Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 68.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
68.1
EPISTOLA LXVII. AD JOANNEM SARESBERIENSEM.
68.1
[ IV, 4] Suo suus semper suus.
68.2
Stella quandoque de coelo ad ima videtur, sed oculis insipientium, defluere; coagulis tamen naturae, et divini clavis mandati, sic defixa in aeternum coelo adhaeret, ut sicut prius liber idem coelum convolvatur, quam stella ab ipso divellatur. Sic sic, mi charissime, ex quo Deus in firmamento cordis nostri stellam amoris mutui impressit, etsi fefellit oculum ignorantis leges amicitiae repentina scintillatio instabilis fortunae, non tamen cessit aut decessit igniculus stellae. Unde et tunc, cum quasi laedebam, non quasi, sed revera diligebam; et cum avertebam oculum, non avertebam animum. Deo autem gratias, quia in plenilunio suo reformata denuo, quasi viribus resumptis radios primos solito splendidiores, tanquam in invidia prioris defectus, amplificato affectu remisit. Procul jam deinceps sit, tam noctis tenebrosa interpolatio, quam diei nubilosa caligo. Sed de his hactenus. Quia vero minus jacula feriunt quae praevidentur, mando et moneo, ut caveas tibi a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Apud nos enim quaedam de te disseminata sunt, quibus forte nisi clypeum cautae provisionis opposueris, laedi in curia poteris. Summi nempe quidam viri cuidam, de curia qui apud nos est, ut ipse audivi, insusurraverunt te de curia dixisse quaedam inhonesta, et te falsum legatum domini papae in his partibus gessisse. Quae nescio utrum sint magis falsa quam maligna, vel e converso. Sapiens es, esto tibi in his sapiens. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).