Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 40.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
40.1
EPISTOLA XXXIX. AD FRATRES CAZIACENSES.
40.1
[ II, 15.] Fratribus, filiis et amicis suis charissimis Caziacensibus, frater PETRUS humilis abbas Cellensis, salutem.
40.2
Non levitas, aut levis necessitas ut loquar suadet, Patris languorem, matris desolationem, fratrumque attendens commotionem. Verum est, verum est, fratres charissimi, illud Evangelicum: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Quid autem horum gravius, percussio pastoris, an dispersio gregis? Equidem divisum sine dubio alterum satis grave; simul vero utrumque pene damnum intolerabile. Immorabor igitur plangendo Patris passionem, an consequar revocando fratrum exterminationem? Sed ut rerum fatear, utrumque, si utrumque contigerit lugebo. Sed alterum affectuosius, alterum ambitiosius. Nam Patri uberius lacrymas profundam laboranti in defectu naturae; fratribus emittam intensius redargutionum sagittas propter excessum culpae. Morbis namque naturae compassionem, corruptioni animarum debemus reprehensionem. Condolendum, non imputandum est seni, quod egreditur mundum: imputandum vel potius amputandum in Christiano, si rumpere tentet dilectionis vinculum. Re integra, fratres charissimi, nondum imminentia lucrosius evitantur pericula, si adfuerit oculus Providentiae, et manus vigilantis cautelae. Casus fortium terrere debet fortunam pauperum. Nam tua res agitur paries dum proximus ardet. Quantumlibet potentissima, quantumlibet opulentissima regna in brevi contentionum molestia succensente corruunt. Mundi ipsius machina stare non poterit, si se elementorum incontemperantia conturbaverit. In proximo Cluniacensis Ecclesia antiquitate senior, religione ferventior, rerum abundantia plenior, multitudine numerosior, quid fecit? Scandalum parvulis, piis moestitiam, religiosis verecundiam, amicis pudoris jacturam, universae Ecclesiae velamen opprobrii. Ubi enim ambitur honor saecularis sub tegumento religionis, quando ab eodem arcebitur crudus animus in maturitate dilectionis? Si ita favus mellis acescit, quid absinthii amaritudo, quid aceti faciet acredo? Proverbium est: Suaviter corrigitur, qui exemplo aliorum emendatur. Maneant igitur in vobis unitas, pax, et concordia, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Quandiu Patrem vestrum, imo nostrum, vobiscum retinere poteritis, alium ne cogitetis. At ubi inevitabili cogente necessitate aliter disponendum fuerit, Spiritus Paracletus invocandus, coetus sanctorum convocandus, et vir bonus, religiosus, discretus, litteratus, pius, et in sancta religione enutritus, qui Patris vestri imitator sit, omnimodo investigandus. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).