Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 64.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
64.1
EPISTOLA LXIII. AD EUMDEM CONQUERENTEM CUR ALIQUID LONGIUS NON SCRIBERET. PULCHRA DE MISERIA HOMINIS. HOMO NATUS, etc.
64.1
Suo suus.
64.2
Nuper cum aquilonaris rabies rapidiori flatu nuditatem nostram perussisset et percussisset, jussi sumus minuere sanguinem universi. Haec autem minutio solemnis est, et ab his qui fundaverunt ordinem, ordinatius ordinata, ut de superfluitate conqueri non queamus. Tacere namque et jacere praecipimur, omnia in refectorio sicca sicut heri et nudiustertius intuentes. Nec laborare possumus nec orare, nec legere, nec saltem legentibus adhaerere. Justissima prorsus ratio, et aequo pondere confunditur, et contunditur antiqua superbia, ut qui parietum rimulas ipsi soli inaccessibiles claudebamus et gaudebamus ad tenebras; nunc soli et aeri caput offeramus, vir cum sit imago gloriae Dei, ait Apostolus, non debet velare caput suum; et nunc experimento didicimus, quia subinducta teneritudo fuit vitium, non natura. In hoc spatio spirituales viri secretissimos conscientiarum suarum recessus investigant; non ut non inveniant, quod reprehendant; sed, ut quod invenerint reprehendant. Tunc divident inter aquas et aquas videlicet inter puritatem spiritualis intelligentiae et sensualitatem infimae et infirmae carnalitatis, ponunt autem firmamentum rationem: ne superiores inferioribus inclinentur, et inquinentur; vel inferiores copulentur in superioribus; infelix, qui sic non dividit, quia quidquid obtulerit, non placet ut placeat, sed placitum irritat. Ego inter alios, et cum aliis ad hoc jubilaeum sum vocatus et collocatus in deliciis istis. Hic autem a flamma litteralium negotiorum, quae assidue Clarevallis aguntur, paululum refrigeratus retorsi oculos ad memoriam vestram: et hoc utique tam gaudenter quam ardenter diligo vos et diligor a vobis. Reliquis reliqui subtiles et utiles illas meditationes, qui me durioris et vitae purioris exercitiis attriti et astricti in plateis supernae Sion saepius, evolantes, imaginum coelestium hauriunt theorias. Igitur a tumultu et vario rerum turbine liberatus confabulabar mecum et dicebam: Ecce jam venit plenitudo temporis, ut scribam illi quem diligit anima mea, si forte recursu familiarium paginarum possim illius blandimentis eloquentiae revocare dulcedinem. In veritate comperi quia stylum potentissimum habet quem sensus acuit, et sermo polit; et qui sit utrarumque partium felici temperatura permistus. Dum haec cogitarem: ecce alia cogitatio subintravit dicens: Nunquid hoc est sapientis necdum poenitentis, ut amicum vocet et provocet, non ad medullas sensuum, sed ad spinas verborum? Hoc certe puerorum est, vel pueriliter sapientium; qui non sententiam lectionis, sed eloquentiam orationis attendunt, inhiantes spinarum floribus et ab asperitate segetum abhorrentes. Sermo verae puritatis, vel purae veritatis illibatus esse debet, et facilis nec artificioso colorum velamine desiderat opacari.
64.3
Teste quippe philosopho, aperta decent et simplicia bonitatem. Quid ergo dicam, vel dictabo roganti amico, dignum dilecto, ad videndum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum? Docebo te? sed hoc esset dementia: laudabo te? sed hoc esset stultitia: monebo te? sed hoc esset audacia: tamen circa hoc tutius versabitur stylus, cum audacia sit quasi comes individuus dilectionis. Volo ergo tibi duo verba proponere, ad quae tremere soleo quae vir sanctus in se ipso et de se ipso sentiens tam mirabiliter quam miserabiliter humanae mortalitatis deplorans aerumnas, ait: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra et nunquam in eodem statu permanet. O conditio abjecta nascendi: vivendi dura, misera moriendi. Homo natus de muliere. Quid enim abjectius? brevi vivens tempore repletur multis miseriis; quid durius? qui quasi flos egreditur et conteritur; quid miserius? Vides, homo, triplicem, sed infelicem funiculum quo stringitur et cingitur omnis humana propago; quo non modo difficilis, sed et impossibilis sit ad rumpendum. Vis oculata fide videre, quia nihil est homine nascente abjectius? Omnium certe animalium et avium corpora multiplici munivit natura praesidio, et eis quasi quodam patentissimo sinu pietatis occurrit. Denique bovi setam, volucri plumam, et dentes, et ungues, et cornua concessit, ut habeant unde vim vel inferant, vel repellant. Sola hominis membra videas abjecta esse, non edita, quibus illa benignissima rerum nutrix quasi quodam indignationis oculo novercatur. Adde quod profundissimis ignorantiae tenebris homo pollutus et obvolutus veniat in locum hunc tormentorum ubi infeliciter nascitur, infelicius vivit, infelicissime moritur. Reliquorum namque animalium pulli, et cum nati fuerint currunt et inter tot millia gregum ad ubera materna mira facilitate revolare noverunt. Pueri autem pedes nec idonei sunt ad movendum nec manus ad tangendum; et nisi nutricis ubera puerilibus labris pressius imprimantur, ante potest mori, quam ori apposita invenire; hanc nobis haereditatem reliquit ille vetustus Adam, qui fugit a facie Dei, quam inconvertibili mortis privilegio communivit.
64.4
Vide, Domine, et considera quia furtim sublatus sum, et hic innocens in lacum missus sum, innocens plane quantum ad illum, qui me perdidit et occidit; ad nihilum redactus sum et nescivi, quia non ibi fui cum devorasset me morsu amarissimo: et attende quantum singula verba suo pondere librata sint. Homo, inquit, natus, non homo conditus, quia ille leges oppressionis istius non sensisset, si non consensisset apostatae spiritui, qui eum fallaciter seduxit, et deduxit in locum afflictionis et lacum mortis. Idcirco autem additum arbitror, de muliere, quod filius virginis his passionibus subditus non fuit: quas etsi habuit, ex voluntate fuit, non ex necessitate: Brevi, inquit, vivens tempore, vere universa vanitas, omnis homo vivens. Omnis, inquit, homo vivens, non omnis homo vita. Corpus denique est vivens, anima est viva, Deus vita; vivens ex vanitate, viva ex simplicitate, vita ex unitate. Propterea corpus, quia compositum est, oritur et moritur; anima, quia simplex est, nescit occasum. Omnia, inquit Scriptura, orta occidunt, et aucta senescunt. Orta, inquit, non facta, quia quaecunque ab illa omnipotentis manu in ipsis rerum principiis facta sunt, in aeternum permanent, ab ipsis composita et prodeuntia, et ortum recipiunt et occasum. Vita vero et unum est, et una est, quod nec simplex quodammodo nec compositum participare possunt, quia unius et unicae unitatis est haec praerogativa, quantum ergo vivum vivens praecedit, tantum vivum vita praecedit, nisi quod illud tanto eminentius supervehitur, quanto incomparabilius creator supereminet creaturae: vivens, inquit, tempore, qui factus est ut praeesset tempori, non ut temporalitati subesset, et hoc brevi tempore, ut velocitati jungat velocitatem, quia nihil est annis velocius; hinc est quod puer in adolescentem, adolescens in juvenem, juvenis in senem, senex in decrepitum commutatur, ut unde proficit, inde deficiat, donec redeat in terram unde assumptus est, ut illud impleatur: Vespere decidat, induret et arescat. Recordare quia, etsi brevi tempore, non tamen brevi labore, et ideo sequitur: Repletur multis miseriis, et quis pondus humanarum miseriarum cogitationibus comprehendere, nedum vocibus enarrare sufficiat? Nullus excipitur, nullus evadit, etiam si illum in rerum verticem vocaverit, et locaverit ille magnus providentiae oculus, qui de sublimi Divinitatis specula, cuncta prospectat. Hujusmodi enim quanto sublimiores sunt, tanto miseriis multiplicioribus implicantur. Subditis namque licet vel plangere miseriam suam: praelatis vero, inter aerumnas cor ipsum exerentes necesse est vultum induere gaudiorum. Semper ergo homo convertitur in miseria sua quia semper configitur spina; nunc ad miseriam corporis, nunc ad miseriam cordis; ad miseriam dum dormit, ad miseriam dum vigilat, ad miseriam quaquaversum se vertat. Animadverte quid de mala conscientia debeas judicare: ergo ipsam bonam arbitror, miseram licet longe diverso vel adverso respectu, nunquid non misera est, quae cecidit ab aeterno, quae tenetur in exsilio, quae differtur a regno? Egreditur, inquit, et conteritur, inter egressionem et contritionem nulla provenit intercapedo; sed statim ut egreditur, conteritur, quia unde incipit vivere, inde incipit mori. Quotidie enim morimur.[ SENECA ep. 24.] Quotidie demitur aliqua pars vitae; et hoc est quod subvertit, quia fugit velut umbra, quam eleganti similitudine, circuitus humani signavit involucrum, sicut enim umbra nunc a dextris est, nune a sinistris; nunc ante, nunc retro; sic et homo nunc a dextris est, per prosperitatem, nunc a sinistris per adversitatem, nunc ante per elationem, nunc retro per detractionem, et nunquam in eodem statu permanet. Quam bene depicta est inertia vel vecordia animarum nostrarum. Nunquam enim stat anima, sed nunc intus, nunc foris, nunc in angulis platearum vaga et garrula, et quietis impatiens, nec valens domi consistere pedibus suis. Heu! quam verum est: Peccatum peccavit Hierusalem, et ideo instabilis facta est. Haec tibi, amicorum dulcissime; saltem saltuatim dictavi, qui continuatim non potui, trahentibus et retrahentibus negotiis multis, sed et manibus meis scripsi.
64.5
Omnes enim, qui habent negotia, veniunt ad nos; sed et ego solus cum sancto Jacob dicere possum: In me haec omnia mala reciderunt. Quamvis et hoc ultra occupationes tuas multas et malas sit, quem in terribile curarum pelagus honoris altitudo resorbuit. Validissimum tibi tamen argumentum sit quam profundius in viscerum meorum abdita descendisti, qui tantillum illud spatii, quod conscientiae meae debui, praebui amicitiae tuae; ubi si stylus rutilantiori verborum lumine non lucet, scito quia facultas defuit, non voluntas. Factus sum insipiens; tu me coegisti. Tu, inquam, qui cum sis verbo dives, scientia copiosus, magnus ingenio, loco primus, rusticitatis meae eloquium concupisti, instar Eliae, qui victum viduae esurivit extremum; sed, nisi fallor, simili animo et tu facis qui petis, ut tribuas; esuris, ut saties, et mihi tui sensus horreum tota liberalitate recumules. Non attendas ergo styli claritatem, sed animi puritatem: et pensa opuscula nostra post mortem non esse pensanda, sed opera illo scrutante, qui reddet unicuique juxta opera sua. Propterea sic vive cum inferiori quemadmodum superiorem tecum vivere velis; et cum aliquid feceris, nihil te fecisse putes; et tunc plenissime cuncta fecisti fortunatus, si semper amari ames, et timeas timeri: haec cogitatio tollit extollentiam, insolentiam reprimit, deprimit primum et ultimum vitiorum. Semper ergo coelestibus invigilet tua lingua praeconiis, anima sententiis, dextra donariis, quia quidquid hominibus tuis indulges, tibi retines: et quidquid pauperibus spargis, colligis tibi. Verum est enim quod ait ille rhetorum splendor, quia quidquid agis, tuum est; quod habes, alienum. Et haec quidem dictaveram et bene scripseram, antequam tuus nuntius adveniret. Cum quanta autem celebritate et suavitate recordationis tuae, ista jactaverim, testis est mihi, qui haec excepit meus, imo et tuus qui memoriam spiritus tui in suo spiritu abundantius collocavit; in illo enim mihi multum complacuit, tam propter puritatem conscientiae suae, quam propter indolis suae alacritatem. Tu vero qui jam cum Domino ascendisti Hierosolymam, ora pro utroque, quia uterque tuus est ut protegat nos sub umbra alarum suarum donec transeat iniquitas, ut cum ipse apparuerit, vita nostra, et nos cum ipso appareamus in gloria. Quam fortiter autem universitas nostra, pusilli et magni, juvenes et senes, claustrales et officiales, uno verbo, uno animo, uno in loco, rogaverunt dominum Trecensem et pro persona tua, et pro Ecclesia tua melius est, ut per alium quam per me cognoscas.

Intertext edge

Open linked passage

Note