Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 51.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
51.1
EPISTOLA L. NICOLAI CLARAEVALLENSIS AD PETRUM EXCUSATIVA SCRIBENDI VEL DICTANDI.
51.1
Inter amicos amicissimo Domino PETRO Cellensi abbati, fr. NICOLAUS, sic in nigris vivere pannis ut candidis induatur in coelis.
51.2
Sufficere vobis deberet, si vos diligerem sicut me, quia nunc vos plus quam me, me constat dilexisse. Furtum enim feceram propter vos, nunc furatus sum me mihi pro vobis; ego enim, qui stylum abjuraveram, dignus latebris et omni solitudine, postquam aviditatem vestram praesensi et persensi quam habetis de verbis et pro verbis hominis illius, cujus eloquentia et sapientia, vita et fama non immerito per totam latinitatem decucurrit, accepi tabulas et quod habui et feci. Cum laborare et plorare et orare deberem, ut propitiaretur Dominus peccato meo( multum est enim) in linguae volubilitatem refusus secretum cordis mei succussi pariter et concussi, et dicitis. Haec omnia in silentio, et magis cum silentio operari potuistis. Mirum si hoc ex sententia dicitis. Quis enim magis in turba est, quam ille qui faciendis dictaminibus implicatur? Perstrepunt enim ut digne inveniri sensuum veritas, verborum varietas, quid melius ad consequentiam, denique quid, quando, ubi et quomodo proferri oporteat. Hoc ergo vos judicabitis silentium et quietem, maxime homini imperito, cui et sensus nullus adest, vel sermo non est venustus et facilis ad sententias vestiendas? Denique vel monachi, quod esse videor, vel peccatoris, quod sum, non est officium dictare, sed flere. Dictare ergo nec indocto est in promptu, nec monacho in ausu, nec poenitenti in affectu. Coegi tamen me contra me, et duo volumina sermonum hominis Dei mitto vobis, in uno quorum ego dictavi quod ita incipit: Solet apostolus Paulus in verbis esse brevis, in sententiis densus. Aliud vero volumen jampridem dictatum est, et rosum et rasum; sed quaerite quis diligenter et sapienter illud scribat, multis enim sensibus plenum, illud autem scitote, quia non parvam amicorum multitudinem contempsi quibus nolui praestare ea, ad vos enim festinabat cor meum. Festinate et haec festinanter rescribere, et exemplaria remittite mihi et sic ad opus meum, secundum pactum meum rescribi facite; sed et illa quae misi vobis, et rescripta illorum, secundum quod dictum est, mittite mihi, et videte ut nec unum iota perdam. Libellulum autem, qui ita incipit: Tria sunt quibus reconciliari debemus, et horas nostras, quas habetis de Domina nostra, remittite. Orate pro me et rescribite mihi de his omnibus voluntatem vestram, et per proprium nuntium vestrum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).