Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 41.1
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
41.1
EPISTOLA XL. AD CARTHUSIANOS DE MONTE DEI.
41.1
[ III, 1.] Dominis suis et Patribus priori cum caeteris de Monte Dei, frater PETRUS Cellensis indignus abbas, usque ad montem Dei Oreb.
41.2
Aliud materia, aliud suadet scribere vestra reverentia. Et materia quidem, quae est charissimi filii nostri translatio ad vos, potius semper silere, vel instantius flere, quam scribere admonet. Sanctitatis autem vestrae reverentia sancta et digna exigit. Itaque non quaelibet levia et saecularia, sed fortia et coelestia debet assumere, qui vobis proponit scribere. Quid autem charitate fortius, quae fortis est ut mors? quid coelestius, quae etiam omnem exsuperat sensum? Et de hac quidem, quantum ad nostrum se inclinare dignata est sensum: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quanti igitur apud meam humilitatem vestra profecerit dilectio, aestimare poterit, qui quod pro ea reposuerim pretium diligenter pensaverit. Certe non aurum, sed virum secundum cor meum; certe non argentum, sed quem habebam quasi unigenitum: certe non lapides pretiosos, sed lapidem, quem mihi erexeram in specialis amoris titulum, in hoc proposui commercio. Scio, nec prorsus dubito, quod si omnem substantiam domus meae dederim pro sancto amore vestro, nihil tamen in comparatione illius attulerim. De Monte namque Dei non amor mundi, sed amor coeli descendit; non carnalis amor, qui tanquam nubes matutina pertransit, sed aeterna charitas quae nunquam excidit. Non enim recipit aestimationem, quod omnem excedit accidentium licitationem. Divini siquidem amoris suavitatem sanctarum animarum pius redolet amor. Et quid humana paupertas dignum recompensationis, non dicam ad supernum amorem, sed saltem ad quamlibet sanctorum dignationem, in omni thesauro inopiae copiose abundantis reperire poterit? Sane nil sanioris mihi videtur ad hoc consilii, quam ut gratiam rependat pro gratia, ad illius imitationem, qui potius ex abundanti quam ex indigenti, non aliud quidem solet dare pro gratia. Itaque et ego gratiae vestrae gratias ago, non tamen vanas, non vacuas, sed ultra facultatum mearum sufficientiam largas et divites. Non enim de arca, sed de conscientia, non de fundo marsupii, sed de intimo cordis, non de supellectili domus, sed de intimis visceribus profero quod accipitis. Si enim aliter fieri posset, si aliud pretium, quantumcunque magnum, vestra sanctitas exposceret, si aliquam commutationem commercium illud admitteret, o quam libenter darem! o cum quanta gratiarum actione numerarem! O Deus cordis mei, quanta animae meae usque ad mortem in hoc partu angustia, quam importabilis! nisi tu mecum portaveris in separatione ista affectionis semper duratur aerumna.
41.3
Jesu bone! indubitanter pro te aliquid me fecisse jam deinceps fateri non erubesco. Sed quid aliud facerem? Tuus est ille, tuus sum ego. Et utinam sic tuus ego, sicut ille tuus! Et qua fronte tibi de tuo tuus contradicere praesumam? Non resisto voluntati tuae contumaciter, ut tu assistas desolationi meae misericorditer. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. Domine, Domine, nonne totam mitius a me tolleres animam, quam partem dimidiam? Placeat tibi saltem non deserere partem residuam, quia tibi assumis praecipuam. Vere nunc experior, quod separare veneris hominem adversus patrem suum. Vere hic gladius Salomonis vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus. Quare propter te divisa est maceries animorum praesentia corporum? Tu mediator, tu lapis angularis, tu dispersos Israel congregas, tu Deus unus, ad te et in te utraque faciens unum, quare sic facis, vel si non facis, quare pateris ut caream baculo meae debilitatis? ut suam columnam deserat basis? ut sine Aaron non Moyses, sed tuus miser cogatur sustinere quaestiones sive molestias hujus talis et tantae multitudinis? Pie Jesu, non sustineat pietas tua sine consolatione meam diutius fragilitatem conquassari, sine visitatione fatigari. Quid est hoc? Vobis coepi scribere, vobis loqui, et sic in mediis sermonibus, cum tanta mora meas miserias misericordissimi Dei conspectibus explicui. Certe ut videatis, certe ut intelligatis, quis sit dolor filium dexterae amittere, et nec saltem sublato Joseph, Benjamin retinere. Quinimo ut Deum totius consolationis meis compatiendo moeroribus dulcius et obnixius pro me exoretis. Est enim benignus piorum exauditor, largus pro se aliquid facientibus remunerator. Orate itaque, ut et istum, quem quasi in vinculis Christi retinetis, non amittam, et ut optando scripsistis, pro Samuele nostro prophetam non inferiorem recipiam. Sic enim dote bona ditatus, consolationem aliquam vestris orationibus accipiens, potero exspectare illam veram et aeternam, pro qua desolationem suscipio temporalem et transitoriam. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note