sed destruere, non veraciter bona suadere, sed nequiter vitio nequissimo subdere. Ad quid ergo ista praestruxi? Ut vana loquentes compescas, ut statum dignitatis et officii tui importunitate aliquorum non minuas, ut solum Deum auctorem hujus tuae sublimitationis recognoscas, et ad ejus gloriam et honorem omnia facias. Obnoxium te habeat congregatio pro devotione sua, sed cum auctoritate tua; monachus te propitium inveniat pro deprecatione sua, sed cum integritate tua. Sis benevolus, sed et rectus; sis pius, sed et discretus; sis compatiens infirmitati, sed impatiens mali; sis bonis consentiens, sed inordinatis non parcens; sis humilis, sed non dejectus; sis largus, sed non prodigus; sis providus, sed non avarus. Sis in templo Domini basis argentea, per patientiam; sis columna marmorea per inflexibilem justitiam; sis capitellum habens sculpturam liliorum, per contemplationem assiduam. Sis arca testamenti per abundantem gratiam; sis virga Aaron, per disciplinam; sis mensa Domini, per doctrinam; sis candelabrum de auro mundissimo per bonam famam; sis propitiatorium per misericordiam; sis tabulae testamenti, per veteris et novae legis scientiam; sis cortina per charitatem; sis saga cilicina per humilitatem; sis templum Domini, per continentiam et castitatem. Non habitet juxta te malignus, non audias vocem sanguinis, non sermonem susurrii. Fortissimi in Israel et doctissimi ad bella, id est honestissimi et probatissimi monachi, lectulum tuum ambiant propter timores nocturnos. Malae suspicionis homines non tibi cohabitent, non coambulent, nisi forte raro et secretius corrigas et benignius corripias. Aliquando enim sic emendantur mali, dum pietate revocantur pastoris. Quae namque cum aliis, vel saltem post alias oves, non recurrit ad ovile, si ex infirmitate, portanda, si ex malignitate, cogenda est. Ad te confugientes per humilitatem inveniant matrem, a te resilientes, per contumaciam sentiant severum patrem. Non sis praeceps in judicio, non mutus in consilio, non verbosus in convivio, non arrogans in publico, non detrahens in secreto, non avarus in proprio, non prodigus in alieno, non contumeliosus in capitulo, non negligens in monasterio, non effusus in refectorio; frequens in oratione, discretus in confessione, assiduus in lectione, profusus in lacrymarum effusione, largus in pauperum miseratione, ardens in contemplatione, affabilis in hospitum susceptione. Pauca et vera sint eloquia oris tui. Procul a te simulatio, dolus nunquam in corde, fraus nunquam in ore tuo. Prae oculis timor divinus, prae manibus beatus Benedictus. Extra Deum nihil agas, extra Benedictum nihil praecipias. Vale.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).