Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 69.1
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
69.1
EPISTOLA LXVIII. AD EUMDEM.
69.1
[ IV, 5.] Suo suus semper et unice suus.
69.2
Ecce in cineribus beati Aigulfi cum beato Job lugens et dolens, debeone studere verborum elimatis splendoribus, exquisitis facibus? Quinimo, juxta viscerum commotionem, lugubri, ut sic dicam, et fumoso sermone afflictum repraesento animum. Mi charissime, curro et discurro quasi vagus et profugus, si forte dispersos cineres a quatuor ventis coeli recolligere possim. Hinc est quod non cineres, sed fruges pretiosas, etiam ubi non seminavi, videlicet de Anglia, metere volo. Manipulos etenim eleemosynarum gentis illius ut metat beatus Aigulfus, injungo. Quid mea interest falcem extendere, ubi nunquam vel arare potui, vel seminare? Sed non usquequaque absurdum est quod facere propono, quia etsi terram illam non colui, te tamen quasi areolam aromatis pro tempore consevi bonis speciebus, cum mecum fuisti, cum tecum habitavi, cum te amavi, cum te retinere promerui. O bone Deus! quam feliciter prosperata est bona ista area, imo pinguissima oliva! quomodo sursum germinavit! et radicem deorsum misit! quomodo ramos suos extendit! quomodo jam jam replentur famelici de fructu propaginum ejus! Gustavi et vidi, quia bona est pinguedo ejus, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Non est conversa in amaritudinem vitis alienae. Jam in umbra ejus quam desideraveram sedeo; jam umbracula ejus ab aestu, a turbine et a pluvia me defendere sufficiunt. Dies illa sit benedicta, hora nunquam pertranseat cum defectu temporis, qua Joannem meum feci, qua talem et tantum amicum in filiis hominum apprehendi. Tibi, Deus, custos animae meae, tibi commendo illum, tu ei vitam, tu bonam vitam tu prosperitatem dones, tu inter brachia tua, tu sub umbra alarum tuarum semper illum conserves. Quid enim melius optari potest amico? ut nihil aliud quaeram vel mihi, vel amicis meis, isti quos nunc aspicio cineres monent. Retro paululum laquearia, trabes, postes, et ligna robusta erant, qui modo pulvis tenuissimus et cinis vilissimus est. O munde, aut res mundanae, quid estis? Imo quam vane nos decipitis? Certe non estis quod esse videmini. Certe videtur in vobis pulchritudo aliqua, dulcedo et utilitas; sed veritate requisita neque pulchritudo, neque dulcedo, neque utilitas vera est in vobis. Vera est, vera est de vobis sententia, quia cum sit in vobis vanitas, cor vanum facitis, quod possidere poteritis. Sed de his hactenus. Ut ad rem accedamus, scito, amice, quia pretiosum martyrem Aigulfum in vase non vili ecce ad peregrinandum in egestate sua destinamus. De manu mea in manum meam illum depono. Quodcunque volueritis, quodcunque disposueritis de nuntiis, ratum habeo. Generalem administrationem et curam in his amicitiae tuae assigno

Intertext edge

Open linked passage

Note