Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 65.1
Choose a text
More by Petrus Cellensisc.1115-1183
—
11623 Episto330
65.1
EPISTOLA LXIV. AD NICOLAUM CLARAEVALLENSEM MONACHUM.
65.1
[ IV, 2.] Suo suus.
65.2
Bestia quae tetigerit montem lapidabitur. Cacumina, dilectissime, litterarum tuarum in tantam nubium densitatem sublevata sese recipiunt, quod vix conatibus difficillimis acumen luminum meorum quoquo modo admittant. Nunc enim volas et pervolas in sublimitate cedrorum, nunc nidificas in altissimis cavernis maceriarum, nunc ambulas super pennas ventorum, nunc denique curris et discurris incomprehensibiliter super montes aromatum, sive invenias semitam per quam ambulaverit homo, sive non invenias, non multum curas. Nec mirum. Nam tuus ille caeteris familiarior Seneca, hominum ingenia per tria divisit genera. Primum ponit ut tuum, vias sibi aperire, et quaeque remota vi propria penetrare. Secundae sortis ingenium non adeo ingenuum, quod praeire nescit, sequi tamen non intumescit. Infelicioris tertium fortunae dicit, quod nisi coactum, manu tractum, currui impositum, ab inertia sua minime concalescit et exsilit. Huic me larga manu natura, primum et etiam secundum mihi invidens ingenium, quam astrictissime, ni fallor, obligavit, et funiculo suae dimensionis in haereditatem praeclaram confirmavit, sigilloque communivit et dolor! Tibi quidem oculo nequam nequaquam invideo; attamen mihi condoleo, quia quanto sors tua meae vicina relucet splendidior, tanto ipsa sublucet obscurior. Dum ergo repagula ori induxisti, dum oculis dormitationem indulsisti, dum manum ad pharetram non adduxisti, magna majorum celeritate verborum effabar, perspicacitate ingenii non adaequabar, locupletem scientia Scripturarum me arbitrabar. At ubi fulgurare coepisti tonitrua sententiarum, vibrare jacula argumentorum, pluere monita dulcium exhortationum, tardior lingua, sensu pauperior, stylo rusticior inventus sum. Video igitur paupertatem meam, mirantem, non migrantem in abundantiam tuam, suspicientem non suscipientem scientiam tuam. Confortata est, et non possum ad eam. Quanta enim putas profunditate, caligine, obscuritate recondatur:« Corpus est vivens, anima viva, Deus vita?» Demum abyssus abyssum invocat. Vivens, inquis, ex vanitate, vivum ex simplicitate, vita ex unitate. Hic, hic tenebrae, hic umbra ex nube, nubilosus aer in meridie. Sed quae culpa solis, si non illuminor privatus oculis? O dignum, fortasse inquis, risu hominem, qui diem noctem, umbram lucem, tenebras autumat solem? Neque, inquam, solem, neque diem, neque lucem, sed plane palpabilem offendo obscuritatem. Cum enim corpus ab anima, animam a Deo, Deum vitam habere a semetipso irrefragabiliter credatur, nonne etsi rusticius, tamen verius diceretur, corpus vivificatum ab anima, animam vivificatam a Deo, et vivificantem corpus, Deum omnia viventia vivificantem, in se et ex se vivum et viventem? Sed rursum quid est corpus vivens ex vanitate? Corpus, inquit Apostolus, mortuum est propter peccatum. Quod ergo Apostolus mortuum vocat propter peccatum, tu vivens dicis ex vanitate? Annon vanitas peccatum? An idem simplici sensu intellectum operatur mortem et vitam? Odit Deus observantes vanitatem. Dilectio autem Dei vivificat, odium mortificat. Non ergo est aliquid vivens ex vanitate, sed ex veritate. Quod factum est in illo, id est, Verbo veritatis, vita erat. In se et ex se profecto creatura nulla terrestris vel supercoelestis vita est, cum tamen in illo universa sive vivens, sive vita carens, vitam suam habeat.
65.3
Addis vivum, id est animam ex simplicitate, vitam, id est Deum ex unitate. Istis non sic in spiritu vehementi offendor, sed nec penitus assentio. Nam anima ex unitate immortali et indissolubili, sicut et Deus suo singulari et alio modo immortalis est et indissolubilis, ex nihilo creata esse creditur. Idcirco namque ad imaginem et similitudinem suam creavit eam Deus. Per hoc etiam quod per omnes particulas corporis tota simul adest, nec minor in minoribus, nec in majoribus major, sed tamen, ut Augustinus testatur, in aliis intensius, in aliis remissius effectus suos exercet, cum in singulis particulis corporis essentialiter sit, unitati magis quam simplicitati obnoxia perpenditur. Omnis enim res simpliciter simplex, una et unum est. Non autem si una, statim et simplex. Unde dicitur Deus simplex, non ob aliud, teste Isidoro, nisi quia non est aliud ipse, et aliud quod in ipso est. Rem vero unam convenientia duo simul vel plura aliquando faciunt ut unum corpus constans ex quatuor elementis. Anima itaque quamvis diversarum compactionem partium in sui confectionem non recipiat, quia tamen aliud ipsa et aliud in ipsa est, secundum auctoritatem praelatam, potius unitate, quam ex simplicitate convenit ei esse. Hac etiam eadem rationis demonstratione Deus ex simplicitate dicitur magis proprie, cum pene nihil aut prorsus nihil de eo dicatur, nisi improprie. Quid enim est quod dicitur Deus ex unitate vel ex simplicitate, nisi Deus ex Deo, Pater scilicet a semetipso, Filius a Patre. Spiritus sanctus a Patre et Filio? An desipit ita quispiam, ut participatione simplicitatis simplicem, participatione unitatis unum, participatione bonitatis bonum existimet Deum, sicut sapiens participatione sapientiae efficitur homo, et caetera hujusmodi? Quidquid in Deo est, Deus est; sapientia in Deo est, et Deus sapientia est; potentia in Deo est, et Deus potentia est; bonitas in Deo est, et Deus bonitas est. Non magis ergo Deus ex unitate, quam ex simplicitate. Jam extorsissem digitis stylum, et ori meo imperassem tempestivum silentium, si non decrevissem exspirare hic quidquid de amico remordet animum. Durius siquidem pungitur cor meum, dum uspiam pingitur Filius medius inter Patrem et Spiritum. Prorsus idolum abominationis conflaret, qui sculptile quodlibet sic sculperet vel depingeret. Consubstantialitas enim, coaeternitas, coaequalitas unius Trinitatis et trinae unitatis, Patris, ac Filii, ac Spiritus sancti, non recipit prius ac posterius, majus et minus, inferius et superius; sed totus Pater in toto Filio, totus Filius in toto Patre, totus Spiritus sanctus sigillatim et communiter in unoquoque et in utroque simul. Haec sancta et semper cum tremore nominanda Trinitas, ubique tota per essentiam et potentiam, non per gratiam diffusa, non spatiosa magnitudine, quemadmodum lux visibilis, vel aliud visibile, sed sicut sapientia in homine. Vides enim duos homines, unum parvum et alium magnum corpore, in sapientiae tamen participatione aequales esse. Sic divina essentia uniformis et uniusmodi est et in maximis et in minimis. Sicut denique incomprehensibilis pro sui immensitate, sic etiam indivisibilis pro sui simplicitate. Intelligamus, inquit Augustinus contra Arium, Deum quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine commutatione mutabilia facientem, nihil patientem. Juras, credo, sic te nec aliter credere vel credidisse. Protestor et ipse in fide mea, si lingua quia in udo est erravit, corde sic tenuisse. Simplex enim res refugit et respuit omnem adjunctionem, omne consortium. Ne diu tamen a cogitationibus conturberis, revolvens ubi hoc dixeris, in sermone de sancto Victore scribis: Ubique autem est in medio. Nam et in illa deitatis essentia est medius Filius inter Patrem et Spiritum. Meminisse debes nunc, quia mediator unius non est: Deus autem unus est, Pater et Filius, et Spiritus sanctus. Quod si creatum, non increatum spiritum, ideo quia sanctum non subjunxisti, intelligendum aliquis aestimat: regulam Hieronymi de significatione hujus nominis penitus ignorat: Ubi, inquit, Spiritus sine adjunctione aliqua in Scripturis ponitur, Spiritus sanctus recte intelligitur. Si autem intellector jam dictus de creato spiritu dictum prorsus contenderit, nec minor abusio, quam de increato superius ostensum est, remanebit. Qui enim pugillo concludens omnia, extra et intra, infra et supra est, qua ratione medius dicatur, qui comprehendat nemo est. Clamitas, totum me effudisse spiritum meum. Quidni? Cum tibi effundo, non effundo, sed infundo.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).