Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 70.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
70.1
EPISTOLA LXIX. AD EUMDEM.
70.1
[ IV, 6] Frater PETRUS magistro JOANNI.
70.2
Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua. Ut vidi litteras tuas, cor meum jubilo, os meum impletum est risu. Miscuisti siquidem jocos seriis, sed temperatos et sine detrimento dignationis et verecundiae. Sales tui sine dente sunt, joci sine vilitate. Sic decurrit oratio tua, tanquam illa quae aliquando nubes capite tangit, aliquando autem vultum in terra demittit. Invenit haec gratiam in oculis meis, mecum manebit, et apud me tota nocte erit. Est namque vox tua dulcis in auribus meis; et monitus tui satis amabiles in faucibus meis. Insurgit autem saepe ventus contrarius, imbrium turmae quatiunt domum, et bruchus, locusta, eruca et rubigo hortuli mei areolas devastare tentant. Sed Angelus magni consilii surgit de navi, et facit tranquillitatem ventorum, serenitatem nimborum, exterminationem inutilium vermium. Cum enim Deus pro nobis, quis contra nos? Sunt certe mortis pericula, sunt in deserto serpentium venena mortifera, sunt prorsus amaritudines aquarum; sed serpens aeneus, sed virga Moysi, sed columna nubis per diem, et ignis per noctem, amarum vertit in dulce, eripit a morte, liberatque a morsu. Sumus quasi nihil habentes, et omnia possidentes, quasi morientes et ecce vivimus. Haec consolatio mea in loco peregrinationis meae, quia nihil intulimus, in hunc mundum, sed nec quid auferre possumus, quia volucres coeli non serunt, neque metunt, et tamen Pater coelestis pascit illas. In baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior. Cum denique via sit brevis, locus prope quo tendimus; quare tot onera humeris debilibus imponimus? Quare incassum multa portamus? Certe si Dominus Deus fuerit mecum in vita ista, qua ego ambulo, non deerit mihi panis ad edendum, et vestimentum ad induendum. His paucis natura contenta erit. Tu autem, pars magna deliciarum mearum, in te opes meae; tu capitis mei reclinatorium aureum: utinam corporum eadem semper mediante Christo propinquitas esset, quae animorum! Nolo ut piger sis, non valens manum ad os mittere, id est bonum quod doces facere. Deliciosus enim et improbus monitor est, qui in eo quod alium docet, seipsum non docet.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).