Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 48.1
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
48.1
EPISTOLA XLVII. AD EOSDEM.
48.1
[ V, 13.] Dominis et Patribus suis de Monte Dei, SIMONI priori cum caeteris fratribus, frater PETRUS qualiscunque Cellensis abbas, vultus in propitiatorium semper tenere.
48.2
Varius rerum cursus, saeculorum volubilitati irremediabiliter innexus, nihil stabile, nihil aeternum, sibi inesse evidenti ratione approbat. Currit, fluit, fugit, labitur, et evanescit quidquid unquam habere potest mundanus usus. Praecurrit defectus satietatem, praeterfluit adeptio appetitum, effugit instantiam desiderii fumus gloriae, elabitur utenti imago felicitatis, evanescit a viventibus vita, quia dum ordirer succidit me. Summa itaque dementia est, currere post defectum, appetere non apprehensibile, instare fumo, uti imagine pro veritate, velle diu ea vita vivere, quae, juxta Gregorium, vitae aeternae comparata, mors potius dicenda est quam vita. Alias sine dubio cursum vestrum convertistis, fratres et domini charissimi; alio appetitu vivitis; alia instantia pretiosas margaritas in foro et nundinis Veteris et Novi Testamenti quaeritis; alio usu in carne praeter carnem vivendo corpora vestra quae sunt super terram, Christo concrucifigitis; alia conversatione aeterna et quae non videntur concupiscitis. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Ideo ad montem Domini sicut passer evolastis et nidificastis in foraminibus petrae, in cavernis maceriae, ne procella aeriarum suggestionum vos involveret, ne diluvium carnalium titillationum absorberet, ne laqueus sollicitudinum saecularium concluderet, ne aura humani favoris omnem ventum a facie terrae dispergeret. Ecce locus iste est, quem constituit Dominus Moysi, in quo vidit posteriora ejus, dum ante eum transiret. Ni fallor, vir ille bonus, qui Sunamiti mortuum puerum reddidit, cui illa cum viro suo coenaculum praeparaverat, et lectum, et mensam et candelabrum, per vos saepe transitum facit, contemplatus a vobis in coenaculo gloriae, inventus in lecto mundatae conscientiae, cibatus et potatus in sacramento Eucharistiae divinae, accensus per donum sapientiae et intelligentiae. Adjuro vos per campos, cervosque camporum, ut cum transierit, post tergum ejus clametis pro pace universalis Ecclesiae, pro his qui in sublimitate sunt, pro comite nostro, cujus cor tetigit Deus, aedificare vobis locum, in quo secundum genus vestrum fructum faciatis, pro me peccatore suo et vestro, pro omnibus nobis commissis. Transite cum illo et post illum, ut manentem in perpetuas aeternitates, vel in ictu oculi, vel media hora, vel momento conspiciatis, donec transfiguremini a claritate in claritatem. Certe qui sequitur transeuntem, videbit stantem, vel sedentem.
48.3
Fratres mei charissimi, si delibatio sancta et massa; si memoria ejus vinum Libani, quid praesentia, nisi inebriatio uberum, nisi oblivio praeteritorum, et jubilatio interminabilis de plenitudine gaudiorum? Exspectatio horum laetitia, quid fruitio, nisi laetitia sempiterna? Ad instar grani sinapis visio tua, Jesu, modico sibilo aurae tenuis aures cordis percellis, et quis poterit cogitare horam transitus tui? Si dormio, somniare possum, et videre non possum. Si vigilo, detentus aliis occupationibus et curis tam cito exoccupari nequeo. Si vigilo et vacavero, tunc forte venam susurrii ejus audio, sed nondum video. Quando ergo videbo transeuntem? Si mundum cor sursum habuero, si puras manus, si lotam faciem, si tota anima, tota virtute omnibus solum Deum quaesiero, et me totum in ipsum conflavero, ut non ego in me vivam, sed Christus vivat in me, qui factus est nobis a Deo sapientia, et justitia, et sanctificatio, et redemptio. De mendacio autem, venia petita, me ipsum condemno apud vos. Nec enim solvi quod promisi, vel semel in anno revisere nidum illarum sanctarum virtutum, Montem Dei, in quo plumescunt animae charismatibus gratiarum. Fefellit me tunc ignota futurorum facies, et involuta plurimorum casuum series. De praesenti affectu, quo mens mea tota illa quadragesima impinguata eructabat mellis et butyri rivulos, pensabam sequentes annos. Sed eruca, locusta, bruchus, et rubigo devoraverunt speciosa deserti, expandentes retia quotidianarum sollicitudinum pedibus meis, ut quod egressum est de labiis meis facerem irritum. Peccavi, quid aliud dicam? Si me excuso, os meum condemnabit me. Magis autem meretur veniam culpae, humilis confessio erroris, quam argumentosa extenuatio criminis. Verumtamen cum redditur ratio facti, rei veritas non offuscatur, neque rei culpa si qua est dissimulatur. Distinguitur namque falsa excusatio, et rationabilis satisfactio. Alterum culpam cumulat, alterum quatenus culpandus, vel non culpandus sit qui arguitur, declarat. Uterque etiam peccat, et qui mentitur in sui accusatione, et qui dedignatur falsa objecta vera relatione diluere. Reproba humilitas est, plus quam in corde tuo sentias vane te dejicere: detestanda praesumptio, famam suam negligere, et suspicionis naevum non abolere. Utroque genere devitans tam quod a vero deviat, quam quod praesumptionem redoleat, et me non venisse fateor, et innumerabilibus detentum occupationibus attestor. Factum, imo non factum agnosco; causam facti, sive non facti, vobis dijudicandam relinquo. Quid pluris sit, vel quodlibet alteri praejudicet, id est factum causae, aut causa facto, definite. Cedo enim sententiae vestrae, qua credo vos de facto secundum causam, non de causa secundum facti qualitatem litem dirimere. Plus enim attendendum est, quare aliquid fiat, quam quid fiat. Informis namque est actus ille, qui nullam habet causam quare fiat; deformis, qui malam, bene formatus qui bonam. Unde et bonus est omnis actus ille, qui justam habet causam, malus qui injustam. Indifferens vero dicitur actus ille, cujus causa parum concurrit vel ad justificationem vel ad corruptionem. Augustinus De bona causa: Causa, non poena martyrum facit. De mala Dominus in Evangelio: Si oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. Item in legibus de indifferenti: Voluntas et propositum distinguunt maleficium. Dicit Ambrosius: Affectus tuus operi tuo nomen imponit. Subtiliter tamen ratione quorumdam actuum pensata, nulla intentione, nulla affectione boni fieri possunt, ut crucifigere Christum, ut adulterari, et similia.
48.4
Ut ad propositum redeam, et congrua structura cohaerere primordiis extrema faciam, venire ad Montem Dei inter illa numero, quae si bono animo fiant remunerabilia sunt; si malo, damnabilia. Fur enim ille, qui fratris illius leprosi pannos, dum missa celebraretur, abstulit, praemium bonum pro tali facinore non habebit. Recipiet vero mercedem, qui pro sancto desiderio videre castra Dei apud vos properaverit. Satis est, si non plus satis sit. More enim meo tarde incipio, sed et tarde finio. Comes Henricus reaccenso spiritu instat quaerere locum idoneum, et asserit illum alium locum non se dimisisse, nisi quia vos noluistis acquiescere. Consulo ergo, ut non grave sit iterum mittere aliquem de fratribus, cum quo ipse videam vel per me, vel nostros locum, ut jam dictum est, aptum ordini vestro. Sine mora facite hoc. Sigillatim et generaliter omnes vos saluto, quandoque venturus ad vos, si Deus voluerit, et forte cum redierit nuntius vester ad vos. Interim orate pro nobis. Robertulum nostrum saluto. Richardum, Stephanum, Rogerium, Nicolaum, et iterum omnes simul.

Intertext edge

Open linked passage

Note