Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 62.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
62.1
EPISTOLA LXI. AD NICOLAUM CLARAEVALLENSEM MONACHUM.
62.1
[ IV, 3.] NICOLAO suo PETRUS suus.
62.2
Mirabili conditas sapore litteras aviditati meae componitis, quoties scribitis. Ut enim veraci amico veraciter loquar, illud pene proprie proprium apud me habent: Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. Ipse autem etsi imperitus sum stylo rescribendi, non tamen scientia redamandi. Scio quem amare debeam, quare, et quantum, et quandiu. Quem, nisi servum Dei, nisi qui diligit justitiam, et odio habet iniquitatem, nisi denique qui in Deo manet et Deus in eo? Quare, nisi quia conservus, et frater est, nisi pro quo Christus passus est? Quantum, nisi quantum me Filius Dei, quantum me ipsum, quantum manus oculum? Quandiu, nisi usque ad mortem, nisi usque in saeculum saeculi, nisi usque in aeternum et ultra? Generaliter sic afficiuntur qui non quae sua sunt quaerunt, sed quae Jesu Christi, qui pleni charitate et dilectione in cubilibus et in hortis aromatum in meridie cubant et pascunt. Isti sunt tui, imo mei Clarevallenses. Hi sunt qui non sicut ille negaturus Jesum a longe sequuntur, non sicut alii appropinquantes stant, vel ab eo recedentes post Satanam redeunt; sed sindone rejecta nudi post nudum ambulant, Agni vestigiis inhaerentes ad coelum transvolant: et donec ad sedentem in throno accedant, et regi opera sua dicant, super montes aromatum transilire properant. Hi sunt cervi montium, capreae camporum, hinnuli silvarum. Denique ipsi sunt lilium convallium, cedri Libani, olivae uberes in domo Dei. Pulchrae sunt genae eorum absque eo quod intrinsecus latet. Amplior virtus quam fama, flamma non tanta quantus ardor, laus eorum confortata est, nec possum ad eam. Vere et tu ex illis es. Nam et loquela tua et opera manifestum te faciunt. Si ergo, ut praedixi, mutua dilectione adinvicem specialiter afficimur, et quis et quare, et quantum et quandiu, firmiter conservabimus. Pene tanquam oculis captus non attendens, quis et cui scribam. Qua enim fronte insipientiam meam, turpitudinem meam, tarditatem meam non abscondo, non operio, non celo? Et si oculis insipientium illudo, capreae et lyncei oculos sic quoque decipere posse praesumo. Sed ne decipiaris, plus in me aliquid quam audis sensus et ingenii suspicans, prorsus aperio paupertatis meae inopiam. Nempe quia fodere non valeo, mendicare non erubesco. Aperi igitur manum, resera os, ut parturiat sapientiam. Quaero autem, quid sit quod ait Hieronymus in epistola ad Rufinum, exponens judicium Salomonis super quaestione duarum meretricum:« Tertia die postquam ego peperi, peperit et haec.» Si consideres, inquit, Pilatum lavantem manus atque dicentem:« Mundus ego sum a sanguine justi hujus;» si centurionem ante patibulum confitentem:« Vere hic erat Filius Dei;» si eos qui ante passionem per Philippum Dominum videre desiderant; haud ambige primam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum Judaeorum, pro quo Dominus precabatur: Pater, ignosce illis, etc.» De centurione, et de his qui Dominum videre quaerunt, quod Ecclesiae filii sint, non tam durum mihi videtur; sed de Pilato prorsus incredibile aestimo. Sequitur in eadem epistola: Nulla, inquit, dubitatio est, quin cuncta quae dicuntur, non Salomoni mortuo, sed Christi conveniant majestati. Simulat ignorantiam, et humanos pro dispensatione carnis mentitur affectus, etc. Si Dominus noster Jesus Christus quidquid humanae naturae est praeter peccatum assumpsit, et humanos affectus non fallaciter, sed veraciter habuit; quomodo ergo mentitur humanos affectus?
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).