Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 63.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
63.1
EPISTOLA LXII. NICOLAI CLARAEVALLENSIS AD ABBATEM CELLENSEM. SUSPICIOSA SUPER TRADITIONE LITTERARUM.
63.1
Dilecto sibi multum et amabili valde domino PETRO Cellensi abbati, Fr. NICOLAUS, a summo Domino euge boni servi.
63.2
Antequam vos viderem, dilexi vos, et fuit principium dilectionis testimonium religionis, quod a religiosis de vobis audieram. Postquam vero auditui visus accessit, successit mutuae familiaritatis arcanum, et de personis imparibus pares animos amicitia fecit. Et licet vos dignitas sublimem, dignatio tamen humilem reddidit, cum vos exinanistis vilem benigne colligendo personam. Hinc est quod in sacrario vestrae charitatis admissus commisi vobis, quod alteri committere non audebam; et hoc tanto securius, quanto sincerius vos diligebam. Et quia verus amor omnem suspicionem vel simulationem a veritate suae puritatis eliminat; parvam suspiciunculam meam vobis aperio. Litteras vobis donaveram donandas Lecelino; sed nescio quo pacto Arremarensis abbatis manibus inhaeserunt. Utrumque difficile imo impossibile est, ut vel vos ei dederitis vel ab illo illas acceperit, cum ego de vestra veritate et de illius taciturnitate non dubitem. Proclivius tamen crediderim juvenem juvenili levitate seductum, quam vos ad id deductum, amantissime Pater; sit tamen in beneplacito vestrae dignationis ut mihi rescribatis, qualiter Epistolam reddideritis ei. Librum nostrum per praesentium latorem mihi remittite. Illud autem scitote, quia servus vester sum: et, si dignum judicatis, amicus. Vale, et orate pro me.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).