Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 34.2
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
34.1
EPISTOLA XXXIII. AD ROBERTUM ABBATEM DE BULLENCURTE.
34.1
[ II, 9.) ROBERTO abbati de Bullencurte, frater PETRUS Cellensis abbas, salutem.
34.2
Infra robur animi tui, quae a me prodire possunt consolationes residere non ignoro. Commendabilis illa solum fortitudo est, quae fatigata robustior, oppressa liberior consurgit. Levat namque fortunae importunas sine molestia sarcinas, portat sine pondere, deponit sine lassitudine. Accrescit forte cumulus ponderis, sed et virtutis. Jacet enim virtus sine palaestra. Ubi deest lucta, virtus videtur quasi discincta. Mollis et tenera est cum in lectulo prosperitatis extenuatur. Sumit vero suum habitum, imo se ipsam, cum obviaverit quod evincendum sit. Exerta concurrit, ubi de victoria palmam reperit. Provocata melior, lacessita recentior, subito deprehensa et moderatior et cautior efficitur. Non turbatur repentino incursu, non frangitur hostium coacervato exercitu. Non senescit debilitate, sed consenescit maturitate. Deserit quem in se non converterit. Utitur siquidem haec aliter isto, aliter illo homine. Aut enim se tibi contemperat, aut se tibi informando comparat. Nec est minor, si minus in alio, nec amplior, si amplius in alio. Proficere dicitur, cum ex ea proficitur. Haec a corporea natura diversum sortitur, et quod est ab origine et quod efficit in homine. Origo ejus a Creatore, sed ad utilitatem creaturae. Quid enim est virtus haec, de qua loquimur, nisi vapor et emanatio virtutis Dei? Vaporatur subdita Deo anima vitali tam calore quam odore, quatenus calore justificetur, odore glorificetur. O gloriae odor! o calor vitae! Tam nemo sine altero bene vivit, quam nemo sine altero beate. Beati ex alio angeli, ex alio homines boni. Sic autem angeli beati, ut et boni, quia nec beati essent, nisi boni fuissent, sicut odor semper cum calore. Nam sine calore nihil olet; calet tamen aliquid, quod non olet; sicut et bonus quandoque invenitur, qui necdum beatus est. Est vero arrha beatitudinis bonitas, quam qui non deserit, ejus consecutivo carere non poterit. Vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note