Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 43.2
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
43.1
EPISTOLA XLII. AD EOSDEM.
43.1
[ III, 3.] Dominis et amicis suis priori, et caeteris fratribus de Monte Dei, frater PETRUS Cellensis, bravio diurni denarii non fraudari.
43.2
Suavissimi saporis buccellas, quasi panis oleati, avido ore in mensa litterarum vestrarum praegustans, jucunditatem spiritus coepi eructare, et iterum atque iterum prae desiderio spiritum bonum attrahere. In crassitudine quippe animae bene pastae, in abundantia dulcedinis Dei scripsistis, et sicut adipe et pinguedine spiritalis laetitiae fauces meas replestis. Sermo namque vester non est talis, qui adulterinis formis superinductis speciem pietatis repraesentet, et virtutem abneget. Hoc enim illorum est, qui in corde et corde loquuntur, vel qui molliunt sermones suos super oleum, cum ipsi sint jacula. Non autem verbum vestrum sic insulsum, sic infatuatum, sed sale salitum, sed gratiae plenitudine confortatum viscera replet sanctorum, vires reparat animarum, languores sanat aegrotantium, fortitudinem conservat sanorum. Praeterea delicatorum sufficit gulositati, et nauseantium medetur rejectioni. Pascit ut panis, ut vinum laetificat, ut paradisus deliciarum, exuberat in omni suavitate, ut templum speciosissimum refulget in omni pulchritudine. Plane suadibilis ad commonendum, rectus ad componendum, efficax ad commovendum, potens ad corroborandum, dulcis ad demulcendum, ardens ad inflammandum. Cum enim pure de puro vase purus effunditur sermo, quid ad emundandum aptius, quid ad informandum apertius, quid ad omne opus bonum utilius? Sane verbum bonum de bono Dei verbo frequenti meditatione decoctum, exercitationi corporali et spiritali tanquam mola inferiori et superiori molitum, continua examinatione cogitationum accusantium aut etiam defendentium cribratum, humilitatis ossibus confert medullam, spiritui contrito medelam, et animae esurienti adhibet satietatem bonam. Decoquitur vero panis iste aut in clibano profundi mysterii incarnationis Christi, aut in sartagine vivificae crucis, aut in craticula mortis et sepulcri: cum vita vestra, locutio vestra, cogitatio vestra commoritur et concorporatur, vel consepelitur Christo novo genere vivendi. Videte panem de clibano: Memor esto Dominum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David. Comedite panem de craticula: Cum adhuc peccatores essemus, Christus pro impiis mortuus. De sartagine frixum apprehendite: Cum iniquis deputatus est; et, vere languores nostros ipse tulit, et infirmitates nostras ipse portavit, in corpore suo super lignum crucis.
43.3
Panis iste triplex itinerantibus per desertum ad viam trium dierum non deficit, quia etiam tertium coelum petentibus seu penetrantibus fides incarnationis, passionis et mortis, tanquam scala Jacob, vehiculum existit. In introitu vero tabernaculi non manufacti, id est non hujus creationis, quod scilicet fixit Deus et non homo, porrigitur panis de duabus decimis similae, id est consolatio aeterna pro legis et Evangelii consummatione, nec non pro carnis perfecta incorruptione, et vera sanctitate animae. Hastam aut gladium ad quid petitis? quem interficere vultis? quem ferire? Ubi est vel quis est adversarius vester? Nonne vos confugistis ad tutissima loca Engaddi? Nonne Christus est vobis petra refugii? nonne turris fortitudinis? nonne omnis armatura fortium? nonne inattingibile propugnaculum? nonne gladii duo, scutum, arcus et sagitta? O fortissimi milites Christi! hastam protensam habetis in orationibus continuis, gladium in mortificatione carnis, panem sanctum in spe aeternae glorificationis. Hasta vestra non est aversa in adversitatibus mundi, quia rectos facitis gressus ad coelum; gladius non declinat in conflictu desideriorum et impetu suggestionum, quia ante Dominum est omne desiderium vestrum; panis non inveteratur ex dilatione praemiorum, quia revirescit charitas certa spe promissorum bonorum. In calore namque suo perdurat panis, quia charitas non tepescit in cordibus vestris. Non hebetatur acies gladii, quia non defervescit rigor disciplinae ac sancti propositi. Hasta non infringitur, quia oratio vestra acumine suo coelum penetrans nullis obstaculis reverberatur.
43.4
O bellum grande, et grave, in stationibus dissimile, in viribus inaequale, in armis incomparabile! O rector et moderator omnium, quam, nisi a te fieret, ridiculosa pugna vermis et gigantis, hominis et daemonis, animalis terreni et aerii, velocissimi et tardissimi, stultissimi et callidissimi, antiqui et moderni, mortalis et immortalis? Stat ille in superioribus, jacet iste in inferioribus. Pennas ille habet, iste nec pedes. Videt ille quem persequitur, iste sentit nec attendit a quo tam crudeliter verberetur. Mole carnis molestatur iste: bonitate Creatoris ex creatione sua libero volatu quolibet devolitat ille. Utitur hostis mundo isto ut decipiat; utitur homine adversus hominem ut occidat; utitur eodem adversus eumdem ut absorbeat. Sensibus suis tanquam propriis armis triumphat, et transgulat[ strangulat] captivum, cum spiritus in servitutem non redigit mortale corpus suum. O pestis iniqua! o sors hominum misera! non est tibi in te virtus, non in arcu virtutis tuae, neque in hasta liberi arbitrii tui salvat Dominus. Sic collisa inter scopulos, sic contracta inter populos, habes tamen praelium cum filiis Enachin, quibus comparata videris quasi locusta: habes capitale duellum cum principibus tenebrarum, victori vel victo proposita morte et vita. Non resurget, non qui ceciderit, sed qui cesserit; non addet qui destiterit: non rursus accedet, qui lapsus fuerit. Primo victus primus homo, quia secundus venit de coelo, habuit in coeno sublevantem se: denuo si succubuerit, non reparabitur, quia alius deinceps non generabitur ex virgine Dei Filius. Voluntarie enim peccantibus, non relinquitur hostia pro peccatis. Instantius itaque agendum, ne urgeamur redire, cum inclusi in morte iterum non sinemur tunicam oblitam repetere. Tunicam enim poenitentiae qui neglexerit in corpore, opportunitatem nullam habebit post transitum vitae. Ecce, domini mei et amici charissimi, statim ut vidi angelum vestrum, cucurri ad armentum cum Abraham, vocavi Saram memoriae, puerum cordis, et miscui vobis farinam, ut facerem subcinericium. Habetis itaque cilicium vestrum, habetis et subcinericium nostrum. Cooperantur haec duo ad extrahendam peccati rubiginem, ad delendam pruriginem, ad extergendam sorditiem. Idcirco sana et sancta potuit veraciter exclamare conscientia, vasa puerorum munda esse. O gemma pretiosissima et praeclarissima! pro qua si dederit homo omnem substantiam domus suae, tamen nihil aestimatur in comparatione illius. Detineo sancta corda, mundos oculos, puras manus, plusquam debeam a pabulo vitae, ab introitu gloriae, a contemplatione faciei Jesu jam glorificatae et deificatae. Sed nunc jam remitto; et ut me commemoratione pia in humeris vestris perferatis ad thronum gloriae deposco. Valete. Fratrem Simonem lumen oculorum meorum, partem viscerum meorum, attentius vobis commendo.

Intertext edge

Open linked passage

Note