Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 60.1
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
60.1
EPISTOLA LIX. AD EUMDEM.
60.1
[ III, 13.] P. Cellensis R. suo Clarevallensi.
60.2
Excusationis meae prooemium, sive velamentum rusticitati meae superinducerem, si clerico scholari, non monacho Clarevallensi, si spumanti in saecularibus, non sudanti in regularibus, si denique Sirenarum oblectamenta captanti, non aspera quaeque per desertum sectanti scriberem. Nunc autem quia id solum quod honestum est, bonum esse non dubito: omne vero verum honestum, si verum dixero ab honesto non recedens, confusionem non timeo. Scio itaque manum te ad fortia misisse, et satis perplexum antiquo sophismate sophisma fecisse. Crede mihi, frendens et rugiens quaerit solvere quod nequit ex ratione refellere. Callidus est et in arte perversae calliditatis potenter callens, utpote cui ab incomprehensibilitate retro labentium temporum annus, mensis, dies, hora, vel brevissimum momentum non est elapsum absque hujusmodi conflictationibus. Quoties vicit et victus est? dejecit et dejectus est? obruit et obrutus est? Non est ei pudor, timor procul abest, spes evertendi semper adest. Fulminat timens, attrectat tremens, recedit sperans, accedit dubitans. O astutia simplicitatis inimica, malignitatis filia, unica totius religionis tinea! Patrem nostrum a paradiso exclusisti, in exsilio detrusisti, in morte conclusisti: nos beatitudine spolias, miseriis cumulas, a Deo separas. Quid tibi et nobis? Cepisti et decepisti, sed non recepisti. Qui enim fecit, ipse reficiendo recepit. Seductor igitur, charissime, cavendus est, et laqueo suo capiendus, et gladio suo detruncandus. Sic fecit nobis, sic faciamus illi. Si malum est esse homicidam, sed non diabolicidam. Caput ergo ejus contere, caudam apprehende, corpus medium scinde: et sic vespere et mane et meridie narrabis in confessione, annuntiabis in satisfactione, exaudieris in oratione. Sophista iste male proponit, pejus assumit, pessime concludit. Suggerendo prava proponit, ad delectationem trahendo assumit, in consensum dejiciendo concludit. Si itaque suggestionem prudenter praevidens scuto sacrae institutionis propuleris, delectationem fortiter memoria passionis Christi excusseris, consensum constanter timore et amore Dei negaveris, tendiculas ejus tanquam fila aranearum abrumpens, coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon.

Intertext edge

Open linked passage

Note