Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 52.2
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
52.1
EPISTOLA LI. RUALENI PRIORIS CLARAEVALLENSIS AD HENRICUM TRECENSEM EPISCOPUM. PRO ABBATE CELLENSI RECOMMENDATIVA.
52.1
Domino et Patri HENRICO Trecensi episcopo fr. R. de Clarevalle, ambulare a claritate in claritatem, tanquam a Spiritu Domini.
52.2
Quam libenter audiamus illa de vobis, in quibus honoretur Deus, honoretur Ecclesia, honorificetur mysterium vestrum, novit ille cui, et a quo est omnis honor et gloria. Ad hoc enim vos Deus in sublimitate posuit, ut deponatis superbos, et humiles exaltetis, vos praecipue cui et voluntas bona, et potestas magna tam ex auctoritate quam ex nobilitate descendit. Hoc idcirco diximus, ut sequentibus litteris viam faciamus. Abbas Cellensis vir religiosus ac timens Deum, homo bonus et testimonium bonum habens a bonis, vita et litteratura conspicuus, nobis quoque tanta familiaritate devinctus est, ut non sit unus de caeteris, sed prae caeteris unus. Omnia nostra, sua sunt: et sua, nostra sunt; nos in illo et ipse in nobis unus est de ordine suo, in quo domino abbati nostro, amico vestro multum complacuit. Invenit ipse abbatiam, cui praeest, et turpatam, et turbatam a malitia habitantium in ea, vult eos reducere ad viam veritatis, sed facilius est informari ignaros quam reformari perversos. Sunt inter eos duo famosissimi et clamosissimi turbatores qui et malefactis suam, et maledictis alienam vitam jugiter attriverunt. Confidentes enim in linea suae nobilitatis scandala nutriunt, moliuntur dissensiones, quia comprehensi sunt in operibus manuum suarum. Si quid igitur nostri Clarevallenses apud vos possunt, facite unum ex duobus, ut aut de monasterio penitus evellantur, aut sic statuantur in monasterio ut jam amplius mutire non audeant, et sciant prophetam surrexisse in Israel ad obstruendum os loquentium iniqua. De praedicto vero abbate patre et fratre nostro, hoc adjicimus, quia qui illi benefacit nobis facit, et qui illum audit nos audit, et qui illum laedit nos laedit.

Intertext edge

Open linked passage

Note