Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 46.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
46.1
EPISTOLA XLV. AD EOSDEM.
46.1
[ III, 6.] Charissimis dominis et fratribus de Monte Dei, priori cum caeteris sanctis, frater PETRUS Cellensis indignus abbas, salutem.
46.2
Forte sicut pulli de nido non avolantes paternas esuriunt escas, sic vos, filii charissimi, qui in nidulo vestro plumescitis, ut cum tempus venerit in altum evoletis, dignum faucibus et stomacho sanctitatis a me refundi exspectatis. Sed quid corvus ad pullos gallinarum? Non enim eisdem aluntur cibis. Corvus pascitur cadaveribus putredinis; columba vescitur granis puris tritici electi. Novi, novi quibus apud vos per dimidium temporis alitus sum cibis. Si dixero, novi quibus modo usque ad nauseam onerer, parum profecto dixerim, cum sapientia vincat scientiam, et plus sit tenorem saporis in ore retinere, quam praeterita ad animum revocare. Anxior igitur in his et gemo; et quorum gustu vehementer afficior, nolo ruminatione reiterata refricare dolores praeteritos. Sufficiat enim diei malitia sua; sufficiat gustui amaritudo sua amarissima. Vos denique, fratres et filii charissimi, simplicitate ciborum contenti sicut didicistis Christum, sicut gustastis et vidistis, quia bona est negotiatio vestra, sic perseverantes non quaeratis aliam mensam, non aliam escam. Bonam enim mensam, bonam utique habetis et escam, qua vivit anima vestra. Quid ipse dicere possum de mensa mea? Certe ex quo descendi de Sancto Monte Dei mei, aut rarissime, aut nunquam data est mihi mensa, ut cum amicis meis epularer. Statim quae in insidiis exspectabant egressum meum sollicitudines, rapuerunt et absorbuerunt me continuo refluxu, super caput meum redundantes. Satis immisericorditer vindicatum est in me, si quid otii, si quid boni in requie illa habuerunt caro mea et cor meum. Severius in me exarserunt, et ne spiraculum quidem incedit per ea. Apud vos, charissimi et desideratissimi, conqueror de me ipso contra me ipsum. Haec certe, imo multo pejora merui, qui de poena non emendor, sed cum poena et culpam multiplico. Orate pro servulo vestro, qui vos omni die desiderat, umbram vestram suspirans, et faciem videre sitiens. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).