Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 55.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
55.1
EPISTOLA LIV. AD GRANDIMONTENSES.
55.1
[ III, 8.] Charissimis Patribus et dominis suis de Grandi- Monte, frater PETRUS Trecensis abbas, fideles orationes.
55.2
Scio quia in concilio justorum et congregatione magna opera Domini. Idcirco, fratres charissimi, longe licet a vobis remotus, tamen animae meae intentionem et supplicationem in praesenti conventu transfero, quatenus portiunculam cujuslibet coelestis benedictionis referat, unde consoletur et longo tempore confortetur. Credo enim, si vel unam oratiunculam angeli illi vestri, qui faciem Patris semper vident in coelis, ad ipsum Patrem luminum, et ad thronum gratiae Filii ejus, ab ore et corde vestro pro me detulerint, quod faciet fructum sursum, et germen ponet in terra deorsum. Hinc vero fructus vitae et spes misericordiae egeno et pauperi erit. Manus igitur illas vestras puras ab omni sanguine et crimine, et oculos columbinos ad fenestras coeli, per quas ad propitiatorium et ad Sancta sanctorum intrare soletis, levate: nec aliquo modo deponatis, donec vos exaudierit qui desiderium pauperum exaudit Dominus. Vester sum; sed tunc dignius et affectuosius. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).