Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 58.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
58.1
EPISTOLA LVII. AD H. SUBPRIOREM, THOMAM ET ASCELINUM CLARAEVALLENSES.
58.1
[ III, 11.] Suis charissimis amicis, H. subpriori, THOMAE et ASCELINO Claraevallensibus, frater PETRUS abbas Cellensis, gratiam pro gratia.
58.2
Quibus gratiosiori affectu dulcius copulamur, eisdem non immerito meliora et dulciora scribimus. Ut enim dignior animus quam corpus, sic animi potiora sunt bona, quam corporis, fidelis vero sui ipsius interpres est animus. Itaque et nos potius quae ad animum pertinent colimus, quam quae ad corpus. Nam si de affectu non secundum affectum scribis, utique mentiris. Igitur affectus cum de se loquitur, se et non alium loquatur. Est enim hypocritarum aliena tanquam sua, sua tanquam aliena dicere. Nihilominus et simulatorum est, neque simpliciter diligere, neque veraciter ad amicos loqui vel scribere. Quamobrem in Christo et in conscientia vera pronuntio, quod erga me sinceriorem et puriorem habeatis affectum, ut credo, quam ego ipse. Nam quo purgatior est in vobis oculus mentis, eo perspicacior est etiam in amicis diligendis; et quo expeditior ad clare videndum, eo liberior ac justior de omni causa decernendum. Solummodo siquidem corporum nebula obstat, ne se vicissim meus et vester spiritus sublatis impedimentis clare videat. Attamen ut in corpore mortali immortalia corda, et ad se per amorem accedere, et sese per mutua desideria possunt contingere; sic unica et speciali dilectione, quotidiano recursu a suis commeant regionibus, quatenus datur, ad se salutandos et osculandos affectus nostri. Quoties enim vos recogito, toties pedibus animi vos adeo. Itaque, fratres charissimi et desideratissimi, vestras consolationes et sitienter suscepi, et ardenter perlegi, et velociter complevi. Et attendite etiam in hoc quam bene cohaereant, quam perfecte sibi consentiant conscientiae nostrae. Quando enim scribebat dictante animo digitus vester, cogitabat animus noster: et quod scripserat digitus, hoc elegerat animus. Plane priusquam audirem obedivi, antequam consilium daretur acquievi. Tanta dilectionis velocitas, ut audire non exspectet quod facere debet. Laedi namque se aestimat, nisi amicorum voluntates praecurrat. De merito suo plurimum sibi praeripi gemit, nisi etiam motum voluntatis vigilanter praeoccupaverit. Tunc laeta, tunc gratulabunda, cum praecesserit veniendo, et quodammodo excesserit majora faciendo. O excessus charitas! o excedens charitas! Sola in omni genere virtutum excedendo non excedis, ascendendo non corruis, descendendo ascendis.
58.3
Ad modum proprium cohibetur humilitas, terminos suos habet castitas, ad malum non laxamus obedientiae habenas, ad fines suos, nec extra extenditur largitas, ad fines mendacii non accedit veritas. Sic denique et aliae virtutes, cursus tantum suos excurrere, sed non transcurrere debent. Constituti sunt eis termini, qui praeteriri non poterunt. At charitas usque ad coelum, imo et supra coelum, veluti cui lex non est posita, conscendit, usque ad infernum, et etiam in inferno ipso aliquando descendit. Amicos amplectitur, nec ab inimicis arcetur. Cum se extendit, non laeditur, cum se superextendit, non rumpitur. Semper crescit, nunquam senescit. Anni ejus non deficiunt, sed perficiunt. Quo enim vetustior, imo diuturnior, neque enim veterascit, eo et clarior. Sicut vinum Libani semper novatur, semper confortatur, semper cumulatur. Vires semper accrescunt; splendores faciei ejus nunquam deflorescunt. O virtutum virtus! semper in me sic excedas, ut nunquam decedas. Non sinis decedere, in quo dignaris justos excessus creare. Sic novit Apostolus mente excedere, et coelum tertium penetrare; sic propheta in excessu mentis supra hominem de Deo sentire. Prae stupore Petrus in consideratione glorificatae majestatis sic excesserat, cum dicebat: Faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Secundo etiam et tertio sic excessit, vel quando Christum non sustinens mori, dicit; Absit a te, Domine; vel quando abscidit auriculam servi, vel etiam in captura piscium cum dicit: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. O quoties sponsa ad sponsum excurrit, aut ut verius dicam, se ipsam et omne quod creatum est pro amore sponsi excedit! Quandocunque enim vel de sponso vel ad sponsum loquitur, per excessum transvolare dicitur. Hos saltus sive excessus non novit, nisi qui experientia didicit. Quapropter de his mihi parcius loquendum, vobis idoneum est latius et largius agendum potius, quam disserendum. Valete. Quam citius potero veniam ad vos.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).