Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 53.3
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
53.1
EPISTOLA LII. NICOLAI CLARAEVALLENSIS AD PETRUM EXHORTATIVA UNITATIS CONTRA MALOS ET DE CORRECTIONE.
53.1
Speciali et pene singulari amico PETRO Cellensi abbati, frater NICOLAUS, se ipsum, et si quid amplius possit.
53.2
Quod frequenter scribo vobis, non est insolentiae, sed amicitiae argumentum. Scio enim quis et cui scribam: alioquin quid tantae extremitatis cum tanta summitate, si non mihi condescendisset illa vestra humilis sublimitas, imo sublimis humilitas? Credo, patienter audietis servum vestrum, et si dignum judicatis, filium, amicum autem velitis, nolitis. Si quid mordacius et audacius processerit, dilectioni ascribite. non praesumptioni. Manum vestram misistis ad fortia, et fortitudine opus est, quae vos salvum faciat a pusillanimitate spiritus et tempestate, fortitudo in praelatorum mentibus summum obtinet principatum, qua cedente omnis virtutum fabrica per discrimina, imo per praecipitia labitur, vobis praecipue necessaria est, si attenditis et intenditis, ubi, cum quibus, ad quid, et quis positus estis, ubi, in loco utique honorato, sed onerato; ubi multae divitiae et malitiae multae, locus dives possessionum, sed praesumptionum ditissimus. Ab antiquo plantatum est toxicum mortis in horto illo. Ex quo ibidem regularis rigor elanguit, et res sanctuarii rapinis expositae, dispositae flagitiis, flagitiosos homines incurrerunt. Non fuit qui se opponeret murum pro domo Israel: qui gladio spiritus amputaret vites, purgaret palmites in vinea illa electa, quia, qui vigilabant super gregem illum, dormitaverunt omnes et dormierunt: cum quibus autem? Cum hominibus operantibus iniquitatem? qui ab uberibus, sub uberibus Ecclesiae nutriti in ipsa matris viscera tota evisceratione grassati sunt, exterius infamia, et infamanda operati, interius horrida et horrenda fecerunt, ad quid autem? profecto ut vitia disperdatis in superficie, evellatis a radice, disperdatis in elongatione, dissipetis in communitione, vos autem quis? revera juxta Apostolum homo quieti et moderati spiritus totum habens quod lenitatis est, asperitatis aut parum aut nihil, vos multum mellis, illi multum fellis hauserunt sibi. Conversatio vestra dulcior sit quam mel et favum, illorum amaritudo habet myrrhae et aloes plus quam libras centum. Non bene conveniunt nec in una sede morantur tanta simplicitas et tanta dolositas, tanta perversitas et tanta sanctitas, tanta benignitas, et malignitas tanta. Ponenda quidem fuit lucerna super candelabrum, ut lumen videret qui ingrederetur; sed forsitan non tantis ventorum turbinibus opponenda, ne exstingueretur. Et haec quidem antequam ascenderetis. Postquam autem audistis a Domino: Amice, ascende superius, agendum est in manu forti, et brachio extento, et gladius Phinees saepissime et potentissime educendus ad verberandum et transverberandum filios Belial, qui famae et vitae suae nec rogati parcere volunt. Indigent enim increpatione, non exhortatione, praecepto, non consilio, non doctrina, sed virga, alioquin laetificastis omnes inimicos vestros et amicos moestificastis: qui ambabus, ut dicitur, manibus parati sunt pestilentes filios a sacris aedibus, et sedibus exturbare, induite fortitudinem, non parcat oculus vester, et non misereatur, quia et si plerumque culpa est totam prosequi culpam, in illis tamen vitium est, vitio vel aliquatenus pepercisse. Novi ego quod populus durae cervicis sit, cujus et vetus, et veterata rebellio velit vinum, non oleum, flagellum non beneficium, verbera non verba, punctionem non unctionem, serpentem non columbam, magistrum non patrem juxta comicum, male eos docuit lenitas vestra, quia domus exasperans est, legistis ne de illis qui ponunt pulvillos sub cubito hominum et faciunt cervicalia ad capiendas animas pulvilli; et cervicalia juxta Sapientem blanda et lenia verba sunt in quibus laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur. Tali pulvillo et tali cervicali circa delinquentes filios usus est Heli, cum diceret: Non bona fama, filii, quam audio de vobis, et haec quidem fuit corripere et coercere, sed lenitate et mansuetudine patris, non severitate et auctoritate pontificis, immisericordem debet sortiri semper exspectata judicem, nunquam secuta correctio.
53.3
Qui sunt tamen, qui affectant tyrannidem et ponunt in coelos os suum? Profecto duo filii iniquitatis, quibus nulla mentio, de se nulla cura, pro se nulla, in se nulla reverentia, qui didicerunt fatigare Deum contemptu, naturam flagitio, leges abusu. Nunquid non mille mortibus dignus est, qui suam pueritiam turpavit, turbavit adolescentiam et aetatem tam inclinatam inclinat semper in pejus? non solum semper feriendus, sed et fulminandus est homo frontosus ad verecundiam, insensatus ad metum, inflexibilis ad pietatem, ad iram praeceps, velox ad facinus, pronus ad injurias, sed et ille alter contemptibilis adolescentiae et contemptricis insolentiae est adhuc, lupicellus in patrem suum mordaciter strinxit dentes suos, turpis corpore, turpior corde, opere turpissimus super omnes coaetaneos suos, hic in primaevo pueritiae flore omni impuritate se polluit, et adolescentiae vias ingressus, egressus est cum Dina ut videret mulieres regionis illius, nec hominem veritus nec reveritus ordinem, etsi non quaecunque voluit, tamen quaecunque valuit fecit. Quanta malignatus est inimicus in sancto! Quanta audivimus et cognovimus ea, et fratres nostri narraverunt nobis? Religandus est, et dentes ejus in ore ipsius conterendi ne in lupum transeat juvenis gratis currens ad facinus, ad honestum nec pretio. Ii duo unum impietatis parietem statuerunt et clamavit pilosus alter ad alterum, juvenes sunt, nobiles sunt: et idcirco alacrius et acrius corrigendi, ne vobis in scandalum, sibi in periculum, aliis veniant in exemplum, et sciant vitiis accessisse judicem, moribus fundatorem, vos autem, domine Pater, ne timeatis a duabus caudis titionum fumigantium istorum, quia fortassis ducentis manus ducit eos, ut exeant opera eorum in lucem et arguantur a luce in luce, nonne vestri Clarevallenses vobiscum sunt, ante quorum faciem vel stare nedum loqui audebunt? videte, ut non annuntientur in Geth, neque in compitis Ascalonis et dicant filii incircumcisorum: Ubi est quem posuerunt custodem in vineis? Proinde extendite manum vestram, et sagittas vestras complete in eis. Sicut filius excussorum, haec locutus sum, domine Pater, non quasi dirigens, sed quasi corrigens, et diligens multum, nec enim praesumo docere Minervam, vel in sole radios ponere, cum vos, me tam vita, quam scientia longe antecedatis. Claudite epistolam hanc vestris, et vestrorum oculis: quam idcirco propriis manibus exaravi, ne in oculos aliorum incideret. In fine ejus commendo vobis magistrum Joannem, qui vos suo pectori et altius et arctius impressit: quem propter vos singulariter diligimus, cum et propter se specialiter diligendus sit, valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note