Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 44.1
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
44.1
EPISTOLA XLIII. AD EOSDEM.
44.1
[ III, 4.] Suis de Monte Dei, suus PETRUS Cellensis, a claritate transferri in claritatem.
44.2
Venerunt filii usque ad partum, et tempus non est pariendi. Manus ad rescribendum parabatur, animus ad dictandum, locus ad sedendum; et ecce ventus occupationum nuntii vestri vela occupans navigii nostri ad portum silentii retorsit. Quid enim? Nonne jucundius et voluptuosius paulatim vinum bonum, quod servatis usque adhuc, per tempus et tempora degustabitur, quam uno haustu cum damno optandae suavitatis deglutitur? Etsi enim in transitu desidero vos videre, saltem nolo in transitu scribere: Gustavi et vidi quia bona est negotiatio vestra. Nequaquam manus vestrae in cophinis serviunt; nequaquam civitates Aegypti in luto et latere construunt; sed quaeque pretiosa et speciosa requirunt; sed fusum et colum ad nendum sive contexendum rationale et superhumerale, et caetera summi pontificis insignia ornamenta apprehendunt. Hinc est quod non de stuppis synagogae peccatorum grossiora vestimenta animae vestrae delicatae apponitis? neque contra legem ex lana linoque vestimento induimini; sed abdicantes occulta dedecoris, faciem lavatis, caput ungitis, et de velleribus ovium vestrarum venientes ab aquilone calefacitis, cum etiam de confessione vestrae integerrimae simplicitatis exempla sumuntur sanctae religionis. Sic est, dilectissimi, sic est: Accedit homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Annon in luna cum lumini solis appropinquat sic evenit, ut eo a suo fulgore videatur deficere, quo fuerit effecta vicinior? Caeci domus non ideo pulchra, quia deformitatem ejus non videt; non ideo sana, quia ubi ventrem faciat non considerat. Cani, juxta prophetam, in Ephraim effusi sunt, et ipse ignoravit. Doletis fetorem Lazari, truncum jam emortuum miramini revirescere, muros Jericho non patimini consurgere. Facitis namque quod ait Nahum propheta: Aquam propter obsidionem hauri tibi, intra in lutum, et calca, et subigens tene laterem( Nahum, III). Intelligitis obsidionem principis hujus mundi, aqua de cisternis sicut nec de cellis deficit. Lutum carnis ut fortius prematis, et validius calcetis intratis, si subigendo tenere laterem memineritis. Non itaque usque ad internecionem desaeviat mucro vester. Tolle, ait Dominus, grabatum tuum et ambula, id est corpori indulgeas, non servias. Quam suaviter in impetu spiritus evehor, dum vobis scribo, tam aegre fero, dum in medio itineris subsistere cogor. Ad quaestionem respondere parco, quia non perfunctorie eam tractare dispono. Valete.
44.3
Destitutus spe ulterius procedendi subsederam non volens, sed propter eum qui quasi media via me deserebat. Interim flavit spiritus bonus, et dum illius cassavit propositum, nostrum complevit desiderium. Moram procul dubio timebam, et temporis sive portatoris importunitatem ad meam referri ignaviam satis pertinaciter devitabam. Ut itaque meam insipientiam oculis amicorum et dominorum meorum simpliciter prodam, non quod ex promptuario aridi pectoris, sed quod de horreis Joseph in saccis filiorum Jacob mutuavi proponam. Apponam vero prius in mensa ista panes propositionis vestrae, ut cum his sumantur legumina decoctionis nostrae. Quosdam vestrorum ita scribitis sentire de verbis Apostoli, ubi ait: Renovamini spiritu mentis vestrae; et alibi: Et si homo exterior corrumpitur, sed qui intus est renovatur de die in diem, et de paradiso deliciarum in quo Adam positus est, sive etiam hoc, quod homo ad imaginem et similitudinem Dei conditus asseritur, ut sub eodem sensu omnia ista accipiantur. Addunt etiam haec bona deliciosa bifarie debere accipi, scilicet secundum substantiale bonum et accidens: referentes ad essentialia dona imaginem, similitudinem vero ad ea quae adesse et abesse possunt. Priusquam his bonis coloribus et a doctis pictoribus imaginem sensuum istorum compositam in sacrario Dei statuam, quaero de origine, de auctore et de virtute, vel etiam utilitate ejus. Ut enim religiosum sit quod adoratur in templo, non nova, non ignota, non denique ficta debent esse numina. Israel, ait Propheta, si me audieris, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum. Non magis abominabile est simulacrum in Ecclesia Dei vivi, quam de sancta Scriptura sensus perversus in anima Christiani. Delectus tamen et hic habendus est. In his siquidem, quae ad sanctae Trinitatis, vel incarnationis fidem, seu sacramentorum Ecclesiae pertinent errare periclitari est. De multiplici vero sensu Scripturarum, vel judiciorum Dei, quae nunc plura fiunt, quasi diversa, non tamen contraria, a fide sentire, non est exorbitare. Hic enim sonus est alarum animalium in Ezechiel se adinvicem percutientium, quia sanctae animae de thesauro sapientiae et scientiae Dei largiter accipiunt, unde corpus Ecclesiae in augmentum corporis Christi diversarum gratiarum compagine satis eleganter componunt. Itaque frater ille suo bono quidem sensu domum sibi eburneam fabricaverit, et bicameratam, sive tricameratam arcam in diluvio aquarum multarum praeparaverit. Miror illum tamen tantum aedificium parvis sumptibus exstruxisse: et cum illud fundamentis solidissimis apostolorum et prophetarum firmare, floribus doctorum fulcire, malis martyrum stipare, ut sapiens architectus debuisset, oblitus paxillos aereos auctoritatum Veteris, et funes argenteos Novi Testamenti inserere, quasi clypeis denudavit parietem. Sed ut de proprietate hujus nominis, quae occurrunt in instanti edisseram, sciendum est, quod proprie imago relative dicitur ad aliud, cujus similitudinem gerit, et ad quod repraesentandum facta est, sicut imago Caesaris, quae ipsius similitudinem praeferebat. Improprie autem imago dicitur id, ad quod aliud fit, sicut exemplum, quod similiter proprie dicitur exemplum, exemplar a quo sumitur. Tamen abusive aliquando alterum pro altero ponitur. Secundum istam rationem proprie imago Patris dicitur Filius. Juxta alium vero modum, quo unum nomen pro alio ponitur, dicitur homo imago Dei, quia videlicet imago Dei in eo est. Sicut imago dicitur tabula et pictura, sed propter picturam quae in ea est, simul et tabula imago appellatur. Ita propter imaginem Trinitatis, etiam illud, in quo est haec imago, imaginis nomine vocatur. Homo itaque imago, et ad imaginem; filius imago, non ad imaginem. Volo denique si placet, et in quo similitudo differat ab imagine, brevi exemplo signare. Pono animam lapidem pretiosum, et imaginem aliquam in eo expressam, a qua similitudo secundum imaginem impressa ostendatur. Nonne est aliud imago exsculpta, et aliud similitudo ab imagine redempta? Sit igitur bonitas Dei causa hujus similitudinis, quia cum benevolentia sua, quae Spiritui sancto attribuitur, Deus Deum hominem, vel post Deum facere vellet, et naturaliter id fieri non posset( non enim naturaliter Deus est, nisi is, qui Deus natus est, non factus), concessit ut saltem similitudinem Dei haberet. Quae similitudo Dei ut sedem, vel receptaculum haberet, imago sive figura substantiae Dei, quae est filius, animae hominis impressa est, ut a suo sancto Spiritu praedictam similitudinem reciperet: quomodo pretioso lapidi foramen aperitur, per quod gracilem auri virgulam recipiat, qua constringatur et teneatur. Ad imaginem itaque secundum naturales animae virtutes, memoriam scilicet, intelligentiam et dilectionem, ut optime dixit tractator vester, et ad similitudinem, secundum innocentiam et justitiam, quae in mente rationali potius naturaliter quam accidentaliter insunt, conditus est homo.
44.4
Stupeo siquidem me audivisse, quod nollem vel somniasse, similitudinem Dei donum esse accidentale: quod non accidentale, sed veraciter substantiale, imo supersubstantiale novit qui Apostolum intelligit. Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Quid est, similes erimus, nisi similitudinem ejus habebimus? Quam enim similitudinem in creatione accepimus, eamdem in resurrectione prima, denique et in secunda, sed aliter habituri sumus. Nam in creatione ita collata est, quod amitti potuit, cum etiam peccare potuit, vel potius deformari; sed in vera immortalitate, cum nec mori nec peccare homo poterit, de similitudine Dei aeternaliter gaudebit. Quid igitur? Itane summa illa beatitudo et gloria saeculorum accidentalis erit, ut possit adesse et abesse praeter subjecti corruptionem? Hoc enim accidentis est. Ubi es, homo? Nonne in mortalitate, vel potius in morte! Quare? Nonne quia amisisti Dei similitudinem? Quid enim Deus? Nonne vita? Et quae est similitudo vitae, nisi vita? aut quae dissimilitudo, nisi mors! Mortem namque invenit, qui similitudinem Dei amiserit. Quod si ideo dicitur accidentale similitudo Dei quia auferri potuit, non vera est consequentia. Sic enim sequeretur, quod accidentaliter viveremus, quia mori possumus. Naturae siquidem accidentis est, ut possit adesse et abesse praeter subjecti corruptionem. Quod quis sani cerebri, vel cordis affirmare audeat de virtute, justitia, bonitate et amore virtutis in anima? Prorsus, ut ait Augustinus, ut vita corporis anima, sic animae vita Deus. Vera quoque virtus, vera bonitas, vera justitia, imo ipsa veritas est Deus. Sine his igitur si fuerit anima, moritur, et dicis esse accidentalia dona? Vertens iterum oculos, et relegens apices vestros, inveniensque non donum, sed bonum accidens, majores phantasias admiror. Nonne enim similitudo Dei Deus est? aeque bonum Dei nunquid aliud a Deo est? Clamat Augustinus: Quidquid de Deo dicitur, Deus est, et nihil secundum accidens dici de Deo; et dicis, secundum bonum accidens similitudinem Dei dici. At, inquis, quod dico similitudinem Dei donum esse accidens, non ad Deum dantem, sed ad hominem accipientem respicio. Mihi vero videtur satis ex superioribus probatum, neutrum esse verum. Haec sufficiant de similitudine.
44.5
Nunc revertamur ad imaginem, et audiamus quid nobis dicat imago vera. Sic enim loquitur: Qui me videt, videt et Patrem. In quibus verbis desiderantibus faciem Patris videre omnino simillimam et in nullo disparabilem imaginem semetipsum repraesentans, desideria cordis eorum de bonis suis satiare voluit. Rursus haec eadem imago renovare volens imaginem suam in imagine sua, alias dicit: Sancti estote, quia ego sanctus sum. Tanquam bonus pictor animarum Deus primam animam in primo homine cum omni benedictione spirituali, ad quam meliorem et formosiorem invenit imaginem, non in jam creatis, sed in non creatis pingendo creavit, et creando depinxit. Creavit, inquam, in anima imaginem suam, vel potius animam ad imaginem suam. Depinxit, iterum, in anima similitudinem suam, vel magis animam ad similitudinem suam. Fumo autem iniquitatum et transgressionum suarum decoloratam, et usque ad extremam deformitatem foedatam, auctor et amator suus voluit eam reparare. Et quia aeque idoneus pictor, neque in coelo angelus, neque in terra homo justus, neque subtus terram aliquis spiritus inveniebatur, accessit imago ad imaginem, formosa ad deformem, justa ad injustam, nobilis ad ignobilem, pia ad impiam, aeterna ad transitoriam; venit reparare quod perierat, venit reficere quod defecerat. Haec imago Dei invisibilis Filius est Altissimi. De Filio namque ait Apostolus: Qui est imago Dei invisibilis. Sanius vero mihi credite, nihil dicitur, quam unam esse imaginem totius Trinitatis, Patris videlicet, Filii, et Spiritus sancti. Unde Beda, super Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; in eo quod dicit, faciamus, una operatio trium personarum ostenditur; in hoc vero quod dicit, ad imaginem et similitudinem nostram, una et aequalis substantia trium personarum monstratur. Ex persona enim Patris hoc dicitur ad Filium, et Spiritum sanctum, non ut quidam putant, angeli, quia Dei et angelorum non est una et eadem similitudo vel imago. Proprie itaque Filius dicitur imago Patris; Trinitatis essentia minus proprie, homo improprie. Sic autem homo dicitur imago Dei, quia similitudinem ejus in se gerit, sicut imago Caesaris, quae similitudinem ejus praefert. Hucusque satis dilataverim phylacteria mea, et magnificaverim fimbrias. Si qua tamen durius dixerim, obsecro, indulgeatis. Valete, et orate pro me.

Intertext edge

Open linked passage

Note