Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 61.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
61.1
EPISTOLA LX. NICOLAI CLARAEVALLENSIS IN PERSONA FRATRIS ADAE AD PETRUM.
61.1
Singulari Patri et domino P. Cellensi abbati, frater A., quidquid est, et quidquid potest in Domino.
61.2
Nihil est amicitia dulcius in rebus humanis, sed hoc fit cum hominis persona diligitur, non fortuna, hac dilectione dilexisti filium tuum, Pater sancte, ut aliquando dum recordor miserationum tuarum, cor meum et caro mea exsultent in Deum vivum. Eram enim juvenis aetate, pauper censu, pauperior meritis, et tu, dimissis illis qui me tam religione quam scientia transcendebant, junxisti lateri tuo, tuo conventui praetulisti. Quid retribuam Domino, pro his omnibus non quae retribuit, sed tribuit mihi? scio quid faciam. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabo quoad vixero. Sed quousque longum facio prologum et non nude frontoseque dico, quae dicenda sunt? Loquar ad dominum meum, utinam jucundum sit ei eloquium meum. Juxta enim vocem viri sancti, conceptum sermonem tenere quis potest? Tacere non possum, dicere non audeo, dicetur tamen. Diu est, amantissime Pater, quod proposueram ascensiones in corde meo, ut ascenderem ad locum sanctum, locum illum, quem elegit Dominus ex omnibus locis terrarum, ut esset nomen suum ibi, nec juvenili ut assolet levitate jactatus, sed morosa deliberatione firmatus texi propositum ne expositum penitus deperiret. Arreptus igitur in spiritu judicii et spiritu ardoris, nec ulterius valens vel volens dissimulare spiritum libertatis, veni ad vestros Clarevallenses plorans et orans ut reciperent me in concilio justorum et congregatione. Pulsavi fortiter sed fortius repulsus sum. Perseveravi, impetravi, intravi, et ecce sum inter illos quasi unus ex illis. Obsecro vos per viscera misericordiae Dei nostri, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent, quia de vestris ad vestros transivi, vestros non verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Videte quantum confidant de vobis, qui sine vobis retinuerunt me, scientes quia ipsi in vobis et vos in illis, serenissime domine et amantissime Pater. Vale.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).