Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 50.1
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
50.1
EPISTOLA XLIX. GIRARDI DE PERONA, MONACHI CLARAEVALLENSIS, AD PETRUM DE UNITA DILECTIONE.
50.1
Suo et vere suo abbati Cellensi, frater GIRARDUS de Perona, in cellam vinariam introduci.
50.2
Quod vos meum appello, non insolentia est, sed amicitia. Conscientia enim mea, quae sentit me esse servum vestrum, praesumit vos dicere meum. Dignatio enim vestra fecit me vobis familiarem, familiaritas amicum, amicitia unum animum ex duobus effecit. Et quamvis vos in sublime, ex humili loco fortuna locaverit, charitas tamen, quae in sacrario suae majestatis omnem hominem aut parem fecit, aut accepit, de personis imparibus pares amicos facit. Quem enim sic diligo, cui aeque dilectus ego? Nonne ego et vos unum sumus? Neminem habeo tam unanimem in visceribus Jesu Christi: testis est mihi Christus. Et licet nos ordo divisus dividat, charitas ligat, quia non color vestium, sed amor cordium hanc effecit unitatem, imo unanimitatem, amantissime pater, et, ut aliquid ludam coram Domino meo, quod in me torquetis, in vos retorqueo. Quid enim? Suspiciosus vobis factus sum, sicut etiam in litteris vestris apparet. Hoc signum est quia aut non diligitis, aut minus diligitis quod in veram amicitiam nec cadit nec cadere potest. Quid si vidissem vos et non locutus fuissem, aut statim exissem: nunquid tamen ideo minus diligerent? Absit a servo vestro. Absit a corde vestro, ut vel tenuis suspiciuncula in tantum amorem descendere possit! Quod autem ostia non confregi, parcite verecundiae meae, quae juxta virum sanctum, egressa est ex utero, mecum crevit ab infantia mea. A modo pudorem ante excutiam, quam vobis suspicionem incutiam, et etiam portas aereas conteram et vectes ferreos confringam veniam peto: facite de vestro, quod de vestro. Verumtamen monacho illi sit pro me, melius, cui pejus propter me fuit. Illud autem scitote quia sic collocavi memoriam vestram inter ubera mea ut nulla occasione possit avelli. Salutat vos N. vester, ut vester, vester est enim.

Intertext edge

Open linked passage

Note