Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 4.2
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
4.1
EPISTOLA IV. AD EUMDEM.
4.1
[ I, 4] Domino et Patri charissimo ALEXANDRO universalis Ecclesiae summo pontifici, filius suus PETRUS Cellensis indignus abbas cum omni dilectione obedientiam, voluntariam subjectionem.
4.2
De multa bonitate vestra plurimum confidens, etiam pro negotiis aliorum vobis aliquando scripsi. Nunc vero in propriis vestrum, Pater sanctissime, cogor expetere pium auxilium. Est autem hujusmodi pro necessitatibus Ecclesiae nostrae negotium. Habemus prioratum apud Cantumerulam, in cujus coemeterio jus sepeliendi omnes qui de castello sunt, et de quibusdam aliis villis hactenus dignoscuntur habuisse. Constat etiam antiquitus non fuisse coemeterium in castello, dum ibi essent canonici saeculares. Cum autem successissent regulares, ab antecessore nostro impetratum est, intervenientibus comite Theobaldo et Hatone episcopo Trecensi, quatenus ibi fieret coemeterium, tantummodo ad sepulturam canonicorum et conversorum suorum. Abbas autem cum canonicis suis contra pactum veniens, illos etiam, qui tam jure quam pacto in coemeterio nostro sepeliri debuissent, sepelivit. Cum de his utrinque altercatum in curia Trecensi et ad judicium ventum esset, appellavit abbas. Pro hujusmodi, Pater dulcissime, benignitatem vestram obsecramus, supplicantes ut et nuntium nostrum benigne suscipiatis, et petitiones nostras efficaciter exaudiatis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).