Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 37.2
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
37.1
EPISTOLA XXXVI. AD PRIOREM CELLENSEM.
37.1
[ II, 12.] Priori suo suus abbas.
37.2
Res humanae qualiter in mente divina pensentur, conspectibus hominum in hac volubilitate mundanorum absconditur. Solummodo angelica puritas his prout datur admiscetur arcanis, ac de profundo mysteriorum edocta quibus dignum videtur revelare sufficit. Interim temeritas nostra sic in se ipsa obscurata confunditur, ut nec remota sensibus aliquatenus apprehendat, nec saltem vicina cognitione perfecta contingat. Digna haec ultio in praesumptorem, ut et de praeteritis arguatur, et a futuris coerceatur. Timore hujus periculi, mi dulcissime, admonitus, de praesentibus quidem angor, et tamen futurorum praesentiens caliginem vias incognitas reformido. Gratia vero divini auxilii si adfuerit, nec profunda pelagi pertimesco, nec etiam quaeque in tentata arripere diffido. Etsi enim parum roborata trepidet affectio, poterit sine dubio consolidari insuperabili superni luminis patrocinio. O Jesu! cui vanum fuit ad te confugere? cui male cessit te et inter vepres haerentem cornibus quaerere? Te quidem nec pietas deserit, nec omnipotentia, atque ob id tuis nec pium ferre recusas suffragium. Sua potius perit quicunque periclitatur diffidentia, quam tua inclementia. Nostro si dignaris obsequio, mentem nostram compunge tactu interno, et in funiculis amoris tui reduc a saeculo, et deduc in eremo. Tumultus non quiescat, donec tanquam spumam ad littoris quieta nos ejiciat. Fiat, fiat super nos misericordia tua, Domine. Non convertatur amaritudo passionis, nisi omnia expurgaverit superflui humoris. Honoris ambitio, carnis delectatio, amicorum confabulatio, consanguineorum visitatio, subjectorum praelatio majoris potestatis ostentatio, utquid? Nonne his anima compeditur, ne ad superna evadat? Nonne his complicatur, ne virtutum pennis coelestia petat? Et horum quidem finis erit, sed sine fine poena durabit. Alterum horum fieri necesse est, aut vincere haec, aut ab his vinci, aut superare, aut subdi, aut fugere, aut includi. Sanius est igitur nudum enatare, quam vestitum submergi; solum effugere, quam cum multis periclitari. Quid cor humanum expavescis? quid refugis? fructus solitudinis non est quidem mollis, est tamen fortis, non est pinguis, est tamen dulcis; est durus, sed in cortice; est acerbus, sed in superficie; est novi saporis, sed inchoantibus; est conterens dentes, sed non consuescentibus. O cor humanum, cur times renovari? cur abhorres reparari? Velis, nolis, hinc abire compelleris; velis, nolis, sine mora emigrabis. O cor excors! cur non curris ad Dominum cordis? Cur omnia colligis, et te ipsum non colis? Dignitate praecellis, potestate excedis, auctoritate quidquid creatum sub coelo est evincis. Nobilitatis tuae progenies quanti sit, ob ignobilem conversationem non attendunt, qui post corpus suum te ponunt: exemplar tuae formationis non meminerunt, qui inter corpus et spiritum quae sit differentia non animadvertunt. Natales tuos relege, et de quam spectabili sis genere recole. Generi tuo maculam servitutis noli irrogare, quia servitus tibi non a te debetur. Etenim tu in loco sublimi sedere, caeteri vero tibi debent assistere. Tuum est mandare, caeterorum ad mandatum venire, et pro contemptu vindictam excipere. Tuum est injungere, subjectorum sine discrimine injuncta effectui mancipare. Soli Deo si dignum praestiteris obsequium, tuum ad omnia valebit imperium. Hoc interim confabulatorium omittam, et tempus et locum constituam, quo narrationes, rationes, et allegationes utrinque liberius audiam. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).