Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 67.1
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
67.1
EPISTOLA LXVI. AD NICOLAUM CLAREVALLENSEM MONACHUM.
67.1
[ IV, 1.] Suo suus.
67.2
Ut perniciosum optimis telum invidiam nostra proscribat epistola, communis exorat charitas. Satis namque superque quod mihi scripsisti dulce, utile et honestum fuit. Quid enim dulcius amore? Quid utilius divinarum et humanarum rerum subtili et compendiosa descriptione? Ista procul dubio continent epistolae tuae principia, media et ultima. Quid honestius morum salubri informatione? His nostrum torpens ingenium excitasti, causam non causandi de saecularibus parumper praebuisti ac otiosae sollicitudinis vela relaxasti. Sic irrigant, inebriant et tranquillant scripta tua, dulcissime, animam meam. Sterilitati denique ubertate, tumultuositati libera pausatione, occupationum insolentiae renuntians ad remotiora secessione, Nicolai mei hoc agi contestor scriptitatione. Deficiente ergo spiritu, manu trepidante, repugnante ingenio, grandiora praesumo, praetento fortiora, vix explicabilia arripio. Utrinque enim spiritu vehementi ex quatuor ventis conglobato, cujus spei robore floris teneritudo non evanescat, pulchritudo non deficiat, viror non emarcescat? Infidum est irato obviare leoni; stultum nihilominus emissam non declinare sagittam. Omnis armatura fortium tuis militat castris. Itaque congredi timeo. Nam cum propria satis armatura triumphare posses, quorumcunque etiam potentissimorum arma mutuasti, ut supervinceres. Solo clypeorum aureorum fulgore dejicior. Exclamo tamen: Pone non tua. Nam plurimum intererit, utrum majestate irrefragabili auctoritatis philosophorum, an propriarum rationum et sententiarum conspicuitate castra nostra poteris debellare. Tibi an illis deputetur victoria, cum sine discriminis examinatione illorum vestigiis procumbam volens, contra te autem arma, sed pacis, feram, statim elucescet. Quid enim? falsa sint philosophorum inattingibilia acumina, cum ingeniorum nostrorum vis sola quaeritur, quid nostra interest? Prorsus eorum cedo auctoritati. Non sic vero, non sic subfugiet pupillam oculi mei quod egressum fuerit de labiis tuis. Jure suo privari se amicitia aliter conquereretur, nisi res amicorum aequo libramine discuteretur, Decursis itaque et discussis vernantis eloquentiae tuae sermonibus et sensibus, iterum iterumque tua revolvens et mea evolvere gestiens, timeo sub luce videri. Quid ergo? Periculum experiar? sed non in filia[ f. fidelia][ inutilia] Loquar? sed utinam non inania! Reprehendam, sed amici superflua. Laudabo? sed philosophorum ingenia. Hinc tamen non progrediar, nisi prius data manu initum fuerit pactum, prorsus nequaquam irasci pro aliqua contumelia. Ingrediens itaque aggrediar, non veritatis domicilia subvertere, sed amici, si qua est, propriam de praejacentibus verborum diversitatibus calumniam arguere, et quibus potero auctoritatum rationibus refellere. Video autem in vestibulo et in fronte epistolae tuae quod nimia formositate sui curiositatem oculorum meorum sic allicit, ut vix eos ejicere et elicere valeam. Est enim quiddam, cujus nomen super omne nomen, cujus forma formosior omni forma, cujus statura et altitudo a fine superioris coeli usque ad finem inferioris inferni. Imago est inimitabiliter nata, non facta. Unus est qui hanc de corde suo excogitavit et eructavit, non artifex hujus, sed omnium, hujus autem pater. Huic conformari est reformari. Hanc loquentem et se exprimentem, aptis coloribus renitentem, sceptro imperiali cuncta regentem, coelicolas cum terrigenis in brachiis conjungentem inveni, adoravi et tenui. Decor ejus inaestimabilis, dulcedo insatiabilis, claritas inacessibilis. Tam suave loqui de illa, quam admirabile amplecti illam. Ad hanc qui accedit, aut vix, aut nunquam recedit. Oculus non satiatur visu, nec auris auditu. Qui edunt, adhuc esurient, etc.. Haec osculata est me osculo oris sui. Haec digito manus suae tenens animam meam voce propria, ne declinarem ab ea. Hujusmodi attractus et delinitus blanditiis, an ulterius progrediendum sit haesito. Bonum enim est hic esse. Tandem vero innuente et annuente ut irem non discedens, redirem permanens, aliam vidi visionem. Rubus ardens in interiora deserti apparuit. Suspensus intenta cogitatione: Num, inquam, sicut Moysi rubus ardebat et non consumebatur, sic meus iste reddit splendorem lucentem, non calorem urentem? Amici enim increpatio, grata potius correptio est, quam molesta exustio. Est autem. Vos venator tam verborum quam sensuum, et conclusum retibus et percussum venabulo credidistis. Hic enim rubus ruborem ingerens, sed perfectae et solidae charitatis robur nescienti. Oculus pupilli pungeretur, vel etiam compungeretur, si spina hujusmodi configeretur. Non vero contingat hoc oculo charitatis, cujus solius est colligere, imo producere rosam de spinis. Sic Jesus de spina passionis rosam protulit redemptionis. Annon ejus imitatione et tu reddis bona pro malis, qui mollia duris, dulcia amaris, vera retribuis vanis? Revera tu simplex et domi habitans, ut dicis, in simplicitate cordis tui scripsisti.
67.3
Animadverto igitur ad thronum gratiae miro pennarum juvamine te convolasse, et ibi, quia citra non reperisti, simpliciter simplicem Deum didicisse. Quaero itaque, anne simplicitatem tuam ab illo fonte reportaveris, et utrum tantum transeundo, quantum coelicolae manendo et stando exhauseris. Quod si fieri non potuit, constat non injuriose inaestimabiliter illorum tuam praecellere simplicitatem, sicut et beatitudinem. Animam siquidem humanam naturaliter simplicem, angelorum vero naturam, etiam simpliciter simplicem indubitabili fide credo et confiteor. Quod ut evidentius appareat, nostra de simplicitate et tua sub oculis compendiosa adnotatione volo colligere. Dixi, quia omnis res simpliciter simplex una et unum est. Non autem si una, statim et simplex. Simplex enim respuit et refugit omnem prorsus admistionem. Rem vero unam convenientia duo simul, vel plura aliquando faciunt, ut unum corpus constans ex quatuor elementis. Ista, inquis, aut non intelligo, aut vos minus attenditis. Malo me minus intendere, quam te non intelligere. Tamen parumper attende, et de simplicitate si male sensi, quia coepisti, iterum corrige. Interim ipse ut decet consignatam tuis exhibens reverentiam sensibus et sermonibus, meos, et si non verba sensus vallo veritatis communiam fortius. Omne igitur quod est, aut simplex, aut compositum est. Compositum autem aut substantiale, aut partiale. Substantiale, veluti cum una substantia alii substantiae jungitur; partiale, cum unius substantiae partes conjunguntur. Hoc autem compositum superiori simplicius est. Illud vero ex toto et naturaliter dicitur simplum, quod caret et substantiali et partiali compositione. Anima itaque, quia neque diversarum substantiarum, neque ejusdem substantiae diversarum partium in se suscipit conjunctionem, naturaliter est simplex. Non enim ex prius existente aliqua materia creata est, ut respectu materiei suae composita dici possit, sicut in omni corpore id quod factum est dicitur respectu illius quod de eo factum est, simplum; sed de nihilo facta catholice creditur. Angelica vero natura quia hoc habet amplius, quod nullis subjacet corruptionibus, quemadmodum anima ex conjunctione corporis, liberius evolat ad secretissimos simplicitatis recessus. In hoc etiam fere omnes philosophi, consentiunt, quod principium rerum est perfecta sapientia, lumen praeclarum, substantia substantiarum, argumentum rerum universarum. Id autem unum et simplex, cujus simplicitas confert, non aufert simplicitatem. Neque enim creaturae suae suam invidit simplicitatem, cui suam non negavit imaginem. Eo igitur in arce verae et summae simplicitatis illocaliter locato, rationalis participat creatura. Fiunt autem magis et minus simplicia magis et minus eo participantia. Ideo namque simplex, imo simplicitas simplicium, sicut Deus deorum, in simplicitate jubet se quaerere, cum simplicibus se dicit ambulare. Dat autem invenire et habere, si quaeratur quomodo jubet quaerere. Aliter quaerentibus, quaeretis, inquit, me et non invenietis, quia itaque nisi in simplicitate non invenitur, simplicitate autem simplicem fieri non dubitatur, quicunque eum per simplicitatem invenerit, participatione ejusdem simplicitatis simplicior efficitur. Inaequali autem proportione participantes inaequaliter inveniuntur simplices. Ipsa autem simplicitas in se vera et summa est unitas. Sciendum vero quia sicut aliud est participans, aliud participatum; sic etiam aliud simplex, aliud simplicitas. Nec habet lingua et ratio hominis, nescio si angeli, idem esse simplex et simplicitatem, sicut nec album et albedinem. Noli, noli simplicitati nostrae, imo tuae risum insimulare. De Deo enim nihil habes opponere, cum quidquid ipse est legatur omnem sensum transcendere. Tamen quod bonus, quod pius, quod justus, quod simplex dicitur, figurativa locutione accipitur. Ut enim Plato ait: Deum invenire difficile est, inventum digne profari impossibile. Nulla certe oratione, vel orationis parte, Deum potest aliquis describere, vel definire. Itaque de Deo nulla fiat oppositio, qui ipse est omnium conclusio, nihilominus et exclusio. Ex ejus stabili simplicitate sortitur ordinem, causas et formas, ut Boetius testatur, omnium generatio rerum, cunctusque mutabilium naturarum progressus, et quidquid aliquo modo movetur. Ejus natura in sua simplicitatis arce composita, regendi multiplicem modum statuit. Potius ergo bonitas ipse, et participatione ejus creatura bona, potius pietas ipse, et consortio pietatis creatura pia, potius denique simplicitas, et possessione simplicitatis dicatur creatura simplex. Ejusdem autem locutionis genere quo Deus justus, et nos justitia Dei appellamur. Vide etiam utrum bona similitudine utatur Boetius ad exprimendum non tantum simplicem aliquem fieri, sed etiam simplicitatem ex strictissima connexione et societate simplicitatis. De providentia profecto et fato sic dicit: Providentia est ipsa illa divina ratio in summo omnium principe constituta, quae cuncta disponit. Fatum vero inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. Et post pauca: Manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam. Fatum vero eorum, quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilem nexum atque ordinem temporalem. Inducta itaque similitudine paulo post subdit: Nam ut orbium circa eumdem cardinem sese vertentium qui est intimus ad medietatis simplicitatem accedit, caeterorumque extra locatorum veluti cardo quidam circa quem versentur existit: extimus vero majore ambitu rotatus, quanto a puncti media individuitate discedit, tanto amplioribus spatiis explicatur; si quid vero illi se medio connectat et societ, in simplicitatem cogitur, diffundique ac diffluere cessat. Simili ratione quod longius a prima mente discedit majoribus fati nexibus implicatur.
67.4
Medium quod ait, sive media individuitas puncti, intelligitur veritas et simplicitas Dei. Quod enim huic amori consociatur, in simplicitatem cogitur. Divinae igitur supernaeque substantiae, quibus et judicium perspicax, et incorrupta voluntas, et efficax optatorum praesto est potestas, quid est quare non inhaereant illi summae et unicae simplicitati? Cohaerent procul dubio, et dotantur largiori simplicitatis privilegio. An ista recusas credere, et paras contradicere? Nequaquam, inquis, sed quod Creatoris est, creaturae nolo attribuere. Quare? quia aemularis Deum, sed non bona aemulatione. Quantum enim desipit, qui non a Deo collata munera propria usurpatione rapere praesumit, tantumdem a pietate resilit, qui data negat, vel abscondit: Nos, inquit Apostolus, non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Datum est enim omni corpori, ut sicut jam dictum est, compositione sit multiplex: animae, ut carens partibus naturaliter sit simplex, sed propter limi societatem, subjiciatur vanitati, quae est multiplex. Supercoelesti quoque indultum est creaturae, ut ultra sensum humanum, sed citra divinum, et naturaliter et simpliciter sit simplex. Tu vero corpus multiplex asserens, animam quoque comparatione corporis non per se simplicem astruens, transvolas ad supercoelestes, et ex gratia, non ex natura imitationem tantummodo simplicitatis indulges. O nimium simplex! Forsitan enim angelus tuus hoc audiens irascitur, et quod dona gratiae et naturae suae commutaveris, indignatur. Nam ipse quidem nihil minores gratias agit Creatori naturae, quam datori gratiae. Gratia namque creatum, gratia beatificatum, gratia novit se confirmatum. Ab eadem tamen gratia aliud in creatione, aliud meminit se accepisse in beatificatione, sive in confirmatione. Quod accepit in creatione, dona sunt naturae; quod meruit in confirmatione, dona vocantur gratiae. Igitur aut multiplex est angeli natura, quod soli convenit corpori, aut simplex, quod tantum spiritui. Quia autem nullum tertium est simplex, ut aestimo, concedas necesse est. Simplex itaque cum sit natura et vicinitate, ut ostensum est, ipsius summae simplicitatis arctius exprimatur et imprimatur in eo radius simplicitatis, non jam tantum simplex est, sed simpliciter, ut opinor, simplex. Ministrando namque assistit et adhaeret divinae simplicitati. Ipsa autem divina simplicitas non naturaliter tantum, non simpliciter tantum, sed singulariter et ineffabiliter simplex est. Jam credo satisfactum, quare dixerim, omnis res simpliciter simplex, vel quare dicere potuerim. Quod autem sequitur, una et unum, est inculcatio verborum. Tamen ut vel tenuiter sic distinguam, una profecto est, quia ut Seneca testatur, divinorum una est natura, et nihil est divino divinius, coelesti coelestius, et Boetius, quia eorum eadem est substantia, quorum diversus effectus non est. Unum idcirco, quia natura simplicium indissolubilis, diversarum pluralitatem partium ad sui efficentiam non admittit. Quod enim ex diversis partibus compositum est, naturaliter solubile est. Omne autem simplex et incompositum unum est, et caret partibus resolutionis. Quaecunque igitur substantia tam simplex est una, prorsus non admiscetur, neque cum alia simplici et incorporea, neque cum multiplici et corporea. Nam ubicunque et quotiescunque substantiae immiscentur, necesse est ut in se invicem commutentur et transformentur. Rerum enim quarumlibet conjunctio nisi in sese transfundantur, et a propria forma transformentur, copulatio vel adjunctio, vel aliquid hujusmodi, non autem admistio vel commistio dicitur proprie. Unde et Verbum assumptione carnis, et indisjuncta unione caro factum, ne substantiarum transfusio, scilicet carnis in divinitatem annihilatio, vel divinitatis in carnem substantialis exinanitio ab haereticis persuaderentur, non commistionem passum dicitur, et ne rursum alius Dei, alius hominis Filius crederetur, et una in duas personas divideretur, illico sequitur, neque divisionem. Si nova, et ideo cassa, me confingere arbitraris, et vera et vetera statim si placet subjunctis rationibus comprobabis. Non, inquit Boetius, omnis in omnem rem verti ac transmutari potest.
67.5
Nam, cum substantiarum aliae sint corporeae, aliae incorporeae, neque corporea in incorpoream, neque incorporea in eam quae corpus est mutari potest. Nec vero incorporea in se invicem proprias formas mutant. Sola enim mutari transformarique in se possunt quae habent unius materiae commune subjectum. Neque haec omnia, sed ea quae in se et facere et pati possunt. Idque probatur hoc modo. Neque enim potest aes in lapidem mutari, nec idem aes in herbam; nec quodlibet aliud corpus in quodlibet aliud transfigurari potest, nisi et eadem sit materia rerum in sese transeuntium, et a se et facere et pati possint, ut cum vinum et aqua miscentur. Utraque enim sunt talia, quae actum et passionem sibi communicent. Potest enim aquae qualitas a vini qualitate aliquid pati. Atque idcirco, si multum quidem fuerit aquae, vini vero paululum, non dicuntur immista, sed alterum alterius qualitate corrumpitur. Si quis enim vinum fundat in mare, non mistum est vinum mari, sed in mare corruptum, idcirco quod qualitas aquae multitudine sui corporis nihil passa est a qualitate vini, sed potius in se ipsam vini qualitatem propria multitudine commutavit. Si vero sint mediocres, sibique aequales, vel paulo inaequales naturae, quae a se facere et pati possunt, illae miscentur, et mediocribus inter se qualitatibus temperantur. Atque haec quidem in corporibus, neque omnibus, sed tantum quae a se, ut dictum est, facere et pati possunt communi atque eadem materia subjecta. Omne autem corpus, quod in generatione atque corruptione subsistit, communem videtur habere materiam, sed non omne ab omni, vel in omni, vel facere aliquid, vel pati potest. Corporea vero, vel incorporea nulla ratione poterunt permutari, quoniam nulla communi materia subjecta participant, quae susceptis qualitatibus in alterutrum permutentur. Omnis enim natura incorporeae substantiae nullo materiae nititur fundamento. Nullum vero corpus est, cui non sit materia subjecta. Quod cum ita sit, cumque ne ea quidem, quae communem materiam naturaliter habent, in se transeant, nisi illis adsit potestas in se et a se faciendi ac patiendi, multo magis in se non permutantur, quibus non modo communis materia non est, sed cum alia res materiae fundamento nititur ut corpus, alia omnino materia subjecta non egeat ut incorporeum. Non igitur fieri potest, ut corpus in incorporalem speciem permutetur; nec vero fieri potest ut incorporalia in sese commistione aliqua permutentur. Quorum enim communis nulla materia est, nec in se verti ac permutari queunt. Nulla autem in incorporalibus materia rebus. Non poterunt igitur in se invicem admisceri vel permutari. Jure igitur simplex res refugit omnem commistionem, quia nullam in quamlibet creaturam recipit commutationem. Item quod a nobis ponitur, sumptum a nobis: rem autem unam duo simul vel plura convenientia aliquando in sese recipere, et convertere ut unum sint, in exemplari quod manibus meis scripsi, sic habetur: Rem vero unam, convenientia duo vel plura aliquando faciunt, ut corpus unum constans ex quatuor elementis.
67.6
Hic nullius cavillationis locum aliquatenus animadverto, et ideo respondere parco. Itemque intulisse me scribis, Deum magis proprie CX simplicitate quam unitate. Miror calumniam. Nonne enim statim subjunxi, nihil de Deo proprie dici. Jam quia, mi dilectissime, dulcedo viscerum meorum, lumen amicorum meorum, pro me satisfeci. Epistolae tuae sententias quasdam digna invectione corrigendas, et lima correptionis explanandas, partim contemplandas reperi. Quid dicis, amor? Placetne quod loquor? Gratiamne tuam persequor? Quodvis jube, et faciam. Clavem oris mei custodi, ne laesio prorumpat amici. Constringe fauces maxillarum, ne profluant jocos Sirenarum. Aperi tamen aliquando labia, ut excludam gravamina mea. Nicolaus enim tuus, imo noster, gratias supervacuas agit gratiae, ut asserit, meae, quia verba, inquit, nostra vel ex parte recipitis, receditis autem in omnibus a Claudiano. Judica, judica judicium meum, amor, juste. Quid enim? Pene nervorum et venarum fila nimiae inflationis protensione intensa rumpuntur. Protestando jurant et contestantur intellectus, ratio et memoria, falsum contra se latum testimonium. Vix patientiam persuadeo. Amicus est, inquies, facetus: lepido jocorum sermone urbanus. Sine itaque, et disceptatione inextricabilem labyrinthum rationibus suis intexentem, et nunc quidem qua egreditur introeuntem, nunc vero qua ingreditur exeuntem sustine, complicata ejus explica, male explicata replica. O dulcissime! dormiebas quando epistolam nostram legebas? Forte eras occupatus, et ideo non es culpandus. In hoc tamen inexcusabiliter culparis, quod gratiarum tuarum nimium prodigus, dum male locas, perdis. Illas meas enim gratias ubi deprehendisti, quibus ingratiose gratias agis. Sed quid miror te mirabili et inaudita novitate gratiam quae non est gratia asserere; cum mutandi et permutandi rerum et verborum proprietates auctoritate jam pristina coeperis pollere? Quid non faciat Nicolaus, qui de nigro factus est albus? Credo ista ductus et edoctus auctoritate, verba quoque et sensus verborum praesumis quandoque invertere. Nigredinem tamen pristinam somniasti, ubi me a Claudiano dissentire notasti. Nempe sermonibus acquievi et acquiesco tuis, in parte contradixisti et contradico. Ubi enim corpus vivere, animam vivam, Deum vitam esse negavi? Nusquam, crede mihi, nusquam. Tantummodo enim assignationes proprietatum quas subjunxisti, vivens videlicet ex vanitate, vivum ex simplicitate, vitam ex unitate aggressus sum reprehendere. Sed monachum illum, qui cum amico in epistolae tuae principio contendebat et reticens, has jam prae taedio emittere audio voces. Utilius, inquit amor, claustra oris continuissemus, quam rescribendo tot exundantium impetus torrentum incurrissemus. Redundant enim torrentes vanitatis, et distillant ab ore amici nostri sermones superfluae garrulitatis, totus profluit et pereffluit. Silentia nostra confundit; consuetudinis nostrae morem et ordinem conturbat et concutit; ad pomposa et superflua quaeque improbitate sua, si acquieverimus, provocat et attrahit. Deinceps itaque noli scribere.

Intertext edge

Open linked passage

Note