Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 66.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
66.1
EPISTOLA LXV. NICOLAI AD PETRUM, DE MATERIA PRAEDICTA NIHIL AFFIRMANS.
66.1
Suo Cellensi, suus Clarevallensis, quod suus.
66.2
Anxietatem mihi generat, et scribere et non scribere vobis: in altero laeditur amicitia, in altero propria conscientia. Illud quippe contra propositum, istud contra affectum est, monachi namque est non scribere, sed lugere, amici vero et loqui, et frequentibus epistolis interludere, ne muta charitas repraesentet speciem non amantis. In has igitur rerum angustias incidit amicus vester; et sic verbis indicare gestiens, et loqui aestuat, et veretur. Aestuat ut se aperiat, veretur ne praesumat. Timet, si loquitur, improbus; si taceat, alienus. Quis ergo vincet monachus, vel amicus? Amor: qui nescit vinci, vincere consuevit et facile triumphabit de homine, qui de coelorum Domino triumphavit; et de illo quidem tanto facilius, quanto non solum amans sed et ipse amor est, cujus altitudo adaequata est, cujus singularitas associata est, cujus plenitudo effusa est, ipsos angelos vincens in ministrando. Denique, qui erat super illos, factus est inter illos quasi unus ex illis, imo magis sub illis minoratus ab angelis, hominibus subditus, novissimus virorum, vir dolorum, sciens infirmitates, et qui disceret obedientiam ex his quae passus est. Judicabunt alii, prout volverint: ego malo in verbis excedere, quam vobis non satisfacere, et esse verbosus amicus, quam languidus: Unde ergo incipiam? A litteris vestris quae non modicum hospitaverunt apud me; quae floridioris eloquentiae, et profundioris scientiae dotibus rutilantes percusserunt me, et vulneraverunt me nihil minus sperantem. In simplicitate siquidem cordis mei scripseram vobis, utpote homo simplex et domi habitans; vos autem tam verborum venator, quam sensuum, et conclusum retibus, et percussum venabulo credidistis, utinam possemus dicere, frustra jacitur rete ante oculos pennatorum; nam repercutere etiamsi valerem, non vellem, sed fortassis aut exclamatis aut cogitatis! O longa praemeditatio! o sensus exquisiti! o verba vigilata! quae et ingenii viribus et eloquii floribus debeant insigniri. Non ego id mihi adrogaverim, cum utrumque veraciter desit mihi, nec mihi super hoc hactenus cogitavi, testimonium mihi perhibente conscientia mea. Negotiosus enim sum non otiosus; homo sub potestate, cui dicitur: Veni, et venit; et iterum: Vade, et vadit, ingrediens ad arbitrium imperantis. Vix enim et hac vice negotiis occursantibus me furari praevalui, quaesitus, sed non inventus.
66.3
Absconderam enim me a facie quaerentium me in loco secretissimo et remoto, hic autem brevibus et interruptis spatiolis, ut hoc magis dicerem quam dictarem.
66.4
Praetermitto igitur respondere prooemio vestro; quod nunc ungens laudibus, nunc ictibus pungens nervoso dictamine vires orationis alternat, nisi quod in finem, quidquid obduxerat, eduxit in lucem. Ait enim, verba prioris epistolae nostrae revolvendo collidens: Quanta putas profunditate, caligine, obscuritate, reconditum involvatur: corpus est vivens, anima viva, Deus vita? Deinde abyssus abyssum invocat, Vivens, inquis, ex vanitate, vivum ex simplicitate, vita ex unitate, hic, hic, tenebrae, hic umbra ex nube, nubilosus aer in meridie. Hic neque solem, neque lucem, neque diem intueor, sed plane palpabilem obscuritatem. Haec verba vestra sunt de nostris quidem sumpta non ad propugnandum, sed ad impugnandum. Vestrum autem fuit, dilecte mi, singula verba suo pondere librare, antequam de verbis sententiam proferretis, et diligenter inquirere, utrum meum commentum an documentum esset altius, quod repelli vel refelli non posset. Habeo mecum plenam subtilitatis et sanctitatis animam, et quae fronte non nomine solo praemineat, quam in auctoritatis arcem, tam scholasticorum quam ecclesiasticorum chorus evexit. Claudianus hic est, qui totam Christianam, Romanam, Atticam Bibliothecam in viridi aevo secretissimis institutionibus ebibens, et ingenii acumine et operis mole pene nobis alterum reddidit Augustinum. Hic est enim de quo Romana Gymnasia, et auditoria Gallicana in haec verba testimonium perhibent: Cum venissemus ante eum, quidquid dixerat, reluctantium syllogismorum contrarietate excipiebamus: sed ipse omnes conatus nostros sicut aranearum fila rumpebat praevolanti ingenio, ipsa verborum principia eludens: homo enim erat, hominum, aevi, loci, populi sui ingeniosissimus, et nemo nostro saeculo, quae voluit, affirmare sic valuit. Ait ergo iste lib. III de animae statu, de rerum principiis ita loquens: Sicut informis materia, quia formabilis est, praestat nihilo; ita quod jam formatum est, melius est illo, quod etsi formari potest, formatum non est. Itemque sicut id quod formatum est, anteit illud quod formatum non est, ita inanimum quodcunque formatum, cedit illi quod et formatum pariter est et animatum, quia sicut formatum proximat formae, sic animatum proximat vitae. Sicut autem tria sunt, informis materia, formatum exanime, rerum forma: sic item tria sunt vivificatum, vivificans, vita: corpus est vivens, anima viva, Deus vita. Hic, hic inspicite, quid dixeritis, qui contradixeritis quia puto quod pro me faciat et satisfaciat Claudianus; quod autem sequitur, vivens ex vanitate, vivum ex simplicitate, vita ex unitate, verba mea sunt et tanto fortius munienda, quanto persona, quae loquitur, et auctoritate caret, et nomine, vivens ex vanitate, vivens corpus est, quod et vivificatum vocat auctoritas Claudiani.
66.5
Audite igitur, vanitas vanitatum( dixit Ecclesiastes et omnia vanitas. Si omnia vanitas: et corpus vel ex omnibus, vel ex aliquo omnium est, ergo corpus vanitas est, universa vanitas omnis homo vivens, ait sanctus David. Quod moritur, ipsum est quod vivit; quod ut vivat nascitur: vivit, ut moriatur. Quid enim moritur, nisi quod vita privatur? Ipsum est, quod moritur in homine, quod a vita exstinguitur: et quid hoc est, nisi corpus et corporeus sensus: ipsum enim prius animale ex quo ipsum animal est, ut cum sensibile esse desinit, desinit esse sensus. Ergo quod moritur in homine, ipsum est quod vivit in homine; quod ideo vanitas, quia mortalitas est, igitur universa vanitas, omnis homo vivens, non omnis homo vita, sed omnis homo vivens. Nam et vita quodammodo homo est, et vivens homo est vita in eo quod vivificat, vivens in eo quod vivificatur, vivit autem caro ex anima et anima in carne: et utrumque vivit, differentia tamen multa est, quia caro ex anima totum habet quod vivit, anima in carne non totum habet quod vivit. Nam vivit etiam in Deo, et utinam vivat! Quod vivit in carne, vanum est, quia ex vanitate. Quod autem Apostolus corpus mortuum dicit, propter peccatum, nisi facit quia et hoc expressissima vanitas est. Mortuum vero dicit, id est moriturum ea locutionis regula, qua dictum est: Quacunque die comederitis, moriemini, non quod ea die mortui fuerint, sed quod inconvertibilem acceperint moriendi necessitatem. Quomodo enim verum esset, et corpus mortuum, et homo vivens: illud Apostoli, istud Psalmistae: nisi utrumque sub sensu tam subtili, quam utili Augustini sententia copularet? Ad quid ergo tota illa verborum instans constantia, vel constans instantia, qua subvertere nitimini amicum vestrum. Dicitis enim: Quid est corpus vivens ex vanitate? Corpus, inquit Apostolus, mortuum est propter peccatum. Quod ergo Apostolus mortuum vocat propter peccatum, tu vivens dicis ex vanitate? Annon vanitas peccatum? An idem sensu simplici intellectum operatur, et mortem et vitam? Odit Deus observantes vanitatem; dilectio autem Dei vivificat, odium mortificat; non est ergo aliquid vivens ex vanitate? Vos videte, quid concluseritis. Utrum autem haec aliquantulum impugnata, ne dicam expugnata, vestro ipsius judicio derelinquo. Subjungitis autem: Dicitis iterum, vivum, id est animam ex simplicitate; vitam, id est Deum ex unitate. Istis non sic in spiritu vehementi offendor; nec tamen penitus assentior. Nam anima unitati magis quam simplicitati obnoxia esse perpenditur. Omnis enim res simpliciter simplex et unum et una est, non autem si una, statim et simplex. Si qua enim res simplex est, respuit et refugit prorsus omnem admistionem et consortium. Res vero una, duo simul vel plura convenientia aliquando in sese recipiendo convertit, ut unde fit, et post pauca: Quid est ergo quod Deus dicitur ex unitate, vel ex simplicitate nisi Deus ex Deo, Pater a Filio, Filius a Patre, Spiritus sanctus a Patre et Filio? An desipit ita quispiam ut participatione simplicitatis, simplicem; bonitatis bonum; unitatis, unum existimet Deum? Bonitas in Deo est, et Deus bonitas est, non magis ergo Deus ex unitate quam ex simplicitate. Hucusque verba vestra: intersecui autem medium epistolae, illa colligens, et eligens quibus fuerat respondendum.
66.6
Quod enim longius progredior, non solum vestrorum argumentatio, sed et nostrorum qualiscunque probatio cogit. Neque enim verbum verbo reddere possum, quia non idem negotii est calumniam struere, quod destruere. Neque enim idem est spinas vellere, quod frugem jacere: et multo major opera in utroque horum insumenda est quam in altero. Neget quispiam mundum sphaeram esse, quod uno verbo negari a qualicunque potest, neque uno id verbo Aristoteles astruxerit. Quid igitur dicetis, quia quod dico vivum ex simplicitate, vitam ex unitate, non sic offendimini nec tamen penitus assentimini? Mirum est. Gratias enim gratiae vestrae, quia verba vestra vel ex parte recipitis; receditis autem in omnibus a Claudiano, cum dico vitam ex unitate nec pauperrimus sensus intelligit, ut subsit vel praesit Deus unitati suae vel bonitati, atque illi unitas, non essentia sit, neque ipse sit unitas sua, sed in illo sit tanquam in subjecto. Non est enim aliud essentia Dei, et aliud ipse, quia hoc est illi esse, quod personam esse. Illi namque uni unitati non formabile aliquid vel formatum vel reformatum est, sed forma neque informis neque formata ipsa sibi est aeterna immutabilisque substantia; illud autem quod proponitis quia omnis res quae simpliciter simplex est, et unum et una est, aut non intelligo, quod magis puto, aut vos minus attenditis, quod ego non credo. Non enim aliqua res simpliciter simplex est, nisi illa una sola et summa res, si tamen res, et non eorum[ rerum] omnium causa; si tamen et causa, quia non facile invenitur nomen, quod illi singulari excellentiae possit aptari, corpus enim multiplex est, quod notissimum est etiam minus intelligenti. Anima vero comparatione corporis, simplex est, sed per se nullo modo. Habet enim varietatem cogitationum, et mutabilitatem affectuum. Nihil autem mutabile simplex est; sed et supercoelestes spiritus fortassis his carent; non tamen simplices sunt; quia aliud est, quo sunt, aliud quod sunt, aliud quoque quo beati sunt ad imitationem simplicitatis participando eos gratia redegit, non natura. Si igitur neque corporeum neque incorporeum aliquid simplex est, ut non collidam ad invicem rationes, videte quod dixeratis: omnis res, quae simpliciter simplex est, et unum et una est, cum haec nulla res sit. Quod vero prosequimini rem simplicem refugere et respuere omnem prorsus admistionem et consortium; rem autem unam, duo simul, vel plura convenientia aliquando in se recipere et convertere ut unum sint; hoc autem in contrarium relabi puto. Ista enim, quae quodammodo simplicia dicuntur, consortium, vel admistionem recipiunt: quod autem unum est, horum omnium expers est et immune. Nam et animae( utinam non cum tanta mistura) corporibus conglutinantur; et angeli, vel naturalia corpora habent, vel ex aere, vel in aere ea induunt cum mittuntur. Quod ideo dico, quia videntur hoc Patres sub ambiguo reliquisse. Neque nunc opponatis mihi incarnationem Filii Dei, quia alia est illa ratio( si tamen ratio, et non potius dignatio) nec hujus temporis, vel operis est hanc in disputationem assumere: quae enim juxta rationem probabilia, ex ratione necessaria, contra rationem incredibilia, supra rationem mirabilia, quae scrutari non liceat, sed mirari. Non est autem vere unum, nisi quod essentialiter et immutabiliter unum est increabile, invariabile, interminabile, quod nec ad fuit, praeciditur; nec ab erit expungitur, cui solum et inexpugnabile remanet, EST: Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, cui veraciter dicitur: Neque enim est alius extra te. Quare autem specialiter unitatem assignaverim Deo, factum est propter specialissimam numerorum similitudinem, quae omnibus similitudinibus antecellit, cum enim omne numerabile per numeros numeretur, ipsi numeri numerari non possunt. Nam quis, non dicam eloqui, sed cogitare digne sufficiat quod cum numerus ex uno et per unum et in uno sit: ipse tamen principium vel finem habere non possit? Sed enim unum dixerimus unius esse principium; ipsius unius, quod ostendis esse principium: ecce habetis principium numeri sine principio, ut ex ipso sit numerus. Jam vero si numerare velitis, adjicitis unum uni, ut fiant duo; et unum duobus ut fiant tria; et unum tribus, ut quatuor; et deinceps quoties unum multiplicaveritis, toties quasi multi singuli in summa dicuntur ut decies ducti decem: vicies, viginti; et centies, centum; et millies, mille nominentur, ut agnoscatis omnem numerum sicut per unum esse, ita ex uno procedere. Illud vero clarissime patet ad finem numeri, qui nullus est, omnino veniri non posse, quia trans omnem numerum, qui ex uno, per unum, et in uno est, semper unus est; tria tamen ista sunt cum divinis ex uno, et per unum, et in uno pariter aeterna, pariter aequiterna, pariter illocalia, ubique tota, eodem infinito semper aequalia, quia nullum vere unum majus, unumve minus est. Haec sunt numerorum inchoantia, ducentia, praefinientia, ipsa nec inchoata, nec numerata, nec finita, credo, quia sapientiae Dei non est numerus. Nam cum ex uno et per unum, et in uno sit numerus, nec numerari nisi trifariam possit, ut per eumdem numerum ordiamur, numeros finiamus: ipse est ternarius totus, per quem omnis numerus, ubi et una trinitas et trina unitas indissolubiliter regnat; respicite igitur si possit similis similitudo reperiri: etsi non inveneritis, non inferatis Deum magis ex simplicitate proprie esse quam ex unitate, non tamen me fugit illa profundissima Platonis ratio, quae de intimis philosophiae disciplinis elicita μονάδα, id est unitatem, animae; corpori vero δυάδα, id est dualitatem lucidissimis numerorum exemplis assignat. Dicit enim: Duc ter unum, et fiunt tria; duc ter tria, et fiunt novem. Duc ter novem, fiunt viginti septem. Duc ter viginti septem, fiunt octoginta unum.
66.7
Ecce tibi in quarto gradu unitas prima occurrit. Idemque eveniet si usque ad infinitum duxeris multiplicationem, ut semper in quarto gradu unitas emineat; rectissime autem essentia animae, unitate exprimitur, quae ipsa quoque incorporea est. Ternarius quoque propter indissolubile mediae unitatis vinculum, congrue refertur ad animam, sicut quaternarius, quia duo media habet, ideoque indissolubilis est, proprie ad corpus pertinet. Prima igitur progressio animae, qua de simplici essentia sua, quae monade figuratur, in virtualem ternarium se extendit: ubi jam per concupiscentiam aliud appetat, aliud per iram contemnat: per rationem, inter utrumque discernat. Et recte a monade in triadem profluit, quia omnis essentia naturaliter prior est potentia sua. Rursum quod eadem in multiplicante ternario ter invenitur, hoc significat quod anima non per partes, sed tota in singulis suis potentiis consistat. Neque enim vel rationem solam, vel iram solam vel concupiscentiam solam tertiam partem animae dicere possumus: cum nec aliud nec minus sit in substantia ratio quam anima; nec aliud, nec minus ira quam anima, sed una eademque substantia secundum diversas potentias suas, diversa vocabula sortiuntur. Deinde a victuali ternario, secunda progressione ad regendam humani corporis musicam descendit, quae novenario componitur, quia novem sunt foramina in humano corpore, quibus secundum naturalem contemperantiam influit et effluit omne, quo idem corpus vegetatur et regitur. Hic quoque ordo est: quia prius naturaliter anima potentias suas habet, quam corpori commisceatur, postea vero in tertia progressione persensus jam extra se perfusa ad visibilia haec quae per viginti septem, qui solidus numerus est, et trina dimensione ad similitudinem corporis extenditur, figurantur dispensanda, per infinitas actiones dissipatur. In quarta autem progressione soluta a corpore ad unitatem suam, quae de vera illa unitate descendit, revertitur: ideoque in quarta multiplicatione, ubi ter viginti septem in octoginta unum excrevit, monas in summo apparet, ut evidenter clareat, quod anima post hujus vitae terminum, qui per octoginta designatur, ad simplicem suae substantiam unitatis redeat, a qua prius discesserat, cum ad humanum corpus regendum descendebat. Non latuit hoc et philosophum nostrum, David, qui metam humanae vitae constituit in octoginta annis. Si in valetudine octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor, jam corpori quoque suum assignat quaternium sicut μονὰς, ait, animae, ita δυὰς quoque corpori congruit. Dic enim bis duo, fiunt quatuor; dic bis quatuor, fiunt octo; dic bis octo, fiunt sexdecim; dic bis sexdecim, fiunt triginta duo. Hic in quarto loco similiter idem numerus 1, binarius, a quo multiplicatio initium sumpsit, tibi occurret: idemque si in infinitum processeris, indubitanter continget, ut semper quarto gradu binarius emineat; et hic est quaternarius corporis, in quo intelligi datur, omne quod a solubilibus compositionem accepit, ipsum quoque esse dissolubile. Haec idcirco de tanti philosophi assertionibus posui, ut agnoscatis, primitivam illam, quae in primaeva rerum ratione est, veram unitatem non aliquam deductivam; nec etiam illam, quae signaculum similitudinis appellatur, in qua prima unitatis inclinatur deductio. Quod autem pungimini, et compungimini me dixisse Filium medium inter Patrem et Spiritum, nequaquam vos tam acerrime conturbasset, si verba sequentia legissetis, quia sensus manifeste se legentibus offert, medium enim dixi inter Patrem et Spiritum, quantum ad vocabulorum differentiam, non quantum ad substantiam indivisam, ubi nulli gradus, nulla tempora, nullae distinctiones possunt excogitari. Sic enim nos consuevimus dicere: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: unde et versiculum Psalmi ad hanc expositionem inflexi: Benedicat nos Deus, Deus noster: benedicat nos Deus; illic ubi noster adjungitur, interpretans Filii personam, quae quippe nostra est, quia in sua proprietate nostrae carnis paupertatem accepit, sed jam nimis evagatur amicus, amicorum dulcissime; et dum nihil monacho sui juris relinquit, delinquit. Verumtamen quis ego sum, qui tanto nomini vel homini ausus sum respondere? Nimirum ille suus, et specialiter suus et ipse amicus meus non tam dimidium, sed melior pars animae meae, nihil enim ab altero divisum, nihil alteri singulare, et meam bene reget imperitiam, qui me diligit ut animam suam; apud quem malui de verecundia, quam de amicitia periclitari. Tu autem, dilecte mi, claude epistolam nisi tibi et Thomae tuo, nec me perducas in publicum, qui secretum professus sum, dignus latebris et omni solitudine in aeternum et in saeculum saeculi. Propterea enim haec propriis manibus scripsi, cum nimia vertigine capitis fatigarer, nec etiam familiarissimos familiarium meorum admisi, ne forte vel ad curiositatem vel ad suspicionem juveniles et ferventes animos mutarem. Absit enim ut alteri cuiquam sic effunderem etiam meam nisi tibi; tibi, inquam, soli, cui debeo quidquid sum, quidquid facere possum in Christo Jesu Domino nostro!
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).