Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 39.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
39.1
EPISTOLA XXXVIII. AD FRATRES CAZIACENSES.
39.1
[ II, 14] Frater P. Cellensis abbas, dilectis fratribus, filiis et amicis Caziacensibus, sapientiam scribere in tempore otii.
39.2
Praeter solitum, nec non et votum meum, in virga, non in spiritu mansuetudinis scribere vobis proposui, qui paterna praecordia aculeis litterarum vestrarum absque misericordia perfodere non timuistis. Movet me et commovet plurimum pia senectus in Patre, miseranda compassio in fratris abjectione, seria et intemperata oratio in paginarum serie. Dissimulare, nec tam manifesta redarguere; pars ejusdem criminis videtur esse. Quis enim iste impetus? quae ista ebrietas? Quod suffugium mentis et sensuum, fratrem abdicare, Patri contradicere, jus monastici ordinis sic perturbare? Dura et dira, fratres mei, aemulatio vestra, morte tristior, inferno inferior, saxo durior, amarior absinthio, felle acetosior. Quid enim? pietas negatur, necatur misericordia, honor paternus conviciatur, insimulatur amor fraternus, societas repellitur, regula violatur. O irreligiosa religio! O ficta sanctitas! O invidiosa charitas! Siccine, fratres mei charissimi, siccine Christum didicistis? Nonne Deus noster Deus pacis est, et non dissensionis? O stulta vecordia illorum qui pacem suam dicunt, si fratrem non receperint; mortem, si viderint; prosperitatem, si socium exterminaverint; devotionem, si opus devotionis condemnaverint! Haec in te pestis, Joseph, grassatur: hoc in tuum caput infortunium sine culpa refunditur. Vendere enim te fratres volunt, quem videre nolunt. Paternae gratiae impedimentum sibi credunt, quia Patri gratiosum sentiunt. Sic sic fratrum ingratitudinem mercatur gratitudo Patris. Si defuerit, inquiunt, amatus filius, ad nos resiliet paternus affectus. Dum Joseph visibus sistitur patris, rarior ad nos deflectitur dulcedo paternitatis. Tollamus fratrem et habebimus patrem.
39.3
Quam justius et jucundius faceretis, si vobis filialem devotionem invisceraretis. Hoc nempe affectum multiplicaret, non devastaret. Boni fratres et amici charissimi, currebatis bene; quis vos fascinavit sic patri scribere, sic fratrem proscribere? Quid enim Tes. mali fecit? quid tam atrocis injuriae dignum perpetravit? Quod tam immanissimum suum facinus, ut sic contra legem sine lege vestro judicio non rediret? Ubi sunt misericordiae vestrae antiquae quibus veniam criminosis indulsistis? quibus sceleratis commissa facinora remisistis? O quanto impurioris, quantoque indignioris vitae pluribus et locum misericordiae impetrastis, et gratiam immeritam prorogastis! Ubi fornicationes T., ubi inordinatae comestiones? Ubi ignominiosae operationes? ubi innominandae confusiones? Opera lucis, non tenebrarum opera T., opera diei, non noctis; opera praedicanda, non praejudicanda. O livor! o invidia! Quo ausu ingressa es sanctuarium Dei, cubile Altissimi, tronum Regis aeterni? Qua tyrannica praesumptione sanctorum praecordia rupisti et irrupisti, quinimo et dirupisti? Ecce pondere gemitum et clamorem validum de corde amicorum pressisti. Unde namque ustio illa cordis, unde angustiae mentis, nisi te succendente, nisi te constringente? Prorsus usque ad internecionem animae combureris, et ex hoc paupertas et angustia cordis. Non, fratres, non adversum me ira, sive commotio vestra exardescat. Nequaquam enim tacere vobis debui insipientiam vestram. Acquiescite tamen consiliis meis, et quod inconsulte factum est, consulto corrigere ne differatis. Quam citius ergo poteritis, ad pedes domini abbatis simul procumbatis, satisfacientes pro erratu non levi, neque surgatis nisi benedictionem ab ore paterno reportaveritis. Mihi quoque, si in aliquo excesserim, obsecro, indulgeatis. Diligo enim vos, Deus scit. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).