Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 71.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
71.1
EPISTOLA LXX AD EUMDEM.
71.1
[ IV, 7] Magistro suo J. de Saresberia, suus abbas Cellensis, quidquid melius est in vita praesenti sive futura.
71.2
More sitientis sub aestu, et praestolatione diu desiderati potus jamjam supra modum fatigati, vasculum litterarum tuarum amanter suscipiens, ardenter relegens, frequenter resupinans, et quasi novi gustus iteratione in dulcedinis abundantia ad fundum usque ebibo. Duplicatur, imo triplicatur legentis affectus, ubi materia gratitudine dilecti animi et styli jucunda lepiditate optatam narrationis seriem profert. Sensibus philosophicis quae scribis condiuntur, rhetoricis coloribus vestiuntur, decentissimis legum ornamentis decorantur, columnis evangelicis fulciuntur, et quod ad amicos attinet, mellito sapore decentissime dulcorantur. Si lucrum quaero sententiarum, si doctrinam, si voluptatem, si verborum juncturam, si amoris veritatem et dulcedinem, in litteris tuis haec omnia abunde reperio. Navis ibi ad natandum, hortus deliciarum ad deambulandum, mensa plena et parata ad convivandum, lectulus floridus ad quiescendum, gymnasium ad philosophandum. Non est idolum mendacii, non fallaciae lenocinia, non denique adulationis profunda vorago, non lasciviose diffunditur ab exigua cordis vena verbum promissivum juxta illos qui dicunt et non faciunt. Sed quid? latior in corde, rarior in ore amor, ardet in fumo, currit sine spuma; movet alas, sed silenter; petit ima, sed tam sublimiter pro animi generositate, quam fortiter pro integritate. Accedit, sed non incendit. Nam calorem facit, sed non cinerem. Finem quidem novit, sed cum termino consummationis, non consumptionis. Qualem loquor scribendo amorem, talem in amicum cogito, imo recognosco. Felix anima mea, quae talem peperit, vel saltem reperit amicum. Domine Deus cordis mei, tuus erat Joannes, et mihi eum dedisti. Proinde tuus sum ego, dicam amicus? utinam vel servus: certe servus, sed emptitius! Siquidem redemisti me, dando pro me Filium tuum: profecto et emisti, dando mihi famulum tuum. Praecipua haec inter caetera beneficia, quae etsi modo reticeo, non tamen praetereo, non denego, non obliviscor. Nam et ipsa consignata sunt in thesauris memoriae, consepelio ad convivendum et ad commoriendum. Sine his enim nec vivere valeo, nec mori volo. Ad Joannem meum accedo, quem a manu gratiae accepi, tanquam gratiam a gratia, sed tamen non pro gratia. Vacuum namque gratia invenit me gratia, denique ad plenum, sed culpa et poena. Jam poenam extenuare, culpam vero evacuare coepit, cum Joannem in amicum subrogavit, qui nescientem instrueret, laborantem juvaret, errantem corrigeret, pigrum excitaret, exsulantem foveret, dolentem relevaret. Quem respiciunt haec munera? Te Domine Deus, summe et principaliter: te charissime amice, secundario et multipliciter. Sub modio humilitatis nostrae aliquando latuisti, jam lucerna ardens quidem conscientia, sed non adeo lucens fama. Posuit autem te Dominus in lucem gentium, ut sis oculus caeco, pes claudo, lingua stulto, manus manco, auris surdo, ut secundum nomen tuum gratia in praedictis suppleat quod natura minus poterat. Profecto licet doleat absentiam tuam, tamen in his consolabitur anima mea, jura publica non ignorans praeferenda privatorum utilitatibus. Sic coepisti. Caudam appone in sacrificiis Dei tui. Hoc juxta capellam scripsi Sancti Aigulfi, tibi opportunitate nuntii tui nunquam fraudari volens, quod aliquid rusticitatis nostrae ad rusticandum mittam. Cras in decentissimo tumulo, videlicet capsa nova, reposituri sumus sacratissimum corpus domini tui beati Aigulfi, cujus caput et corpus habemus. Vale.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).